1 Et iterum cœpit docere ad mare: et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat: 2 et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua: 3 Audite: ecce exiit seminans ad seminandum. 4 Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt illud. 5 Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam: et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ: 6 et quando exortus est sol, exæstuavit: et eo quod non habebat radicem, exaruit. 7 Et aliud cecidit in spinas: et ascenderunt spinæ, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. 8 Et aliud cecidit in terram bonam: et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. 9 Et dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat. 10 Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam. 11 Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt: 12 ut videntes videant, et non videant: et audientes audiant, et non intelligant: nequando convertantur, et dimittantur eis peccata. 13 Et ait illis: Nescitis parabolam hanc? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis? 14 Qui seminat, verbum seminat. 15 Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum. 16 Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud: 17 et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur. 18 Et alii sunt qui in spinas seminantur: hi sunt qui verbum audiunt, 19 et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. 20 Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. 21 Et dicebat illis: Numquid venit lucerna ut sub modo ponatur, aut sub lecto? nonne ut super candelabrum ponatur? 22 Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur: nec factum est occultum, sed ut in palam veniat. 23 Si quis habet aures audiendi, audiat. 24 Et dicebat illis: Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis. 25 Qui enim habet, dabitur illi: et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo. 26 Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram, 27 et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille. 28 Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. 29 Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis. 30 Et dicebat: Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabolæ comparabimus illud? 31 Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra: 32 et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves cæli habitare. 33 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire: 34 sine parabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. 35 Et ait illis in illa die, cum sero esset factum: Transeamus contra. 36 Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi: et aliæ naves erant cum illo. 37 Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis. 38 Et erat ipse in puppi super cervical dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia perimus? 39 Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus: et facta est tranquillitas magna. 40 Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei?
Mark 4 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
Places
Sea of Galilee
This harp-shaped lake (~13 miles long) lies in the Jordan Rift Valley. Cool air dropping onto the warm water spawns sudden storms — the setting of several Gospel miracles.
Cited in the guide: Matthew 4:18; Mark 4:39; John 21:1
Cross references (40)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Mark 2:13; Luke 5:1–3; Luke 8:4–10; Matthew 13:1–15; Mark 3:7
- 2 Matthew 13:34–35; Mark 3:23; Mark 4:11; Matthew 13:10; Matthew 13:3
- 3 James 2:5; 1 Corinthians 3:6–9; John 4:35–38; Matthew 13:26; Mark 4:26–29
- 4 Matthew 13:19; Mark 4:15; Matthew 13:4; Luke 8:12; Genesis 15:11
- 5 Ezekiel 36:26; Luke 8:6; Luke 8:13; Hosea 10:12; Matthew 13:5–6
- 6 Jeremiah 17:5–8; James 1:11; Jonah 4:8; Isaiah 25:4; Colossians 2:7
- 7 Jeremiah 4:3; 1 John 2:15–16; Genesis 3:17–18; Luke 12:15; Luke 21:34
- 8 John 15:5; Colossians 1:6; Genesis 26:12; Mark 4:20; Philippians 1:11
- 9 Matthew 11:15; Mark 4:23–24; Revelation 3:22; Revelation 3:13; Revelation 3:6
- 10 Matthew 13:10–17; Luke 8:9–15; Mark 7:17; Matthew 13:36; Mark 4:34
- 11 Matthew 11:25; Luke 8:10; 1 Thessalonians 4:12; James 1:16–18; 1 Corinthians 5:12–13
- 12 Isaiah 6:9–10; Isaiah 44:18; Matthew 13:14–15; Jeremiah 5:21; Deuteronomy 29:4
- 13 Revelation 3:19; Luke 8:11–15; Matthew 13:51–52; 1 Corinthians 3:1–2; Hebrews 5:11–14
- 14 Acts 8:4; Matthew 13:19; 1 Peter 1:23–25; Luke 8:11; Matthew 13:37
- 15 1 Peter 5:8; Matthew 13:19; 2 Corinthians 2:11; Luke 8:12; 2 Corinthians 4:3–4
- 16 Luke 8:13; Matthew 13:20–21; Mark 6:20; John 5:35; Ezekiel 33:31–32
- 17 Matthew 11:6; 1 Thessalonians 3:3–5; Revelation 2:10; Matthew 12:31; John 15:2–7
- 18 Luke 8:14; Jeremiah 4:3; Matthew 13:22; Mark 4:7
- 19 1 John 2:15–17; 1 Timothy 6:9–10; 1 Timothy 6:17; 1 Peter 4:2–3; Philippians 4:6
- 20 Colossians 1:10; Luke 8:15; John 15:4–5; Matthew 13:23; Mark 4:8
- 21 Matthew 5:15; Luke 11:33; Luke 8:16; Isaiah 60:1–3; Ephesians 5:3–15
- 22 Luke 8:17; Ecclesiastes 12:14; 1 Corinthians 4:5; Psalm 78:2–4; Matthew 10:26–27
- 23 Matthew 11:15; Mark 4:9; Revelation 2:29; Revelation 2:7; Revelation 2:17
- 24 Hebrews 2:1; Luke 8:18; Matthew 7:2; 2 Corinthians 9:6; Acts 17:11
- 25 Matthew 13:12; Luke 8:18; Matthew 25:28–29; John 15:2; Luke 16:9–12
- 26 Matthew 13:24; 1 Corinthians 3:6–9; 1 Peter 1:23–25; Luke 8:11; Luke 8:5
- 27 Ecclesiastes 11:5; 2 Thessalonians 1:3; Ecclesiastes 8:17; 1 Corinthians 15:37–38; John 3:7–8
- 28 Philippians 1:9–11; Hosea 6:3; Mark 4:31–32; Colossians 1:10; Matthew 13:26
- 29 Joel 3:13; Matthew 13:30; Isaiah 57:1–2; Matthew 13:40–43; Job 5:26
- 30 Matthew 13:31–32; Luke 13:18–21; Lamentations 2:13; Matthew 13:24; Matthew 11:16
- 31 Acts 19:20; Genesis 22:17–18; Luke 13:18–19; Daniel 2:44–45; Malachi 1:11
- 32 Daniel 4:20–22; Daniel 4:10–14; Ezekiel 31:3–10; Psalm 80:9–11; Psalm 91:1
- 33 Matthew 13:34–35; John 16:12; 1 Corinthians 3:1–2; Hebrews 5:11–14
- 34 John 16:25; Luke 24:27; Mark 4:10; Matthew 13:36–43; Matthew 15:15–20
- 35 Matthew 8:18; Luke 8:25; Luke 8:22; Matthew 8:23–27; Matthew 14:22
- 36 Mark 4:1; Mark 3:9; Mark 5:2; Mark 5:21
- 37 Matthew 8:23–24; Job 1:19; Luke 8:22–23; Jonah 1:4; Psalm 107:23–31
- 38 1 Peter 5:7; Hebrews 4:15; Matthew 8:25; Isaiah 54:6–8; Luke 8:24
- 39 Psalm 107:29; Psalm 89:9; Psalm 29:10; Psalm 65:7; Jeremiah 5:22
- 40 Luke 8:25; Matthew 8:26; Matthew 14:31; Isaiah 43:2; Matthew 16:8
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
… if they do not call Himself the Son of the Creator of the world, that is, His Word, through whom the wood fructifies, and the fountains gush forth, and the earth gives "first the blade, then the ear, then the full corn in the ear."
Therefore also another evangelist saith that He reproved them, because they do not understand; saying, "How knew ye not the parable?" But not for this cause only doth He speak in parables, but that He may also make His discourse more vivid, and fix the memory of it in them more perfectly, and bring the things before their sight.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)