1 Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco: 2 et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. 3 Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum: 4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. 5 Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo est. 6 Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. 7 Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt? 8 et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus? 9 Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mespotamiam, Judæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam, 10 Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ quæ est circa Cyrenen: et advenæ Romani, 11 Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei. 12 Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes: Quidnam vult hoc esse? 13 Alii autem irridentes dicebant: Quia musto pleni sunt isti. 14 Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. 15 Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia: 16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Joël: 17 [Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt. 18 Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt: 19 et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi: 20 sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. 21 Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.] 22 Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis: 23 hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis: 24 quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. 25 David enim dicit in eum: [Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear: 26 propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe: 27 quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. 28 Notas mihi fecisti vias vitæ: et replebis me jucunditate cum facie tua.] 29 Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem. 30 Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus: 31 providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem. 32 Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus. 33 Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis. 34 Non enim David ascendit in cælum: dixit autem ipse: [Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, 35 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.] 36 Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis. 37 His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres? 38 Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti. 39 Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. 40 Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava. 41 Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt: et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia. 42 Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus. 43 Fiebat autem omni animæ timor: multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis. 44 Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia. 45 Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat. 46 Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, 47 collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.
Acts 2 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (46)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Romans 15:6; Philippians 2:2; Acts 1:13–15; Philippians 1:27; 1 Corinthians 16:8
- 2 Acts 4:31; 1 Kings 19:11; John 3:8; Psalm 18:10; Acts 16:25–26
- 3 Matthew 3:11; John 1:32–33; Jeremiah 23:29; Acts 2:4; Isaiah 11:2–3
- 4 Mark 16:17; Acts 13:52; Acts 4:31; Ephesians 5:18; 1 Corinthians 12:10
- 5 Acts 8:2; Luke 2:25; Colossians 1:23; Acts 8:27; John 12:20
- 6 Acts 3:11; Matthew 2:3; 2 Corinthians 2:12; 1 Corinthians 16:9; Acts 2:2
- 7 Acts 2:12; Acts 1:11; Acts 14:11–12; John 7:52; Mark 1:27
- 9 1 Peter 1:1; Revelation 1:4; Acts 16:6; Acts 18:2; 2 Timothy 1:15
- 10 Zechariah 8:23; Acts 16:6; Acts 15:38; Acts 13:43; Acts 18:23
- 11 1 Corinthians 12:10; Exodus 15:11; Titus 1:12; Jeremiah 25:24; Job 9:10
- 12 Acts 17:20; Luke 18:36; Luke 15:26; Acts 10:17; Acts 2:7
- 13 1 Corinthians 14:23; 1 Samuel 1:14; Zechariah 10:7; Acts 2:15; Isaiah 25:6
- 14 Isaiah 51:7; Isaiah 58:1; Isaiah 52:8; Acts 7:2; Acts 5:35
- 15 1 Thessalonians 5:5–8; 1 Samuel 1:15
- 16 Joel 2:28–32
- 17 Joel 2:28–32; Isaiah 44:3; Titus 3:4–6; Acts 10:45; John 7:39
- 18 Colossians 3:11; Galatians 3:28; 1 Corinthians 7:21–22; Acts 21:10
- 19 Joel 2:30–31; Zephaniah 1:14–18; Malachi 4:1–6
- 20 2 Peter 3:10; Amos 8:9; Matthew 24:29; 1 Thessalonians 5:2; Malachi 4:5
- 21 Romans 10:12–13; Joel 2:32; Psalm 86:5; Acts 22:16; Hebrews 4:16
- 22 John 3:2; John 14:10–11; Acts 4:10; Luke 11:20; Matthew 12:28
- 23 Acts 4:28; Genesis 50:20; Luke 22:22; Acts 3:18; Isaiah 46:10–11
- 24 1 Corinthians 6:14; Acts 2:32; 1 Peter 1:21; Colossians 2:12; Romans 8:11
- 25 Psalm 16:8–11; Isaiah 41:13; Psalm 62:6; Psalm 109:31; Isaiah 50:7–9
- 26 Psalm 16:9; Psalm 63:5; Psalm 71:23; Psalm 30:11
- 27 Psalm 16:10; Acts 2:31; Revelation 1:18; Revelation 20:13; 1 Corinthians 15:52
- 28 Psalm 16:11; Psalm 25:4; Psalm 21:6; Psalm 42:5; Psalm 17:15
- 29 Acts 13:36; Nehemiah 3:16; Hebrews 7:4; 1 Kings 2:10; Acts 7:8–9
- 30 Psalm 132:11–18; Psalm 89:3–4; Jeremiah 33:14–15; 2 Samuel 7:11–16; 2 Samuel 23:2
- 31 Acts 2:27; Psalm 16:10; Acts 13:35; 1 Peter 1:11–12
- 32 Acts 3:15; Acts 1:8; Acts 1:22; Luke 24:46–48; Acts 4:33
- 33 Acts 1:4; Acts 5:31; Acts 2:17; John 14:26; John 16:7–15
- 34 Psalm 110:1; Matthew 22:42–45; Hebrews 1:13; Ephesians 1:22; Mark 12:36
- 35 Romans 16:20; Revelation 19:19–20:3; Isaiah 60:14; Isaiah 59:18; Revelation 20:8–15
- 36 Acts 5:30–31; Romans 14:8–12; 2 Corinthians 5:10; Acts 4:11–12; Ezekiel 34:30
- 37 Luke 3:10; Acts 22:10; Acts 16:29–31; Hebrews 4:12–13; Luke 3:14
- 38 Acts 22:16; Mark 16:16; Acts 8:12; Luke 24:47; Acts 10:48
- 39 Isaiah 44:3; Romans 8:30; Joel 2:32; Genesis 17:7–8; Acts 15:8
- 40 Philippians 2:15; Deuteronomy 32:5; 1 Timothy 4:16; 2 Corinthians 6:17; Ephesians 4:17
- 41 Acts 4:4; Acts 2:47; Acts 16:31–34; John 14:12; Acts 1:15
- 42 Hebrews 10:25; Acts 1:14; 1 John 1:3; 1 John 1:7; Acts 2:46
- 43 Luke 7:16; John 14:12; Luke 8:37; Mark 16:17; Jeremiah 33:9
- 44 Acts 4:32; 1 John 3:16–18; 2 Corinthians 8:14–15; Acts 6:1–3; 2 Corinthians 9:6–15
- 45 1 John 3:17; 1 Timothy 6:18–19; James 2:14–16; Acts 4:34–5:2; Proverbs 19:17
- 46 Acts 5:42; Acts 2:42; Psalm 86:11; Acts 20:7; 2 Corinthians 1:12
- 47 Acts 16:5; Acts 5:13–14; Acts 2:41; 1 Corinthians 1:18; Acts 2:39
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
Dost thou perceive the type? What is this Pentecost? The time when the sickle was to be put to the harvest, and the ingathering was made. See now the reality, when the time was come to put in the sickle of the word: for here, as the sickle, keen-edged, came the Spirit down.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 11 (1889)
… of your faith, spoken of in days long gone by, endureth even until now, and bringeth forth fruit to our Lord Jesus Christ, who for our sins suffered even unto death, [but] "whom God raised from the dead, having loosed the bands of the grave." "In whom, though now ye see Him not, ye believe, and believing, rejoice with joy …
… my right hand, lest I should be moved: therefore did my heart rejoice, and my tongue was glad; moreover also, my flesh shall rest in hope: because Thou wilt not leave my soul in hell, neither wilt Thou give Thy Holy One to see corruption." Then he proceeds to speak confidently to them concerning the patriarch David, that he was …
… were) saying, "Let there be lights in the firmament of the heaven." There came suddenly a sound from heaven, as it had been the rushing of a mighty wind, and there appeared cloven tongues like as of fire, and it sat upon each of them. And there were made lights in the firmament of heaven, having the word of life.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)
And the testimony too, which was produced after the ascension, manifests His equality with the Father; thus saying, "The Lord said unto my Lord, Sit Thou on my right hand." And Isaiah too saith, "He that riseth up to rule over the Gentiles, in Him shall the Gentiles trust." But how saith he that Bethlehem is "not the least among …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)