1 Rursumque filii Israël fecerunt malum in conspectu Domini: qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis. 2 Erat autem quidam vir de Saraa, et de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem sterilem. 3 Cui apparuit angelus Domini, et dixit ad eam: Sterilis es et absque liberis: sed concipies, et paries filium. 4 Cave ergo ne bibas vinum ac siceram, nec immundum quidquam comedas: 5 quia concipies, et paries filium, cujus non tanget caput novacula: erit enim nazaræus Dei ab infantia sua et ex matris utero, et ipse incipiet liberare Israël de manu Philisthinorum. 6 Quæ cum venisset ad maritum suum, dixit ei: Vir Dei venit ad me, habens vultum angelicum, terribilis nimis. Quem cum interrogassem quis esset, et unde venisset, et quo nomine vocaretur, noluit mihi dicere: 7 sed hoc respondit: Ecce concipies et paries filium: cave ne vinum bibas, nec siceram, et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazaræus Dei ab infantia sua, ex utero matris suæ usque ad diem mortis suæ. 8 Oravit itaque Manue Dominum, et ait: Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum, et doceat nos quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est. 9 Exaudivitque Dominus deprecantem Manue, et apparuit rursum angelus Dei uxori ejus sedenti in agro: Manue autem maritus ejus non erat cum ea. Quæ cum vidisset angelum, 10 festinavit, et cucurrit ad virum suum: nuntiavitque ei, dicens: Ecce apparuit mihi vir, quem ante videram. 11 Qui surrexit, et secutus est uxorem suam: veniensque ad virum, dixit ei: Tu es qui locutus es mulieri? Et ille respondit: Ego sum. 12 Cui Manue: Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus, quid vis ut faciat puer? aut a quo se observare debebit? 13 Dixitque angelus Domini ad Manue: Ab omnibus, quæ locutus sum uxori tuæ, abstineat se, 14 et quidquid ex vinea nascitur, non comedat: vinum et siceram non bibat; nullo vescatur immundo: et quod ei præcepi, impleat atque custodiat. 15 Dixitque Manue ad angelum Domini: Obsecro te ut acquiescas precibus meis, et faciamus tibi hædum de capris. 16 Cui respondit angelus: Si me cogis, non comedam panes tuos: si autem vis holocaustum facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue quod angelus Domini esset. 17 Dixitque ad eum: Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fuerit expletus, honoremus te? 18 Cui ille respondit: Cur quæris nomen meum, quod est mirabile? 19 Tulit itaque Manue hædum de capris, et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino, qui facit mirabilia: ipse autem et uxor ejus intuebantur. 20 Cumque ascenderet flamma altaris in cælum, angelus Domini pariter in flamma ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor ejus, proni ceciderunt in terram, 21 et ultra eis non apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum Domini esse, 22 et dixit ad uxorem suam: Morte moriemur, quia vidimus Deum. 23 Cui respondit mulier: Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset, nec ostendisset nobis hæc omnia, neque ea quæ sunt ventura dixisset. 24 Peperit itaque filium, et vocavit nomen ejus Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus. 25 Cœpitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol.
Judges 13 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Manoah
Danite from Zorah whose barren wife was promised a son by the angel of the LORD, who prayed for guidance in raising the boy, offered a burnt offering, and was buried in the tomb…
Cited in the guide: Judges 13:2; Judges 13:8; Judges 13:19
Manoah's wife
Unnamed barren wife of Manoah to whom the angel of the LORD announced that she would bear a Nazirite son, who reasoned that the LORD would not have accepted their offering if He…
Cited in the guide: Judges 13:2–3; Judges 13:19; Judges 13:23–24
Samson
Nazirite from the womb, born to Manoah and his wife in answer to the angel's promise, whom the Spirit of the LORD empowered to strike the Philistines, who judged Israel twenty…
Cited in the guide: Judges 13:24; Judges 14:1; Judges 15:20
Cross references (23)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 1 Samuel 12:9; Judges 6:1; Romans 2:6; Judges 3:7; Judges 2:11
- 2 Joshua 19:41; Joshua 15:33; Luke 1:7; Genesis 25:21; Genesis 16:1
- 3 Luke 1:13; Luke 1:11; Judges 6:11–12; Genesis 18:10; 2 Kings 4:16
- 4 Luke 1:15; Judges 13:14; Numbers 6:2–3; Judges 13:7; Leviticus 11:47
- 5 Numbers 6:5; 1 Samuel 1:11; Numbers 6:2–3; 1 Chronicles 18:1; 1 Samuel 7:13
- 6 Matthew 28:3–4; Judges 13:17–18; 1 Samuel 9:6; Revelation 1:17; Luke 9:29
- 7 Judges 13:4
- 8 Acts 9:6; Job 34:32; Proverbs 3:5–6
- 9 Psalm 65:2; Matthew 7:7–11
- 10 John 1:41–42; John 4:28–29
- 12 Ephesians 6:4; Proverbs 22:6; Genesis 18:19; Proverbs 4:4
- 14 Deuteronomy 12:32; John 2:5; Judges 13:4; 2 Thessalonians 3:4; John 15:14
- 15 Genesis 18:3–5; Judges 13:3; Judges 6:18–19
- 16 Judges 13:23; Judges 6:20; Judges 6:26
- 17 Genesis 32:29
- 18 Genesis 32:29; Isaiah 9:6; Judges 13:6
- 19 Judges 6:19–21; 1 Kings 18:30–38
- 20 Leviticus 9:24; 2 Kings 2:11; 1 Chronicles 21:16; Ezekiel 1:28; Matthew 17:6
- 21 Judges 6:22; Hosea 12:4–5; Judges 13:16
- 22 Genesis 32:30; Deuteronomy 5:26; John 1:18; Exodus 33:20; John 5:37
- 23 Psalm 25:14; 1 Corinthians 12:21; Psalm 86:17; John 15:15; John 14:20
- 24 Luke 1:80; 1 Samuel 3:19; Hebrews 11:32; Luke 2:52
- 25 Judges 3:10; Joshua 15:33; John 3:34; 1 Samuel 11:6; Matthew 4:1
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
… not amazed at Manoah the Judge of yore, and at Peter the disciple in later days; the one being unable to endure the sight even of one in whom was a representation of God; and saying, "We are undone, O wife, we have seen God;" speaking as though even a vision of God could not be grasped by human beings, …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)