1 Jacob quoque abiit itinere quo cœperat: fueruntque ei obviam angeli Dei. 2 Quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt hæc: et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra. 3 Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom: 4 præcepitque eis, dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Hæc dicit frater tuus Jacob: Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem. 5 Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas: mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo. 6 Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris. 7 Timuit Jacob valde: et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas, 8 dicens: Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur. 9 Dixitque Jacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi: 10 minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum: et nunc cum duabus turmis regredior. 11 Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo: ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. 12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest. 13 Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo, 14 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti, 15 camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem. 16 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis: Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem. 17 Et præcepit priori, dicens: Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te: Cujus es? aut, Quo vadis? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris? 18 respondebis: Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit. 19 Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum. 20 Et addetis: Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum: forsitan propitiabitur mihi. 21 Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris. 22 Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc. 23 Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant, 24 mansit solus: et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. 25 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit. 26 Dixitque ad eum: Dimitte me: jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. 27 Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respondit: Jacob. 28 At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis? 29 Interrogavit eum Jacob: Dic mihi, quo appellaris nomine? Respondit: Cur quæris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco. 30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. 31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede. 32 Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem: eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.
Genesis 32 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Jacob
He wrestled with God through the night and rose as Israel, father of twelve tribes.
Cited in the guide: Genesis 25–35; 46–49
Rachel
Jacob's beloved wife, mother of Joseph and Benjamin, who died in childbirth.
Cited in the guide: Genesis 29-35
Cross references (27)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Psalm 91:11; Psalm 34:7; Ephesians 3:10; Hebrews 1:4; 2 Kings 6:16–17
- 2 2 Samuel 2:8; Joshua 5:14; Joshua 21:38; 1 Kings 2:8; Luke 2:13
- 3 Joshua 24:4; Genesis 25:30; Genesis 14:6; Genesis 33:14; Deuteronomy 2:5
- 4 1 Peter 3:6; 1 Kings 20:32; Genesis 33:8; Genesis 32:18; Genesis 27:37
- 5 Genesis 33:8; Genesis 33:15; Job 6:22; Genesis 33:11; 2 Samuel 16:4
- 6 Genesis 33:1; Amos 5:19; Genesis 32:11; Genesis 27:40–41; Genesis 32:8
- 7 Genesis 35:3; Genesis 32:11; Psalm 107:6; Proverbs 2:11; 2 Corinthians 1:8–10
- 8 Genesis 33:1–3; Matthew 10:16
- 9 Genesis 31:42; Psalm 34:4–6; Genesis 31:3; Genesis 28:13; Genesis 31:13
- 10 Psalm 18:35; Genesis 24:27; 2 Samuel 7:18; 1 Timothy 1:12–15; Job 42:5–6
- 11 Psalm 59:1–2; Proverbs 18:19; Matthew 6:13; Psalm 31:2; Daniel 3:17
- 12 Genesis 28:13–15; Hebrews 6:17; Titus 1:2; Genesis 22:17; Genesis 46:3–4
- 13 Proverbs 18:16; Genesis 43:11; Proverbs 17:8; Proverbs 19:6; Proverbs 21:14
- 14 Job 1:3; Deuteronomy 8:18; Job 42:12; Genesis 31:16; Genesis 31:9
- 16 Isaiah 28:26; Matthew 10:16; Proverbs 2:11; Genesis 33:8–9; Psalm 112:5
- 17 Genesis 33:3
- 18 Genesis 32:4–5
- 20 Job 42:8–9; Proverbs 21:14; Proverbs 16:14; 2 Timothy 2:25; Genesis 43:11
- 22 Deuteronomy 3:16; Deuteronomy 2:37; Joshua 12:2; 1 Timothy 5:8; Genesis 35:22–26
- 24 Hosea 12:3–5; Ephesians 6:12; Genesis 32:28; Luke 13:24; Genesis 32:30
- 25 2 Corinthians 12:7–9; Hosea 12:3–4; Genesis 32:32; Matthew 26:41; Isaiah 45:11
- 26 Hosea 12:4; Psalm 115:12–13; 2 Corinthians 12:8–9; Psalm 67:1; 1 Chronicles 4:10
- 28 Revelation 2:17; Genesis 35:10; Isaiah 62:2–4; Hosea 12:3–5; Genesis 27:33–36
- 29 Job 11:7; Isaiah 9:6; Judges 13:16–18; Hosea 6:1; Genesis 27:28–29
- 30 Exodus 24:10–11; Numbers 12:8; Isaiah 6:5; Deuteronomy 5:24; Genesis 16:13
- 31 2 Corinthians 12:7; Malachi 4:2; Genesis 19:15; Psalm 38:17; Genesis 32:25
- 32 1 Samuel 5:5
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
… eternal, and of right belongs eternally to Jerusalem the free mother, where the genuine people of Israel shall be: for this name is interpreted "Seeing God;" in the desire of which reward a pious life is to be led through faith in this miserable pilgrimage.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)
And said to Him, "I will not let Thee go, except Thou bless me." When the conqueror was blessed by the Conquered, Christ was figured.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
But this Jacob, when he received another name, heard the same words, "Thou shalt not be called Jacob, but Israel shalt thou be called." Search the Scriptures, and see how that he was always called both, both Jacob and Israel.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)