Skip to the text

Joshua · Clementine Vulgate

Joshua 11 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Quæ cum audisset Jabin rex Asor, misit ad Jobab regem Madon, et ad regem Semeron, atque ad regem Achsaph: 2 ad reges quoque aquilonis, qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Ceneroth, in campestribus quoque et in regionibus Dor juxta mare: 3 Chananæum quoque ab oriente et occidente, et Amorrhæum atque Hethæum ac Pherezæum et Jebusæum in montanis: Hevæum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Maspha. 4 Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena quæ est in littore maris, equi quoque et currus immensæ multitudinis. 5 Conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom, ut pugnarent contra Israël. 6 Dixitque Dominus ad Josue: Ne timeas eos: cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israël: equos eorum subnervabis, et currus igne combures. 7 Venitque Josue, et omnis exercitus cum eo, adversus illos ad aquas Merom subito, et irruerunt super eos, 8 tradiditque illos Dominus in manus Israël. Qui percusserunt eos, et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam, et aquas Maserephoth, campumque Masphe, qui est ad orientalem illius partem. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias: 9 fecitque sicut præceperat ei Dominus: equos eorum subnervavit, currusque combussit igni. 10 Reversusque statim cepit Asor, et regem ejus percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna hæc principatum tenebat. 11 Percussitque omnes animas quæ ibidem morabantur: non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit, ipsamque urbem peremit incendio. 12 Et omnes per circuitum civitates, regesque earum, cepit, percussit atque delevit, sicut præceperat ei Moyses famulus Domini. 13 Absque urbibus, quæ erant in collibus et in tumulis sitæ, ceteras succendit Israël: unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit. 14 Omnemque prædam istarum urbium ac jumenta diviserunt sibi filii Israël, cunctis hominibus interfectis. 15 Sicut præceperat Dominus Moysi servo suo, ita præcepit Moyses Josue, et ille universa complevit: non præteriit de universis mandatis, nec unum quidem verbum quod jusserat Dominus Moysi. 16 Cepit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam, terramque Gosen, et planitiem, et occidentalem plagam, montemque Israël, et campestria ejus, 17 et partem montis, quæ ascendit Seir usque Baalgad, per planitiem Libani subter montem Hermon: omnes reges eorum cepit, percussit, et occidit. 18 Multo tempore pugnavit Josue contra reges istos. 19 Non fuit civitas quæ se traderet filiis Israël, præter Hevæum, qui habitabat in Gabaon: omnes enim bellando cepit. 20 Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israël, et caderent, et non mererentur ullam clementiam, ac perirent, sicut præceperat Dominus Moysi. 21 In illo tempore venit Josue, et interfecit Enacim de montanis, Hebron, et Dabir, et Anab, et de omni monte Juda et Israël, urbesque eorum delevit. 22 Non reliquit ullum de stirpe Enacim, in terra filiorum Israël: absque civitatibus Gaza, et Geth, et Azoto, in quibus solis relicti sunt. 23 Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas: quievitque terra a præliis.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Jabin

    King of Hazor

    King of Hazor who called the northern kings to join forces at the waters of Merom against Israel, where Joshua defeated them and burned Hazor; Scripture does not say whether he is…

    Cited in the guide: Joshua 11:1

  • Jobab

    King of Madon

    King of Madon whom Jabin of Hazor summoned to the northern coalition that Joshua defeated at the waters of Merom.

    Cited in the guide: Joshua 11:1

Cross references (23)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Joshua 11:10; Isaiah 43:5–7; Psalm 2:1–4; Joshua 10:3–4; Judges 4:2
  2. 2 Judges 1:27; Joshua 12:3; Joshua 17:11; Numbers 34:11; Joshua 12:23
  3. 3 Judges 3:3; Genesis 31:49; Joshua 18:26; Joshua 15:63; Joshua 13:11
  4. 4 Judges 7:12; 1 Samuel 13:5; Genesis 22:17; Genesis 32:12; 2 Samuel 17:11
  5. 5 Psalm 118:10–12; Psalm 3:1; Isaiah 8:9; Revelation 16:14
  6. 6 Joshua 10:8; 2 Samuel 8:4; Joshua 11:9; Judges 20:28; 1 Samuel 11:9
  7. 7 Joshua 10:9; 1 Thessalonians 5:2–3
  8. 8 Joshua 13:6; Joshua 19:28; Zechariah 9:2; Genesis 10:15; Joshua 21:44
  9. 9 Joshua 11:6; Ezekiel 39:9–10
  10. 10 Joshua 11:1; Judges 4:2
  11. 11 Joshua 10:40; Deuteronomy 20:16
  12. 12 Deuteronomy 20:16–17; Deuteronomy 7:2; Numbers 33:50–53; Joshua 10:39–40; Joshua 10:28
  13. 13 Jeremiah 30:18
  14. 14 Numbers 31:9; Deuteronomy 20:14; Joshua 8:27; Joshua 10:40; Numbers 31:11–12
  15. 15 Exodus 34:11–13; Joshua 1:7; Deuteronomy 7:2; Acts 20:20; Deuteronomy 12:32
  16. 16 Joshua 10:41; Joshua 11:21; Joshua 12:8; Ezekiel 36:8; Joshua 11:2
  17. 17 Deuteronomy 7:24; Joshua 11:3; Joshua 13:5; Deuteronomy 33:2; Deuteronomy 2:1
  18. 18 Joshua 11:23; Joshua 14:7–10
  19. 19 Joshua 9:3–27
  20. 20 Romans 9:18; Deuteronomy 20:16–17; Exodus 4:21; Deuteronomy 7:16; Deuteronomy 2:30
  21. 21 Deuteronomy 9:2; Deuteronomy 1:28; Numbers 13:22–23; Joshua 15:13–14; Revelation 6:2
  22. 22 1 Samuel 17:4; Joshua 15:46; 1 Chronicles 18:1; 1 Samuel 5:1; 2 Samuel 21:16–22
  23. 23 Joshua 21:44–45; Numbers 26:52–55; Psalm 46:9; Joshua 14:1–15; Exodus 23:27–31

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences