Skip to the text

Ezekiel · Clementine Vulgate

Ezekiel 35 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 2 Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi: 3 [Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir: et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum. 4 Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris: et scies quia ego Dominus. 5 Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremæ: 6 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur: et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te. 7 Et dabo montem Seir desolatum atque desertum, et auferam de eo euntem et redeuntem. 8 Et implebo montes ejus occisorum suorum: in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus, interfecti gladio cadent. 9 In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuæ non habitabuntur: et scietis quia ego Dominus Deus. 10 Eo quod dixeris: Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt, et hæreditate possidebo eas, cum Dominus esset ibi: 11 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos: et notus efficiar per eos, cum te judicavero. 12 Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua quæ locutus es de montibus Israël, dicens: Deserti; nobis ad devorandum dati sunt. 13 Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra: ego audivi. 14 Hæc dicit Dominus Deus: Lætante universa terra, in solitudinem te redigam: 15 sicuti gavisus es super hæreditatem domus Israël eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis: et scient quia ego Dominus.]

Cross references (15)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 2 Peter 1:21; Ezekiel 21:1; Ezekiel 22:1; Ezekiel 34:1
  2. 2 Genesis 32:3; Ezekiel 6:2; Ezekiel 25:8; Amos 1:11–12; Ezekiel 21:2
  3. 3 Jeremiah 6:12; Jeremiah 15:6; Ezekiel 6:14; Ezekiel 35:7; Ezekiel 5:15
  4. 4 Ezekiel 35:9; Malachi 1:3–4; Exodus 14:4; Ezekiel 35:12; Joel 3:19
  5. 5 Psalm 137:7; Obadiah 10–16; Amos 1:11; Ezekiel 25:12; Ezekiel 21:25
  6. 6 Isaiah 63:2–6; Obadiah 15; Revelation 18:24; Revelation 18:6; Matthew 7:2
  7. 7 Ezekiel 29:11; Judges 5:6–7; Ezekiel 35:3; 2 Chronicles 15:5–6; Ezekiel 33:28
  8. 8 Ezekiel 31:12; Ezekiel 32:4–5; Ezekiel 39:4–5; Isaiah 34:2–7
  9. 9 Ezekiel 25:13; Ezekiel 6:7; Malachi 1:3–4; Ezekiel 35:4; Ezekiel 7:4
  10. 10 Ezekiel 36:5; Ezekiel 48:35; Psalm 83:4–12; Ezekiel 36:2; Psalm 48:1–3
  11. 11 Matthew 7:2; Psalm 9:16; Psalm 73:17–18; Psalm 137:7; Amos 1:11
  12. 12 Ezekiel 36:2; Psalm 83:12; Jeremiah 50:7; Ezekiel 6:7; Ezekiel 35:9
  13. 13 Daniel 11:36; Jeremiah 29:23; Ezekiel 35:12; 1 Samuel 2:3; Isaiah 36:20
  14. 14 Jeremiah 51:48; Isaiah 14:7–8; Isaiah 65:13–15
  15. 15 Ezekiel 35:3–4; Isaiah 34:5–6; Lamentations 4:21; Obadiah 12; Psalm 137:7

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences