1 Dixeruntque ad eum viri Ephraim: Quid est hoc quod facere voluisti, ut nos non vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian? jurgantes fortiter, et prope vim inferentes. 2 Quibus ille respondit: Quod enim tale facere potui, quale vos fecistis? nonne melior est racemus Ephraim, vindemiis Abiezer? 3 In manus vestras Dominus tradidit principes Madian, Oreb et Zeb: quid tale facere potui, quale vos fecistis? Quod cum locutus esset, requievit spiritus eorum, quo tumebant contra eum. 4 Cumque venisset Gedeon ad Jordanem, transivit eum cum trecentis viris, qui secum erant: et præ lassitudine, fugientes persequi non poterant. 5 Dixitque ad viros Soccoth: Date, obsecro, panes populo qui mecum est, quia valde defecerunt: ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian. 6 Responderunt principes Soccoth: Forsitan palmæ manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt, et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes. 7 Quibus ille ait: Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti. 8 Et inde conscendens, venit in Phanuel: locutusque est ad viros loci illius similia. Cui et illi responderunt, sicut responderant viri Soccoth. 9 Dixit itaque et eis: Cum reversus fuero victor in pace, destruam turrim hanc. 10 Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo. Quindecim enim millia viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum, cæsis centum viginti millibus bellatorum educentium gladium. 11 Ascendensque Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis morabantur, ad orientalem partem Nobe et Jegbaa, percussit castra hostium, qui securi erant, et nihil adversi suspicabantur. 12 Fugeruntque Zebee et Salmana, quos persequens Gedeon comprehendit, turbato omni exercitu eorum. 13 Revertensque de bello ante solis ortum, 14 apprehendit puerum de viris Soccoth: interrogavitque eum nomina principum et seniorum Soccoth, et descripsit septuaginta septem viros. 15 Venitque ad Soccoth, et dixit eis: En Zebee et Salmana, super quibus exprobrastis mihi, dicentes: Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt, et idcirco postulas ut demus viris, qui lassi sunt et defecerunt, panes. 16 Tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos, et contrivit cum eis atque comminuit viros Soccoth. 17 Turrim quoque Phanuel subvertit, occisis habitatoribus civitatis. 18 Dixitque ad Zebee et Salmana: Quales fuerunt viri, quos occidistis in Thabor? Qui responderunt: Similes tui, et unus ex eis quasi filius regis. 19 Quibus ille respondit: Fratres mei fuerunt, filii matris meæ. Vivit Dominus, quia si servassetis eos, non vos occiderem. 20 Dixitque Jether primogenito suo: Surge, et interfice eos. Qui non eduxit gladium: timebat enim, quia adhuc puer erat. 21 Dixeruntque Zebee et Salmana: Tu surge, et irrue in nos: quia juxta ætatem robur est hominis. Surrexit Gedeon, et interfecit Zebee et Salmana: et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent. 22 Dixeruntque omnes viri Israël ad Gedeon: Dominare nostri tu, et filius tuus, et filius filii tui: quia liberasti nos de manu Madian. 23 Quibus ille ait: Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur vobis Dominus. 24 Dixitque ad eos: Unam petitionem postulo a vobis: date mihi inaures ex præda vestra. Inaures enim aureas Ismaëlitæ habere consueverant. 25 Qui responderunt: Libentissime dabimus. Expandentesque super terram pallium, projecerunt in eo inaures de præda: 26 et fuit pondus postulatarum inaurium, mille septingenti auri sicli, absque ornamentis, et monilibus, et veste purpurea, quibus reges Madian uti soliti erant, et præter torques aureas camelorum. 27 Fecitque ex eo Gedeon ephod, et posuit illud in civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Israël in eo, et factum est Gedeoni et omni domui ejus in ruinam. 28 Humiliatus est autem Madian coram filiis Israël, nec potuerunt ultra cervices elevare: sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon præfuit. 29 Abiit itaque Jerobaal filius Joas, et habitavit in domo sua: 30 habuitque septuaginta filios, qui egressi sunt de femore ejus: eo quod plures haberet uxores. 31 Concubina autem illius, quam habebat in Sichem, genuit ei filium nomine Abimelech. 32 Mortuusque est Gedeon filius Joas in senectute bona, et sepultus est in sepulchro Joas patris sui in Ephra de familia Ezri. 33 Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israël, et fornicati sunt cum Baalim. Percusseruntque cum Baal fœdus, ut esset eis in deum: 34 nec recordati sunt Domini Dei sui, qui eruit eos de manibus inimicorum suorum omnium per circuitum: 35 nec fecerunt misericordiam cum domo Jerobaal Gedeon, juxta omnia bona quæ fecerat Israëli.
Judges 8 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Abiezer
A son of Gilead, called Iezer in Numbers 26:30 where he founds the Iezerite clan of Manasseh.
Cited in the guide: Numbers 26:30; Joshua 17:2; Judges 8:2
Abimelech
Son of Gideon by his concubine in Shechem who murdered his seventy brothers on one stone, was made king by the leaders of Shechem, reigned three years, and died at Thebez when a…
Cited in the guide: Judges 8:31; Judges 9:1; Judges 9:6
Jether
Gideon's firstborn, a youth whom his father told to kill the Midianite kings but who was too afraid to draw his sword.
Cited in the guide: Judges 8:20
Joash
Abiezrite of Ophrah and father of Gideon, who defended his son against the townsmen who wanted him killed for tearing down the altar of Baal, and in whose tomb Gideon was buried.
Cited in the guide: Judges 6:11; Judges 6:29–31; Judges 8:32
Oreb
One of the two princes of Midian captured by the Ephraimites at the Jordan, who was killed at the rock of Oreb and whose head was brought to Gideon.
Cited in the guide: Judges 7:25; Judges 8:3
Zalmunna
One of the two kings of Midian whom Gideon pursued to Karkor, captured, and killed with his own hand because they had killed his brothers at Tabor.
Cited in the guide: Judges 8:5; Judges 8:12; Judges 8:18
Zebah
One of the two kings of Midian whom Gideon pursued to Karkor, captured, and killed with his own hand because they had killed his brothers at Tabor.
Cited in the guide: Judges 8:5; Judges 8:12; Judges 8:18
Zeeb
One of the two princes of Midian captured by the Ephraimites at the Jordan, who was killed at the winepress of Zeeb and whose head was brought to Gideon.
Cited in the guide: Judges 7:25; Judges 8:3
Cross references (32)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 2 Samuel 19:41; Job 5:2; James 4:5–6; Judges 12:1–6; Ecclesiastes 4:4
- 2 James 1:19–20; Judges 6:11; Galatians 5:14–15; Judges 6:34; 1 Corinthians 13:4–7
- 3 Proverbs 15:1; Judges 7:24–25; Romans 12:3; Proverbs 25:11; Philippians 2:3
- 4 Galatians 6:9; 2 Corinthians 4:16; Hebrews 12:1–4; 1 Samuel 14:28–29; 1 Samuel 30:10
- 5 Genesis 33:17; Psalm 60:6; Genesis 14:18; 2 Samuel 17:28–29; Deuteronomy 23:4
- 6 1 Kings 20:11; Philippians 2:21; Proverbs 18:23; 2 Kings 14:9; Judges 8:15
- 7 Judges 7:15
- 8 1 Kings 12:25; Genesis 32:30–31
- 9 Judges 8:17; 1 Kings 22:27–28
- 10 Judges 7:12; 2 Kings 3:26; Judges 20:35; Judges 20:46; Judges 20:2
- 11 Numbers 32:35; Numbers 32:42; 1 Thessalonians 5:3; Judges 18:27; 1 Samuel 30:16
- 12 Psalm 83:11; Amos 2:14; Revelation 6:15–16; Job 12:16–21; Revelation 19:19–21
- 14 1 Samuel 30:11–15; Judges 1:24–25
- 15 Judges 8:6–7
- 16 Proverbs 10:13; Proverbs 19:29; Judges 8:7; Micah 7:4; Ezra 2:6
- 17 Judges 8:9; 1 Kings 12:25
- 18 Judges 4:6; Jude 16; Psalm 89:12; Psalm 12:2
- 20 Joshua 10:24; Psalm 149:9; 1 Samuel 15:33
- 21 Psalm 83:11; Isaiah 3:18; Judges 8:26; 1 Samuel 31:5; Revelation 9:6
- 22 John 6:15; 1 Samuel 8:5; 1 Samuel 12:12; Judges 9:8–15
- 23 Isaiah 33:22; 1 Samuel 12:12; 1 Samuel 10:19; 2 Corinthians 1:24; Judges 11:9–11
- 24 Genesis 25:13; Exodus 32:3; Genesis 37:25; Genesis 37:28; 1 Peter 3:3–5
- 26 Revelation 18:16; John 19:5; Jeremiah 10:9; Revelation 18:12; Esther 8:15
- 27 Psalm 106:39; Deuteronomy 7:16; Judges 18:14; Judges 17:5; Judges 18:17
- 28 Judges 5:31; Judges 3:11; Judges 3:30; Isaiah 10:26; Psalm 83:9–12
- 29 Judges 7:1; Judges 6:32; 1 Samuel 12:11; Nehemiah 5:14–15
- 30 Judges 9:2; Judges 9:5; Deuteronomy 17:17; 1 Kings 11:3; Genesis 7:7
- 31 Judges 9:18; Genesis 16:15; Judges 9:1–5; Genesis 22:24; Genesis 20:2
- 32 Genesis 25:8; Job 42:17; Judges 6:24; Job 5:26; Genesis 15:15
- 33 Judges 9:4; Judges 9:46; Judges 2:19; Judges 8:27; Judges 2:17
- 34 Psalm 78:42; Psalm 106:21; Psalm 78:11; Jeremiah 2:32; Deuteronomy 4:9
- 35 Ecclesiastes 9:14–15; Judges 9:5; Judges 9:16–19
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences