1 Abiit quoque in Gazam, et vidit ibi mulierem meretricem, ingressusque est ad eam. 2 Quod cum audissent Philisthiim, et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson, circumdederunt eum, positis in porta civitatis custodibus: et ibi tota nocte cum silentio præstolantes, ut facto mane exeuntem occiderent. 3 Dormivit autem Samson usque ad medium noctem: et inde consurgens, apprehendit ambas portæ fores cum postibus suis et sera, impositasque humeris suis portavit ad verticem montis, qui respicit Hebron. 4 Post hæc amavit mulierem, quæ habitabat in valle Sorec, et vocabatur Dalila. 5 Veneruntque ad eam principes Philisthinorum, atque dixerunt: Decipe eum, et disce ab illo, in quo habeat tantam fortitudinem, et quomodo eam superare valeamus, et vinctum affligere: quod si feceris, dabimus tibi singuli mille et centum argenteos. 6 Locuta est ergo Dalila ad Samson: Dic mihi, obsecro, in quo sit tua maxima fortitudo, et quid sit quo ligatus erumpere nequeas? 7 Cui respondit Samson: Si septem nerviceis funibus necdum siccis, et adhuc humentibus, ligatus fuero, infirmus ero ut ceteri homines. 8 Attuleruntque ad eam satrapæ Philisthinorum septem funes, ut dixerat: quibus vinxit eam, 9 latentibus apud se insidiis, et in cubiculo finem rei expectantibus: clamavitque ad eum: Philisthiim super te, Samson. Qui rupit vincula, quomodo si rumpat quis filum de stuppæ tortum putamine, cum odorem ignis acceperit: et non est cognitum in quo esset fortitudo ejus. 10 Dixitque ad eum Dalila: Ecce illusisti mihi, et falsum locutus es: saltem nunc indica mihi quo ligari debeas. 11 Cui ille respondit: Si ligatus fuero novis funibus, qui numquam fuerunt in opere, infirmus ero, et aliorum hominum similis. 12 Quibus rursum Dalila vinxit eum, et clamavit: Philisthiim super te, Samson: in cubiculo insidiis præparatis. Qui ita rupit vincula quasi fila telarum. 13 Dixitque Dalila rursum ad eum: Usquequo decipis me, et falsum loqueris? ostende quo vinciri debeas. Cui respondit Samson: Si septem crines capitis mei cum licio plexueris, et clavum his circumligatum terræ fixeris, infirmus ero. 14 Quod cum fecisset Dalila, dixit ad eum: Philisthiim super te, Samson. Qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio. 15 Dixitque ad eum Dalila: Quomodo dicis quod amas me, cum animus tuus non sit mecum? Per tres vices mentitus es mihi, et noluisti dicere in quo sit maxima fortitudo tua. 16 Cumque molesta esset ei, et per multos dies jugiter adhæreret, spatium ad quietem non tribuens, defecit anima ejus, et ad mortem usque lassata est. 17 Tunc aperiens veritatem rei, dixit ad eam: Ferrum numquam ascendit super caput meum, quia nazaræus, id est, consecratus Deo, sum de utero matris meæ: si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et deficiam, eroque sicut ceteri homines. 18 Vidensque illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philisthinorum ac mandavit: Ascende adhuc semel, quia nunc mihi aperuit cor suum. Qui ascenderunt assumpta pecunia, quam promiserant. 19 At illa dormire eum fecit super genua sua, et in sinu suo reclinare caput. Vocavitque tonsorem, et rasit septem crines ejus, et cœpit abigere eum, et a se repellere: statim enim ab eo fortitudo discessit. 20 Dixitque: Philisthiim super te, Samson. Qui de somno consurgens, dixit in animo suo: Egrediar sicut ante feci, et me excutiam: nesciens quod recessisset ab eo Dominus. 21 Quem cum apprehendissent Philisthiim, statim eruerunt oculos ejus, et duxerunt Gazam vinctum catenis, et clausum in carcere molere fecerunt. 22 Jamque capilli ejus renasci cœperunt. 23 Principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo, et epularentur, dicentes: Tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras. 24 Quod etiam populus videns, laudabat deum suum, eademque dicebat: Tradidit deus noster adversarium nostrum in manus nostras, qui delevit terram nostram, et occidit plurimos. 25 Lætantesque per convivia, sumptis jam epulis, præceperunt ut vocaretur Samson, et ante eos luderet. Qui adductus de carcere ludebat ante eos, feceruntque eum stare inter duas columnas. 26 Qui dixit puero regenti gressus suos: Dimitte me, ut tangam columnas, quibus omnis imminet domus, et recliner super eas, et paululum requiescam. 27 Domus autem erat plena virorum ac mulierum, et erant ibi omnes principes Philisthinorum, ac de tecto et solario circiter tria millia utriusque sexus spectantes ludentem Samson. 28 At ille invocato Domino ait: Domine Deus, memento mei, et redde mihi nunc fortitudinem pristinam, Deus meus, ut ulciscar me de hostibus meis, et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam. 29 Et apprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus, alteramque earum dextera et alteram læva tenens, 30 ait: Moriatur anima mea cum Philisthiim. Concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes principes, et ceteram multitudinem quæ ibi erat: multoque plures interfecit moriens, quam ante vivus occiderat. 31 Descendentes autem fratres ejus et universa cognatio, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulchro patris sui Manue: judicavitque Israël viginti annis.
Judges 16 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Delilah
Woman of the Valley of Sorek whom Samson loved, who was paid eleven hundred shekels of silver by each Philistine lord to learn the secret of his strength and who had his hair cut…
Cited in the guide: Judges 16:4; Judges 16:6; Judges 16:10
Cross references (27)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Joshua 15:47; Genesis 38:16–18; Ezra 9:1–2; Genesis 10:19
- 2 Psalm 118:10–12; 1 Samuel 23:26; Acts 9:24; 1 Samuel 19:11; Judges 15:18
- 3 Acts 2:24; Psalm 107:16; Isaiah 63:1–5; Micah 2:13
- 4 Proverbs 22:14; Proverbs 23:27; 1 Corinthians 10:6; Proverbs 27:22; Proverbs 26:11
- 5 Joshua 13:3; Judges 14:15; 1 Timothy 6:9–10; 1 Corinthians 6:15–18; Proverbs 5:3–11
- 6 Psalm 12:2; Micah 7:2; Micah 7:5; Proverbs 26:28; Proverbs 6:26
- 7 Proverbs 12:19; Colossians 3:9; Galatians 6:7; Romans 3:8; 1 Samuel 21:2–3
- 8 Ecclesiastes 7:26
- 9 Psalm 58:9
- 10 Luke 22:48; Proverbs 24:28; Ezekiel 33:31; Judges 16:13; Proverbs 23:7–8
- 11 Proverbs 29:25; Proverbs 13:3; Ephesians 4:25; Judges 15:13; Proverbs 13:5
- 14 Ezra 9:13–14; Psalm 106:43
- 15 Judges 14:16; Proverbs 23:26; 1 John 2:15–16; John 15:10; John 14:15
- 16 Proverbs 7:21–23; Luke 18:5; Jonah 4:9; Luke 11:8; Mark 14:24
- 17 Micah 7:5; Judges 13:5; Proverbs 12:23; Numbers 6:5; Acts 18:18
- 18 Matthew 26:15; 1 Timothy 6:10; Judges 16:5; Jeremiah 9:4–6; Ephesians 5:5
- 19 Proverbs 7:26–27; Proverbs 7:21–23; Ecclesiastes 7:26; Proverbs 23:33–34
- 20 Numbers 14:42–43; 1 Samuel 16:14; 1 Samuel 18:12; Joshua 7:12; 2 Chronicles 15:2
- 21 Proverbs 2:19; Proverbs 14:14; Exodus 11:5; Isaiah 47:2; Matthew 24:41
- 22 Leviticus 26:44; Psalm 107:13–14; Psalm 106:44–45; Deuteronomy 32:36
- 23 Proverbs 24:17; 1 Samuel 5:2–5; 1 Corinthians 8:4–5; Micah 4:5; Jeremiah 2:11
- 24 Daniel 5:4; 1 Samuel 31:9; Revelation 11:10; Daniel 5:23; Judges 15:16
- 25 Psalm 35:15–16; Hebrews 11:36; 2 Samuel 13:28; Judges 9:27; Judges 19:6
- 27 Deuteronomy 22:8; Joshua 2:8; 2 Samuel 11:2; Judges 9:51
- 28 Jeremiah 15:15; Lamentations 3:31–32; Psalm 91:15; Psalm 143:12; Revelation 6:10
- 30 Philippians 2:8; Matthew 16:25; 1 Thessalonians 5:2; Philippians 2:17; Matthew 24:38–39
- 31 Judges 15:20; John 19:39–42; Judges 13:25; Judges 13:2; Joshua 19:41
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences