Skip to the text

Luke · Clementine Vulgate

Luke 12 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, cœpit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento pharisæorum, quod est hypocrisis. 2 Nihil autem opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur. 3 Quoniam quæ in tenebris dixistis, in lumine dicentur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, prædicabitur in tectis. 4 Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant. 5 Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete. 6 Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? 7 sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos. 8 Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei: 9 qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei. 10 Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur. 11 Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis. 12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere. 13 Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hæreditatem. 14 At ille dixit illi: Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos? 15 Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet. 16 Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit: 17 et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos? 18 Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam: et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea, 19 et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare. 20 Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt? 21 Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives. 22 Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animæ vestræ quid manducetis, neque corpori quid induamini. 23 Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum. 24 Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis? 25 Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? 26 Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis? 27 Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. 28 Si autem fœnum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos pusillæ fidei? 29 Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli: 30 hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis. 31 Verumtamen quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis. 32 Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. 33 Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit. 34 Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit. 35 Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in manibus vestris, 36 et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. 37 Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. 38 Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. 39 Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. 40 Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. 41 Ait autem et Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes? 42 Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? 43 Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem. 44 Vere dico vobis, quoniam supra omnia quæ possidet, constituet illum. 45 Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et cœperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari: 46 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet. 47 Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis: 48 qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quæretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo. 49 Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? 50 Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur? 51 Putatis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separationem: 52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres 53 dividentur: pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam. 54 Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit: et ita fit. 55 Et cum austrum flantem, dicitis: Quia æstus erit: et fit. 56 Hypocritæ ! faciem cæli et terræ nostis probare: hoc autem tempus quomodo non probatis? 57 quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est? 58 Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. 59 Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas.

Cross references (58)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 1 Corinthians 5:7–8; 1 Peter 2:1; James 3:17; Matthew 16:6–12; Mark 8:15–21
  2. 2 Mark 4:22; 2 Corinthians 5:10; Luke 8:17; Ecclesiastes 12:14; Matthew 10:26–33
  3. 3 Matthew 10:27; Ecclesiastes 10:20; Matthew 12:36; Ecclesiastes 10:12–13; Job 24:14–15
  4. 4 Matthew 10:28; Jeremiah 1:8; Revelation 2:10; Philippians 1:28; 1 Peter 3:14
  5. 5 2 Peter 2:4; Matthew 10:28; Revelation 14:7; Psalm 9:17; Hebrews 10:31
  6. 6 Luke 12:24; Psalm 147:9; Psalm 145:15–16; Matthew 10:29; Psalm 113:5–6
  7. 7 Matthew 10:30–31; Matthew 6:26; Isaiah 43:3–4; 2 Samuel 14:11; Luke 21:18
  8. 8 Matthew 10:32–33; 1 John 2:23; Romans 10:9–10; 2 Timothy 2:12; Luke 15:10
  9. 9 2 Timothy 2:12; Mark 8:38; Matthew 10:33; Luke 9:26; Matthew 7:23
  10. 10 Matthew 12:31–32; 1 John 5:16; 1 Timothy 1:13; Mark 3:28–30; Hebrews 6:4–8
  11. 11 Matthew 10:17–20; Acts 4:5–7; Luke 12:22; Luke 21:12–14; Matthew 23:34
  12. 12 Luke 21:15; Matthew 10:20; Acts 4:8; Acts 6:10; Exodus 4:11
  13. 13 1 Timothy 6:5; Luke 6:45; Ezekiel 33:31; Acts 8:18–19; Psalm 17:14
  14. 14 Romans 9:20; Romans 2:3; John 6:15; Exodus 2:14; Romans 2:1
  15. 15 Hebrews 13:5; 1 Timothy 6:6–10; Psalm 119:36–37; Proverbs 16:16; Proverbs 15:16
  16. 16 Genesis 26:12–14; Genesis 41:47–49; Hosea 2:8; Psalm 73:12; Matthew 5:45
  17. 17 Matthew 5:42; Isaiah 58:7; Romans 12:13; 2 Corinthians 9:6–15; Acts 16:30
  18. 18 James 3:15; James 4:15; Luke 18:6; Luke 12:21; Psalm 17:14
  19. 19 Proverbs 27:1; James 4:13–15; Matthew 6:19–21; 1 Corinthians 15:32; Philippians 3:19
  20. 20 Job 27:8; Jeremiah 17:11; 1 Timothy 6:7; Psalm 39:6; James 4:14
  21. 21 Matthew 6:19–20; Luke 12:33; James 2:5; James 5:1–3; 1 Timothy 6:18–19
  22. 22 Matthew 6:25–34; Philippians 4:6; Hebrews 13:5; 1 Corinthians 7:32; Luke 12:29
  23. 23 Job 2:6; Proverbs 13:8; Job 2:4; Acts 27:18–19; Job 1:12
  24. 24 Luke 12:7; Matthew 10:31; Psalm 147:9; Job 38:41; Psalm 145:15–16
  25. 25 Matthew 6:27; Matthew 5:36
  26. 26 1 Peter 5:7; Psalm 39:6; Ecclesiastes 7:13
  27. 27 Matthew 6:28–30; Luke 12:24; 1 Kings 10:1–13; 2 Chronicles 9:1–12; James 1:10–11
  28. 28 Isaiah 40:6; Matthew 14:31; Matthew 6:30; 1 Peter 1:24; Matthew 17:20
  29. 29 Luke 12:22; Matthew 6:31; Luke 22:35; Luke 10:7–8
  30. 30 Matthew 6:32; Matthew 6:8; Ephesians 4:17; Luke 12:32; 1 Peter 4:2–4
  31. 31 Matthew 6:33; Hebrews 13:5; Psalm 34:9; 1 Kings 3:11–13; John 6:27
  32. 32 Hebrews 12:28; 1 Peter 1:3–5; Revelation 1:6; Philippians 2:13; Luke 10:21
  33. 33 Matthew 19:21; Acts 2:45; Luke 18:22; Acts 4:34–35; Matthew 6:19–21
  34. 34 Matthew 6:21; Colossians 3:1–3; Philippians 3:20
  35. 35 1 Peter 1:13; Ephesians 6:14; Matthew 25:4–10; Matthew 25:1; Matthew 5:16
  36. 36 Jude 20–21; James 5:7–8; Revelation 3:20; Lamentations 3:25–26; Isaiah 64:4
  37. 37 2 Peter 3:14; Matthew 24:42; John 13:4–5; Matthew 24:45–47; 1 Corinthians 2:9
  38. 38 1 Thessalonians 5:4–5; Matthew 25:6
  39. 39 Revelation 3:3; 2 Peter 3:10; Revelation 16:15; Matthew 24:43–44; 1 Thessalonians 5:2–3
  40. 40 1 Thessalonians 5:6; Matthew 25:13; Romans 13:11; Matthew 24:44; Revelation 19:7
  41. 41 Mark 13:37; 1 Peter 4:7; Mark 14:37
  42. 42 Matthew 24:45–46; Hebrews 13:17; 1 Corinthians 4:1–2; 1 Peter 4:10; 1 Peter 5:1–4
  43. 44 Luke 22:29–30; Matthew 24:47; Luke 19:17–19; Daniel 12:2–3; Revelation 3:18
  44. 45 Matthew 24:48–50; Revelation 18:7–8; Ezekiel 34:8; Jeremiah 20:2; Ezekiel 12:22
  45. 46 Revelation 16:15; Luke 12:40; Matthew 24:51; Psalm 11:5; Psalm 37:9
  46. 47 James 4:17; John 9:41; John 15:22–24; John 12:48; Deuteronomy 25:2–3
  47. 48 James 3:1; Leviticus 5:17; Luke 16:10–12; Matthew 25:14–29; Matthew 13:12
  48. 49 Malachi 4:1; Matthew 3:10–12; Malachi 3:2–3; Luke 12:51–52; Joel 2:30–31
  49. 50 John 12:27–28; John 19:30; John 4:34; John 7:6–8; Mark 10:32–38
  50. 51 Matthew 10:34–36; Luke 12:49; Matthew 24:7–10; Zechariah 11:10–11; Zechariah 11:14
  51. 52 John 15:18–21; Acts 14:1–4; Micah 7:5–6; John 16:2; Acts 28:24
  52. 53 Micah 7:6; Matthew 10:21–22; Matthew 24:10; Zechariah 13:2–6
  53. 54 Matthew 16:2–4; 1 Kings 18:44–45
  54. 55 Matthew 20:12; Job 37:17
  55. 56 Matthew 16:3; Matthew 24:32–33; Matthew 11:25; 1 Chronicles 12:32; Luke 19:42–44
  56. 57 John 7:24; Deuteronomy 32:29; 1 Corinthians 11:14; Acts 13:26–38; Acts 2:40
  57. 58 Matthew 5:23–26; Luke 13:24–28; Job 23:7; Isaiah 55:6; Proverbs 25:8–9
  58. 59 Mark 12:42; Matthew 18:34; Matthew 25:46; Matthew 25:41; 2 Thessalonians 1:3

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences

What the Fathers said

Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).

How these were chosen

“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).

  1. Commentary 12:15 Augustine of Hippo, Sermons on Selected Lessons of the New Testament (Sermon LVII)

    I doubt not but that ye who fear God, do hear His word with awe, and execute it with cheerfulness; that what He hath promised, ye may at present hope for, hereafter receive. We have just now heard the Lord Christ Jesus, the Son of God, giving us a precept.

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)

  2. Quotes verse 12:50 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book I, Chapters XX–XXI)

    And to this He refers when He says, "And I have another baptism to be baptized with, and I hasten eagerly towards it." Moreover, they affirm that the Lord added this redemption to the sons of Zebedee, when their mother asked that they might sit, the one on His right hand, and the other on His left, in His kingdom, …

    Read in context · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  3. Quotes verse 12:4 Augustine of Hippo, The City of God (Chapters 11–13)

    If this be so, then that is false which Christ says, "Be not afraid of them that kill the body, and after that have no more that they can do;" for it seems they can do great injury to the dead body.

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)

  4. Quotes verse 12:47 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily XXVI)

    "For mighty" men (it is said) "shall be mightily tormented:" and "He that knew his Lord's will, and doeth it not, shall be beaten with many stripes." So that more knowledge is a ground of more punishment.

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  5. Quotes verse 12:28 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture VI)

    And he who says again that the Father is one, and the maker of the world another, opposes the Son when He says, If then God so clothes the grass of the field which to-day is, and to-morrow is cast into the furnace of fire; and, Who maketh His sun to rise on the evil and on the good, …

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)