Skip to the text

Revelation · Clementine Vulgate

Revelation 14 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Et vidi: et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis. 2 Et audivi vocem de cælo, tamquam vocem aquarum multarum, et tamquam vocem tonitrui magni: et vocem, quam audivi, sicut citharœdorum citharizantium in citharis suis. 3 Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores: et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra. 4 Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati: virgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum quocumque ierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiæ Deo, et Agno: 5 et in ore eorum non est inventum mendacium: sine macula enim sunt ante thronum Dei. 6 Et vidi alterum angelum volantem per medium cæli, habentem Evangelium æternum, ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum: 7 dicens magna voce: Timete Dominum, et date illi honorem, quia venit hora judicii ejus: et adorate eum, qui fecit cælum, et terram, mare, et fontes aquarum. 8 Et alius angelus secutus est dicens: Cecidit, cecidit Babylon illa magna: quæ a vino iræ fornicationis suæ potavit omnes gentes. 9 Et tertius angelus secutus est illos, dicens voce magna: Si quis adoraverit bestiam, et imaginem ejus, et acceperit caracterem in fronte sua, aut in manu sua: 10 et hic bibet de vino iræ Dei, quod mistum est mero in calice iræ ipsius, et cruciabitur igne, et sulphure in conspectu angelorum sanctorum, et ante conspectum Agni: 11 et fumus tormentorum eorum ascendet in sæcula sæculorum: nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam, et imaginem ejus, et si quis acceperit caracterem nominis ejus. 12 Hic patientia sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei, et fidem Jesu. 13 Et audivi vocem de cælo, dicentem mihi: Scribe: Beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis: opera enim illorum sequuntur illos. 14 Et vidi: et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam. 15 Et alius angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem: Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terræ. 16 Et misit qui sedebat super nubem, falcem suam in terram, et demessa est terra. 17 Et alius angelus exivit de templo, quod est in cælo, habens et ipse falcem acutam. 18 Et alius angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem: et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens: Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineæ terræ: quoniam maturæ sunt uvæ ejus. 19 Et misit angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terræ, et misit in lacum iræ Dei magnum: 20 et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta.

Cross references (20)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Joel 2:32; Revelation 3:12; Revelation 7:3–17; Luke 12:8; Hebrews 12:22–24
  2. 2 Revelation 5:8; Ezekiel 43:2; Revelation 1:15; Revelation 11:15; Revelation 15:2
  3. 3 Revelation 5:9; Revelation 15:3; Revelation 14:1; Isaiah 42:10; Psalm 98:1
  4. 4 2 Corinthians 11:2; Revelation 3:4; James 1:18; John 12:26; John 10:27
  5. 5 Ephesians 5:27; Psalm 32:2; Zephaniah 3:13; John 1:47; 1 Peter 3:10
  6. 6 Mark 16:15; Revelation 8:13; Ephesians 3:9–11; Psalm 139:24; Isaiah 51:8
  7. 7 Exodus 20:11; Revelation 15:4; Nehemiah 9:6; Revelation 4:11; Revelation 11:18
  8. 8 Isaiah 21:9; Jeremiah 51:7–8; Revelation 18:2–3; Revelation 16:19; Revelation 11:8
  9. 9 Revelation 14:11; Revelation 14:6–8; Jeremiah 44:4; Revelation 13:3–6; Revelation 13:11–17
  10. 10 Isaiah 51:17; Revelation 16:19; Psalm 75:8; Psalm 11:6; Jeremiah 25:15–17
  11. 11 Isaiah 34:10; Revelation 19:3; Matthew 25:46; Matthew 25:41; Revelation 20:10
  12. 12 Revelation 13:10; Revelation 12:17; Revelation 3:10; Revelation 3:8; 2 Timothy 4:7
  13. 13 Revelation 20:6; 1 Thessalonians 5:10; 2 Timothy 4:7–8; Hebrews 4:9–11; 1 Corinthians 15:58
  14. 14 Daniel 7:13; Isaiah 19:1; Revelation 1:13; Psalm 21:3; Matthew 17:5
  15. 15 Joel 3:13; Mark 4:29; Matthew 13:39; Jeremiah 51:33; Revelation 14:18
  16. 16 Matthew 16:27; Revelation 14:19; Revelation 14:14; Revelation 16:1–21; John 5:22–23
  17. 17 Revelation 16:1; Revelation 14:14–15; Revelation 15:5–6; Revelation 14:18
  18. 18 Joel 3:13; Revelation 16:8; Revelation 6:9–10; Revelation 14:15–16
  19. 19 Deuteronomy 32:32–33; Revelation 19:15–21
  20. 20 Lamentations 1:15; Hebrews 13:11–12; Revelation 19:14–21; Isaiah 63:1–3; Revelation 11:8

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences

What the Fathers said

Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).

How these were chosen

“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).

  1. Quotes verse 14:13 Augustine of Hippo, The City of God (Book XX, Chapter 9)

    And therefore in another part of this same book we read, "Blessed are the dead who die in the Lord from henceforth and now, saith the Spirit, that they may rest from their labors; for their works do follow them." The Church, then, begins its reign with Christ now in the living and in the dead.

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)