1 Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices: [Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal. 2 Et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israël. 3 Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam. 4 Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum: feris, avibus, omnique volatili et bestiis terræ dedi te ad devorandum. 5 Super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. 6 Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter: et scient quia ego Dominus. 7 Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël, et non polluam nomen sanctum meum amplius: et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël. 8 Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus: hæc est dies de qua locutus sum. 9 Et egredientur habitatores de civitatibus Israël, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos: et succendent ea igni septem annis. 10 Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus: quoniam arma succendent igni, et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.] 11 [Et erit in die illa: dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël, vallem viatorum ad orientem maris, quæ obstupescere faciet prætereuntes: et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus, et vocabitur vallis multitudinis Gog. 12 Et sepelient eos domus Israël, ut mundent terram septem mensibus. 13 Sepeliet autem eum omnis populus terræ: et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus. 14 Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ, ut emundent eam: post menses autem septem quærere incipient. 15 Et circuibunt peragrantes terram: cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog. 16 Nomen autem civitatis Amona: et mundabunt terram. 17 Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus: Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem. 18 Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terræ bibetis: arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium. 19 Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima quam ego immolabo vobis: 20 et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus. 21 Et ponam gloriam meam in gentibus: et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim super eos. 22 Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps. 23 Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi. 24 Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis.] 25 [Propterea hæc dicit Dominus Deus: Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israël, et assumam zelum pro nomine sancto meo. 26 Et portabunt confusionem suam, et omnem prævaricationem qua prævaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter, neminem formidantes: 27 et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum. 28 Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi. 29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël, ait Dominus Deus.]
Ezekiel 39 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Gog
The one of the land of Magog, chief prince of Meshech and Tubal, against whom Ezekiel is told to set his face and prophesy.
Cited in the guide: Ezekiel 38:2; Ezekiel 38:3; Ezekiel 39:1
Cross references (27)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Ezekiel 38:2–3; Ezekiel 35:3; Nahum 3:5; Nahum 2:13
- 2 Isaiah 37:29; Ezekiel 38:15; Psalm 40:14; Daniel 11:40; Psalm 68:2
- 3 Psalm 76:3; Hosea 1:5; Jeremiah 21:4–5; Psalm 46:9; Ezekiel 20:21–24
- 4 Ezekiel 33:27; Ezekiel 39:17–20; Ezekiel 38:21; Revelation 19:17–21; Ezekiel 32:4–5
- 5 Jeremiah 8:2; Ezekiel 29:5; Ezekiel 32:4; Jeremiah 22:19
- 6 Amos 1:4; Ezekiel 30:8; Ezekiel 30:16; Jeremiah 25:22; Psalm 72:10
- 7 Ezekiel 38:23; Ezekiel 38:16; Ezekiel 20:39; Isaiah 12:6; Ezekiel 20:14
- 8 Ezekiel 38:17; Ezekiel 7:2–10; Isaiah 33:10–12; Revelation 16:17; 2 Peter 3:8
- 9 Psalm 46:9; Isaiah 66:24; Malachi 1:5; Ezekiel 39:10; Zechariah 9:10
- 10 Isaiah 33:1; Isaiah 14:2; Micah 5:8; Exodus 12:36; Revelation 13:10
- 11 Luke 5:1; Numbers 11:34; Ezekiel 47:18; John 6:1; Ezekiel 38:2
- 12 Deuteronomy 21:23; Ezekiel 39:14; Ezekiel 39:16; Numbers 19:16
- 13 Ezekiel 28:22; Zephaniah 3:19–20; Jeremiah 33:9; Psalm 126:2–3; Deuteronomy 26:19
- 14 Ezekiel 39:12; Numbers 19:11–19
- 15 Luke 11:44
- 17 Zephaniah 1:7; Revelation 19:17–18; Ezekiel 39:4; Isaiah 34:6; Jeremiah 12:9
- 18 Psalm 22:12; Revelation 19:17–18; Jeremiah 51:40; Ezekiel 29:5; Jeremiah 50:27
- 20 Revelation 19:18; Haggai 2:22; Psalm 76:5–6; Ezekiel 38:4
- 21 Ezekiel 38:23; Isaiah 37:20; Ezekiel 36:23; Ezekiel 38:16; Exodus 9:16
- 22 Jeremiah 24:7; Jeremiah 31:34; Ezekiel 34:30; Ezekiel 28:26; Ezekiel 39:7
- 23 Jeremiah 22:8–9; Isaiah 59:2; Isaiah 1:15; Ezekiel 39:29; Leviticus 26:25
- 24 Ezekiel 36:19; Jeremiah 2:19; Jeremiah 4:18; Jeremiah 2:17; Leviticus 26:24
- 25 Ezekiel 34:13; Isaiah 27:12–13; Hosea 1:11; Ezekiel 20:40; Ezekiel 37:21–22
- 26 1 Kings 4:25; Micah 4:4; Ezekiel 16:63; Leviticus 26:5–6; Ezekiel 16:57–58
- 27 Ezekiel 38:16; Ezekiel 38:23; Ezekiel 36:23–24; Ezekiel 28:25–26; Isaiah 5:16
- 28 Ezekiel 39:22; Romans 9:6–8; Isaiah 27:12; Amos 9:9; Deuteronomy 30:3–4
- 29 Joel 2:28; 1 John 3:24; Isaiah 32:15; Ezekiel 36:25–27; Zechariah 12:10
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences