1 In anno secundo Joas filii Joachaz regis Israël, regnavit Amasias filius Joas regis Juda. 2 Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset: viginti autem et novem annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Joadan de Jerusalem. 3 Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater ejus. Juxta omnia quæ fecit Joas pater suus, fecit: 4 nisi hoc tantum, quod excelsa non abstulit: adhuc enim populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis. 5 Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum: 6 filios autem eorum qui occiderant, non occidit, juxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut præcepit Dominus, dicens: Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus: sed unusquisque in peccato suo morietur. 7 Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit petram in prælio, vocavitque nomen ejus Jectehel usque in præsentem diem. 8 Tunc misit Amasias nuntios ad Joas filium Joachaz filii Jehu regis Israël, dicens: Veni, et videamus nos. 9 Remisitque Joas rex Israël ad Amasiam regem Juda, dicens: Carduus Libani misit ad cedrum quæ est in Libano, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestiæ saltus quæ sunt in Libano, et conculcaverunt carduum. 10 Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum: contentus esto gloria, et sede in domo tua: quare provocas malum, ut cadas tu et Judas tecum? 11 Et non acquievit Amasias. Ascenditque Joas rex Israël, et viderunt se, ipse et Amasias rex Juda, in Bethsames oppido Judæ. 12 Percussusque est Juda coram Israël, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua. 13 Amasiam vero regem Juda, filium Joas filii Ochoziæ, cepit Joas rex Israël in Bethsames, et adduxit eum in Jerusalem: et interrupit murum Jerusalem, a porta Ephraim usque ad portam anguli, quadringentis cubitis. 14 Tulitque omne aurum et argentum, et universa vasa quæ inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis, et obsides, et reversus est in Samariam. 15 Reliqua autem verborum Joas quæ fecit, et fortitudo ejus qua pugnavit contra Amasiam regem Juda, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël? 16 Dormivitque Joas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Israël, et regnavit Jeroboam filius ejus pro eo. 17 Vixit autem Amasias filius Joas rex Juda postquam mortuus est Joas filius Joachaz regis Israël, quindecim annis. 18 Reliqua autem sermonum Amasiæ, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda? 19 Factaque est contra eum conjuratio in Jerusalem: at ille fugit in Lachis. Miseruntque post eum in Lachis, et interfecerunt eum ibi: 20 et asportaverunt in equis, sepultusque est in Jerusalem cum patribus suis in civitate David. 21 Tulit autem universus populus Judæ Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre ejus Amasia. 22 Ipse ædificavit Ælath, et restituit eam Judæ, postquam dormivit rex cum patribus suis. 23 Anno quintodecimo Amasiæ filii Joas regis Juda, regnavit Jeroboam filius Joas regis Israël in Samaria, quadraginta et uno anno. 24 Et fecit quod malum est coram Domino: non recessit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël. 25 Ipse restituit terminos Israël ab introitu Emath usque ad mare solitudinis, juxta sermonem Domini Dei Israël quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, quæ est in Opher. 26 Vidit enim Dominus afflictionem Israël amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israëli. 27 Nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israël de sub cælo, sed salvavit eos in manu Jeroboam filii Joas. 28 Reliqua autem sermonum Jeroboam, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus qua præliatus est, et quomodo restituit Damascum et Emath Judæ in Israël, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël? 29 Dormivitque Jeroboam cum patribus suis regibus Israël, et regnavit Zacharias filius ejus pro eo.
2 Kings 14 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Amaziah
Joash's son, who became king at twenty-five and reigned twenty-nine years, executed his father's murderers, struck down 10,000 Edomites in the Valley of Salt, was routed by…
Cited in the guide: 2 Kings 12:21; 2 Kings 14:1; 2 Kings 14:7
Amittai
Named as the father of the prophet Jonah.
Cited in the guide: 2 Kings 14:25; Jonah 1:1
Jehoaddan
A woman of Jerusalem named as the mother of King Amaziah of Judah.
Cited in the guide: 2 Kings 14:2; 2 Chronicles 25:1
Jeroboam
Son of Jehoash, who reigned forty-one years in Samaria, restored Israel's boundary from Lebo-hamath to the Sea of the Arabah according to Jonah's word, and recovered Damascus and…
Cited in the guide: 2 Kings 13:13; 2 Kings 14:16; 2 Kings 14:23
Jonah
The prophet from Gath-hepher, son of Amittai, through whom the LORD spoke that Jeroboam son of Joash would restore Israel's boundary.
Cited in the guide: 2 Kings 14:25; Jonah 1:1; Jonah 1:3
Zechariah
Jeroboam's son, who reigned six months in Samaria and was struck down by Shallum son of Jabesh, fulfilling the word that four generations of Jehu's sons would sit on Israel's…
Cited in the guide: 2 Kings 14:29; 2 Kings 15:8; 2 Kings 15:10
Cross references (28)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 2 Kings 13:10; 2 Chronicles 25:1–4; 1 Chronicles 3:12; 2 Kings 14:15
- 3 2 Chronicles 25:2–3; 1 Kings 11:4; Zechariah 1:4–6; 1 Peter 1:18; 2 Chronicles 24:17
- 4 2 Kings 12:3; 2 Kings 16:4; 2 Kings 15:35; 2 Kings 15:4
- 5 2 Chronicles 25:3–4; 2 Kings 12:20–21; Numbers 35:33; Genesis 9:6; Exodus 21:12–14
- 6 Deuteronomy 24:16; Ezekiel 18:20; Ezekiel 18:4; Jeremiah 31:30
- 7 2 Samuel 8:13; 1 Chronicles 18:12; Joshua 15:38; Psalm 60:1; Isaiah 16:1
- 8 2 Chronicles 25:17–24; 2 Kings 14:11; 2 Samuel 2:14–17; Proverbs 18:6; Proverbs 20:18
- 9 Judges 9:8–15; Proverbs 26:9; 2 Chronicles 25:10–13; 2 Chronicles 25:18; Song of Songs 2:2
- 10 2 Chronicles 26:16; Deuteronomy 8:14; 2 Chronicles 32:25; Proverbs 3:30; Proverbs 20:3
- 11 Joshua 19:38; 2 Chronicles 25:20; Joshua 21:16; 1 Samuel 6:9–19; 2 Chronicles 25:16
- 12 2 Samuel 18:17; 1 Samuel 4:10; 1 Kings 22:36
- 13 Nehemiah 8:16; Nehemiah 12:39; Zechariah 14:10; Jeremiah 31:38; 2 Chronicles 25:23–24
- 14 1 Kings 14:26; 1 Kings 7:51; 1 Kings 15:18; 2 Kings 18:23; 2 Kings 24:13
- 15 2 Kings 13:12–13; 2 Kings 10:34–35; 1 Kings 14:19–20
- 16 2 Kings 13:9; 1 Kings 1:21; Amos 1:1; Amos 7:10–11; 2 Kings 13:13
- 17 2 Chronicles 25:25–28; 2 Kings 14:1–2; 2 Kings 13:10; 2 Kings 14:23
- 18 2 Kings 13:8; 1 Kings 11:41; 2 Kings 13:12; 1 Kings 14:29
- 19 Joshua 10:31; 2 Kings 18:17; 2 Kings 18:14; 2 Kings 15:10; 2 Chronicles 25:27–28
- 20 2 Kings 9:28; 2 Chronicles 21:20; 2 Chronicles 33:20; 2 Kings 12:21; 2 Chronicles 26:23
- 21 1 Chronicles 3:12; Matthew 1:8–9; 2 Kings 15:13; 2 Kings 21:24; 2 Chronicles 26:1
- 22 2 Kings 16:6; 1 Kings 9:26; Deuteronomy 2:8; 2 Chronicles 8:17; 2 Chronicles 26:2
- 23 Hosea 1:1; Amos 7:9–11; Amos 1:1; 2 Kings 14:27
- 24 2 Kings 13:2; 1 Kings 12:28–31; Genesis 38:7; 2 Kings 13:11; Deuteronomy 9:18
- 25 Deuteronomy 3:17; Jonah 1:1; Numbers 13:21; 1 Kings 8:65; Joshua 19:13
- 26 Deuteronomy 32:36; 2 Kings 13:4; Exodus 3:7; Psalm 106:43–45; Isaiah 63:9
- 27 2 Kings 13:23; 2 Kings 13:5; Deuteronomy 9:14; Deuteronomy 29:20; Psalm 69:28
- 28 1 Kings 11:24; 2 Samuel 8:6; 1 Chronicles 18:5–6; 2 Chronicles 8:3–4
- 29 2 Kings 15:8
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences