1 Prologus Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israël, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem: et amaro animo suspirans et ejulans, dixit: [Aleph Quomodo sedet sola civitas plena populo ! Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo. 2 Beth Plorans ploravit in nocte, et lacrimæ ejus in maxillis ejus: non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici. 3 Ghimel Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis; habitavit inter gentes, nec invenit requiem: omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias. 4 Daleth Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem: omnes portæ ejus destructæ, sacerdotes ejus gementes; virgines ejus squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine. 5 He Facti sunt hostes ejus in capite; inimici ejus locupletati sunt: quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis. 6 Vau Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus; facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis. 7 Zain Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ, et prævaricationis, omnium desiderabilium suorum, quæ habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator: viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus. 8 Heth Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est; omnes qui glorificabant eam spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus: ipsa autem gemens conversa est retrorsum. 9 Teth Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui; deposita est vehementer, non habens consolatorem. Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus. 10 Jod Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam. 11 Caph Omnis populus ejus gemens, et quærens panem; dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis ! 12 Lamed O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die iræ furoris sui. 13 Mem De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me: expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum; posuit me desolatam, tota die mœrore confectam. 14 Nun Vigilavit jugum iniquitatum mearum; in manu ejus convolutæ sunt, et impositæ collo meo. Infirmata est virtus mea: dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere. 15 Samech Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei; vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos. Torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda. 16 Ain Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus. 17 Phe Expandit Sion manus suas; non est qui consoletur eam. Mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus; facta est Jerusalem quasi polluta menstruis inter eos. 18 Sade Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum: virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem. 19 Coph Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam. 20 Res Vide, Domine, quoniam tribulor: conturbatus est venter meus, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Foris interfecit gladius, et domi mors similis est. 21 Sin Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me; omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt quoniam tu fecisti: adduxisti diem consolationis, et fient similes mei. 22 Thau Ingrediatur omne malum eorum coram te: et vindemia eos, sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas: multi enim gemitus mei, et cor meum mœrens.]
Lamentations · Clementine Vulgate
Lamentations 1 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (22)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Isaiah 3:26; Ezra 4:20; 1 Kings 4:21; Revelation 18:16–17; Isaiah 54:4
- 2 Psalm 6:6; Micah 7:5; Jeremiah 30:14; Ezekiel 23:22–25; Jeremiah 22:20–22
- 3 Lamentations 2:9; Lamentations 4:18–19; 2 Kings 25:21; 2 Kings 25:11; 2 Chronicles 36:20–21
- 4 Joel 1:8–13; Jeremiah 9:11; Lamentations 2:6–7; Jeremiah 14:2; Isaiah 24:4–6
- 5 Psalm 90:7–8; Jeremiah 39:9; Ezekiel 9:9; Deuteronomy 32:15–27; Jeremiah 30:14–15
- 6 Ezekiel 24:25; Ezekiel 24:21; Psalm 44:9–11; Deuteronomy 32:30; Psalm 50:2
- 7 Psalm 79:4; Deuteronomy 4:34–37; Psalm 42:4; Psalm 77:5–9; Lamentations 2:15–16
- 8 Lamentations 1:20–22; Isaiah 59:2–13; Lamentations 1:11; Jeremiah 13:26; Jeremiah 13:22
- 9 Deuteronomy 32:29; Isaiah 47:7; Psalm 25:18; Lamentations 1:17; Ecclesiastes 4:1
- 10 Deuteronomy 23:3; Jeremiah 51:51; Psalm 74:4–8; Isaiah 64:10–11; Lamentations 1:7
- 11 Jeremiah 52:6; Lamentations 2:12; Jeremiah 38:9; 1 Samuel 30:11–12; Deuteronomy 28:52–57
- 12 Luke 23:28–31; Daniel 9:12; Jeremiah 18:16; Jeremiah 30:24; Lamentations 4:6–11
- 13 Habakkuk 3:16; Job 30:30; Ezekiel 17:20; Job 19:6; Psalm 22:14
- 14 Isaiah 47:6; Deuteronomy 28:48; Ezekiel 25:7; Ezekiel 25:4; Jeremiah 28:14
- 15 Isaiah 63:3; Isaiah 28:18; Malachi 4:3; Luke 21:24; Revelation 14:19–20
- 16 Psalm 119:136; Lamentations 1:2; Jeremiah 13:17; Lamentations 3:48–49; Jeremiah 14:17
- 17 Jeremiah 4:31; Isaiah 1:15; Lamentations 1:9; 2 Kings 25:1; 2 Kings 24:2–4
- 18 Psalm 119:75; 1 Samuel 12:14–15; Zephaniah 3:5; Lamentations 1:12; Jeremiah 12:1
- 19 Lamentations 1:11; Lamentations 2:20; Lamentations 1:2; Job 19:13–19; Jeremiah 27:13–15
- 20 Lamentations 2:11; Ezekiel 7:15; Proverbs 28:13; Deuteronomy 32:25; Isaiah 16:11
- 21 Lamentations 1:8; Jeremiah 50:11; Lamentations 1:22; Lamentations 2:15; Lamentations 1:16
- 22 Revelation 6:10; Jeremiah 8:18; Psalm 109:14–15; Nehemiah 4:4–5; Ephesians 3:13
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences