1 Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens: 2 Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie. 3 Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Pone ollam; pone, inquam, et mitte in eam aquam. 4 Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena. 5 Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea: efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus. 6 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Væ civitati sanguinum, ollæ cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea ! per partes et per partes suas ejice eam: non cecidit super eam sors. 7 Sanguis enim ejus in medio ejus est; super limpidissimam petram effudit illum: non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere. 8 Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur. 9 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Væ civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram ! 10 Congere ossa, quæ igne succendam: consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent. 11 Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat æs ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus. 12 Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem. 13 Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis: sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te. 14 Ego Dominus locutus sum: veniet, et faciam: non transeam, nec parcam, nec placabor: juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus. 15 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 16 Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga: et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimæ tuæ. 17 Ingemisce tacens: mortuorum luctum non facies: corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis: nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes. 18 Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere: fecique mane sicut præceperat mihi. 19 Et dixit ad me populus: Quare non indicas nobis quid ista significent quæ tu facis? 20 Et dixi ad eos: Sermo Domini factus est ad me, dicens: 21 Loquere domui Israël: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra: filii vestri et filiæ vestræ quas reliquistis, gladio cadent. 22 Et facietis sicut feci: ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis: 23 coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus: non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum. 24 Eritque Ezechiel vobis in portentum: juxta omnia quæ fecit, facietis cum venerit istud: et scietis quia ego Dominus Deus. 25 Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animæ eorum, filios et filias eorum: 26 in die illa, cum venerit fugiens ad te ut annuntiet tibi: 27 in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit, et loqueris, et non silebis ultra: erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.
Ezekiel 24 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Ezekiel
The priest, son of Buzi, among the exiles by the Chebar Canal to whom the word of the LORD came.
Cited in the guide: Ezekiel 1:3; Ezekiel 24:24
Cross references (25)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Ezekiel 20:1; Ezekiel 8:1; 2 Kings 24:12; Ezekiel 32:1; Ezekiel 33:21
- 2 2 Kings 25:1; Jeremiah 39:1; Jeremiah 52:4; Isaiah 30:8–9; Habakkuk 2:2–3
- 3 Ezekiel 20:49; Ezekiel 11:3; Ezekiel 17:2; Isaiah 1:2; Ezekiel 2:6
- 4 Micah 3:2–3; Ezekiel 22:18–22; Matthew 7:2
- 5 Jeremiah 52:24–27; Jeremiah 52:10; Jeremiah 39:6; Ezekiel 20:47; Ezekiel 24:9–10
- 6 Ezekiel 22:2; Nahum 3:1; Ezekiel 22:27; Micah 7:2; Obadiah 11
- 7 Leviticus 17:13; Deuteronomy 12:16; Deuteronomy 12:24; Job 16:18; Jeremiah 2:34
- 8 Deuteronomy 32:21–22; Ezekiel 23:45; Ezekiel 16:37–38; 1 Corinthians 4:5; Deuteronomy 29:22–28
- 9 Habakkuk 2:12; Ezekiel 24:6; 2 Peter 3:7–12; Revelation 16:6; Ezekiel 22:31
- 10 Lamentations 1:10; Jeremiah 17:3; Jeremiah 20:5; Lamentations 2:16
- 11 Jeremiah 21:10; Malachi 4:1; Isaiah 1:25; Jeremiah 38:18; 1 Corinthians 3:12–13
- 12 Jeremiah 5:3; Jeremiah 9:5; Jeremiah 2:13; Jeremiah 51:58; Daniel 9:13–14
- 13 Ezekiel 5:13; Ezekiel 22:24; Ezekiel 16:42; Ezekiel 8:18; Zephaniah 3:2
- 14 Matthew 16:27; Isaiah 3:11; Ezekiel 18:30; Ezekiel 7:4; Ezekiel 5:11
- 16 Jeremiah 22:10; Jeremiah 13:17; 1 Thessalonians 4:13; Ezekiel 24:18; Song of Songs 7:10
- 17 Hosea 9:4; 2 Samuel 15:30; Leviticus 21:10; Leviticus 10:6; Jeremiah 16:4–7
- 18 1 Corinthians 7:29–30
- 19 Ezekiel 12:9; Ezekiel 37:18; Ezekiel 17:12; Ezekiel 20:49; Ezekiel 21:7
- 21 Ezekiel 23:47; Psalm 27:4; Jeremiah 7:14; Ezekiel 23:25; Psalm 84:1
- 22 Jeremiah 16:4–7; Amos 6:9–10; Ezekiel 24:16–17; Psalm 78:64; Jeremiah 47:3
- 23 Ezekiel 4:17; Leviticus 26:39; Ezekiel 33:10; Job 27:15; Isaiah 59:11
- 24 Ezekiel 4:3; Ezekiel 12:11; Luke 11:29–30; Isaiah 20:3; Ezekiel 6:7
- 25 Ezekiel 24:21; Psalm 48:2; Jeremiah 11:22; Psalm 50:2; Psalm 122:1–9
- 26 Job 1:15–19; Ezekiel 33:21–22; 1 Samuel 4:12–18
- 27 Ezekiel 33:22; Ezekiel 29:21; Exodus 6:11–12; Psalm 51:15; Ezekiel 3:26–27
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences