Skip to the text

Ezekiel · Clementine Vulgate

Ezekiel 34 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 2 Fili hominis, propheta de pastoribus Israël: propheta, et dices pastoribus: [Hæc dicit Dominus Deus: Væ pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos ! nonne greges a pastoribus pascuntur? 3 Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis: gregem autem meum non pascebatis. 4 Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod ægrotum non sanastis: quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quæsistis: sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia. 5 Et dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor: et factæ sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersæ sunt. 6 Erraverunt greges mei in cunctis montibus, et in universo colle excelso: et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret: non erat, inquam, qui requireret. 7 Propterea, pastores, audite verbum Domini. 8 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor: neque enim quæsierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant: 9 propterea, pastores, audite verbum Domini. 10 Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores: requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos: et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam.] 11 [Quia hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas. 12 Sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersæ fuerant in die nubis et caliginis. 13 Et educam eas de populis, et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Israël, in rivis, et in cunctis sedibus terræ. 14 In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israël erunt pascua earum: ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël. 15 Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus. 16 Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam: et pascam illas in judicio. 17 Vos autem, greges mei, hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego judico inter pecus et pecus, arietum et hircorum. 18 Nonne satis vobis erat pascua bona depasci? insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris: et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis: 19 et oves meæ his quæ conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur: et quæ pedes vestri turbaverant, hæc bibebant. 20 Propterea hæc dicit Dominus Deus ad vos: Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum: 21 pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras, 22 salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et judicabo inter pecus et pecus.] 23 [Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas, servum meum David: ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem. 24 Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum: ego Dominus locutus sum. 25 Et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra: et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus. 26 Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem, et deducam imbrem in tempore suo: pluviæ benedictionis erunt. 27 Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore: et scient quia ego Dominus, cum contrivero catenas jugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi. 28 Et non erunt ultra in rapinam in gentibus, neque bestiæ terræ devorabunt eos: sed habitabunt confidenter absque ullo terrore. 29 Et suscitabo eis germen nominatum, et non erunt ultra imminuti fame in terra, neque portabunt ultra opprobrium gentium. 30 Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israël, ait Dominus Deus. 31 Vos autem, greges mei, greges pascuæ meæ, homines estis: et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus.]

Cross references (28)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 2 Jeremiah 23:1; Jeremiah 3:15; Isaiah 40:11; Luke 20:46–47; Ezekiel 34:8–10
  2. 3 Zechariah 11:16; 2 Kings 21:16; Isaiah 1:15; 1 Kings 21:13–16; Isaiah 56:11–12
  3. 4 Matthew 18:12–13; Matthew 9:36; Ezekiel 34:16; Matthew 10:6; Zechariah 11:15–16
  4. 5 Matthew 9:36; 2 Chronicles 18:16; Ezekiel 34:8; Jeremiah 23:2; 1 Kings 22:17
  5. 6 1 Peter 2:25; Psalm 142:4; Ezekiel 7:16; John 10:16; Jeremiah 40:11–12
  6. 7 Jeremiah 13:18; Isaiah 1:10; Matthew 23:13–36; Jeremiah 22:2–3; Jeremiah 13:13
  7. 8 2 Peter 2:13; Ezekiel 34:18; 1 Corinthians 9:15; Jude 12; Ezekiel 34:2–3
  8. 10 Zechariah 10:3; Ezekiel 34:2; Ezekiel 13:8; Jeremiah 21:13; Hebrews 13:17
  9. 11 Luke 19:10; John 10:16; Isaiah 40:10–11; Jeremiah 23:3; Jeremiah 31:8
  10. 12 John 10:11–12; Isaiah 40:11; Luke 19:10; Luke 15:4–6; Ezekiel 30:3
  11. 13 Ezekiel 28:25–26; Ezekiel 11:17; Isaiah 11:11–16; Zephaniah 3:19–20; Psalm 106:47
  12. 14 John 10:9; Jeremiah 31:25; Psalm 23:1–2; Jeremiah 31:12–14; Ezekiel 36:29–30
  13. 15 Psalm 23:1–2; Jeremiah 3:15; John 21:15; Ezekiel 34:23; Isaiah 11:6–7
  14. 16 Luke 19:10; Ezekiel 34:4; Ezekiel 34:11; Isaiah 49:26; Luke 15:4–7
  15. 17 Ezekiel 34:20–22; Zechariah 10:3; Matthew 25:32–33; Ezekiel 20:37–38
  16. 18 Matthew 23:13; Luke 11:52; 2 Samuel 7:19; Numbers 16:13; Numbers 16:9
  17. 20 Psalm 22:12–16; Ezekiel 34:10; Matthew 25:31–46; Ezekiel 34:17
  18. 21 Luke 13:14–16; Ezekiel 34:3–5; Zechariah 11:16–17; Zechariah 11:5; Deuteronomy 33:17
  19. 22 Jeremiah 23:2–3; Psalm 72:12–14; Ezekiel 34:10; Zechariah 11:7–9
  20. 23 Ezekiel 37:24–25; Jeremiah 30:9; Isaiah 40:11; John 10:11; Hosea 3:5
  21. 24 Ezekiel 36:28; Jeremiah 31:33; Jeremiah 23:5–6; Ezekiel 37:27; Revelation 21:3
  22. 25 Isaiah 11:6–9; Ezekiel 37:26; Leviticus 26:6; Psalm 4:8; Jeremiah 33:16
  23. 26 Deuteronomy 28:12; Isaiah 44:3; Leviticus 26:4; Psalm 68:9; Genesis 12:2
  24. 27 Jeremiah 30:8; Leviticus 26:13; Leviticus 26:4; Isaiah 52:2–3; Psalm 92:12–14
  25. 28 Jeremiah 46:27; Jeremiah 30:10; Ezekiel 39:26; Ezekiel 36:15; Ezekiel 34:29
  26. 29 Ezekiel 36:29; Isaiah 4:2; Ezekiel 34:26–27; Ezekiel 36:15; Isaiah 49:9–10
  27. 30 Ezekiel 37:27; Ezekiel 34:24; Ezekiel 14:11; Psalm 46:7; Psalm 46:11
  28. 31 Psalm 100:3; John 10:16; Ezekiel 36:38; Psalm 78:52; Psalm 80:1

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences

What the Fathers said

Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).

How these were chosen

“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).

  1. Quotes verse 34:23 Augustine of Hippo, The City of God (Book XVIII, Chapters 33–35)

    And I the Lord will be their God, and my servant David a prince in the midst of them. I the Lord have spoken." And in another place he says, "And one King shall be over them all: and they shall no more be two nations, neither shall they be divided any more into two kingdoms: neither shall they defile …

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)