1 Descendit ergo Samson in Thamnatha: vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthiim, 2 ascendit, et nuntiavit patri suo et matri suæ, dicens: Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum: quam quæso ut mihi accipiatis uxorem. 3 Cui dixerunt pater et mater sua: Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum, et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philisthiim, qui incircumcisi sunt? Dixitque Samson ad patrem suum: Hanc mihi accipe: quia placuit oculis meis. 4 Parentes autem ejus nesciebant quod res a Domino fieret, et quæreret occasionem contra Philisthiim: eo enim tempore Philisthiim dominabantur Israëli. 5 Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis sævus, et rugiens, et occurrit ei. 6 Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi hædum in frustra discerpens, nihil omnino habens in manu: et hoc patri et matri noluit indicare. 7 Descenditque, et locutus est mulieri quæ placuerat oculis ejus. 8 Et post aliquot dies revertens ut acciperet eam, declinavit ut videret cadaver leonis, et ecce examen apum in ore leonis erat ac favus mellis. 9 Quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via: veniensque ad patrem suum et matrem, dedit eis partem, qui et ipsi comederunt: nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat. 10 Descendit itaque pater ejus ad mulierem, et fecit filio suo Samson convivium: sic enim juvenes facere consueverant. 11 Cum ergo cives loci illius vidissent eum, dederunt ei sodales triginta ut essent cum eo. 12 Quibus locutus est Samson: Proponam vobis problema: quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas: 13 sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta sindones, et ejusdem numeri tunicas. Qui responderunt ei: Propone problema, ut audiamus. 14 Dixitque eis: [De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo.] Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere. 15 Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson: Blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema: quod si facere nolueris, incendemus te, et domum patris tui: an idcirco vocastis nos ad nuptias ut spoliaretis? 16 Quæ fundebat apud Samson lacrimas, et quærebatur, dicens: Odisti me, et non diligis: idcirco problema, quod proposuisti filiis populi mei, non vis mihi exponere. At ille respondit: Patri meo et matri nolui dicere: et tibi indicare potero? 17 Septem igitur diebus convivii flebat ante eum: tandemque die septimo cum ei esset molesta, exposuit. Quæ statim indicavit civibus suis. 18 Et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum: [Quid dulcius melle, et quid fortius leone?] Qui ait ad eos: [Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam.] 19 Irruit itaque in eum spiritus Domini, descenditque Ascalonem, et percussit ibi triginta viros: quorum ablatas vestes dedit iis qui problema solverant. Iratusque nimis ascendit in domum patris sui: 20 uxor autem ejus accepit maritum unum de amicis ejus et pronubis.
Judges 14 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Samson
Nazirite from the womb, born to Manoah and his wife in answer to the angel's promise, whom the Spirit of the LORD empowered to strike the Philistines, who judged Israel twenty…
Cited in the guide: Judges 13:24; Judges 14:1; Judges 15:20
Cross references (16)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Joshua 15:10; 1 John 2:16; Joshua 19:43; Psalm 119:37; Job 31:1
- 2 Genesis 34:4; Genesis 24:2–3; Genesis 21:21; Genesis 38:6; 2 Kings 14:9
- 3 1 Samuel 17:36; Judges 15:18; Deuteronomy 7:2–3; 1 Samuel 31:4; 2 Samuel 1:20
- 4 Joshua 11:20; Psalm 115:3; Judges 13:1; 2 Kings 6:33; 2 Chronicles 10:15
- 6 Judges 3:10; Zechariah 4:6; Judges 13:25; 1 Samuel 11:6; 1 Samuel 17:46
- 8 Genesis 29:21; Matthew 1:20
- 9 1 Samuel 14:25–30; Proverbs 25:15
- 10 Matthew 22:2–4; John 2:9; Genesis 29:22; Revelation 19:9; Ecclesiastes 10:19
- 11 John 3:29; 1 Samuel 16:6; 1 Samuel 10:23; Matthew 9:15
- 12 1 Kings 10:1; Ezekiel 17:2; Genesis 45:22; 2 Kings 5:22; Proverbs 1:6
- 14 James 1:2–4; 1 Kings 17:6; Romans 8:37; 1 Peter 2:24; 2 Corinthians 12:9–10
- 15 Judges 15:6; Judges 16:5; Micah 7:5; Judges 12:1; Proverbs 6:26
- 16 Judges 16:15; Genesis 2:24
- 17 Judges 16:16; Luke 18:4–5; Job 2:9; Proverbs 7:21; Judges 16:13
- 19 Judges 3:10; Judges 13:25; 1 Samuel 11:6; Judges 15:14; Judges 14:6
- 20 Judges 15:2; John 3:29; John 13:18; Micah 7:5; Psalm 55:12–13
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences