1 [Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terræ: quia venit dies Domini, quia prope est. 2 Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. 3 Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum. 4 Quasi aspectus equorum, aspectus eorum; et quasi equites, sic current. 5 Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prælium. 6 A facie ejus cruciabuntur populi; omnes vultus redigentur in ollam. 7 Sicut fortes current; quasi viri bellatores ascendent murum: viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis. 8 Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt; sed et per fenestras cadent, et non demolientur. 9 Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur. 10 A facie ejus contremuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum. 11 Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus: magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum? 12 Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu. 13 Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia. 14 Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro? 15 Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, vocate cœtum: 16 congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera; egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo. 17 Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo; et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum?] 18 [Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo. 19 Et respondit Dominus, et dixit populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus. 20 Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam: faciem ejus contra mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum: et ascendet fœtor ejus, et ascendet putredo ejus, quia superbe egit. 21 Noli timere, terra: exsulta, et lætare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret. 22 Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti; quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam. 23 Et, filii Sion, exsultate, et lætamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiæ, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio. 24 Et implebuntur areæ frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo. 25 Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca: fortitudo mea magna quam misi in vos. 26 Et comedetis vescentes, et saturabimini; et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum; et non confundetur populus meus in sempiternum. 27 Et scietis quia in medio Israël ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius; et non confundetur populus meus in æternum.] 28 [Et erit post hæc: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ: senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt. 29 Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum. 30 Et dabo prodigia in cælo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi. 31 Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. 32 Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit: quia in monte Sion et in Jerusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis quos Dominus vocaverit.]
Joel 2 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (32)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Joel 2:15; Joel 1:15; 1 Peter 4:7; Malachi 4:1; Zephaniah 1:14
- 2 Joel 1:6; Zephaniah 1:14–15; Joel 2:10–11; Amos 5:18–20; Joel 2:5
- 3 Isaiah 51:3; Genesis 2:8; Joel 1:19–20; Zechariah 7:14; Amos 7:4
- 4 Revelation 9:7
- 5 Isaiah 5:24; Revelation 9:9; Isaiah 30:30; Matthew 3:12; Nahum 2:3–4
- 6 Nahum 2:10; Isaiah 13:8; Jeremiah 30:6; Lamentations 4:8; Psalm 119:83
- 7 Proverbs 30:27; Jeremiah 5:10; 2 Samuel 2:18–19; Isaiah 5:26–29; 2 Samuel 1:23
- 8 2 Chronicles 23:10; Job 33:18; Nehemiah 4:23; 2 Chronicles 32:5; Nehemiah 4:17
- 9 Jeremiah 9:21; John 10:1; Exodus 10:6
- 10 Matthew 24:29; Isaiah 13:10; Joel 3:15–16; Psalm 18:7; Acts 2:20
- 11 Malachi 3:2; Nahum 1:6; Revelation 18:8; Joel 3:16; Jeremiah 30:7
- 12 James 4:8–9; Isaiah 55:6–7; 2 Chronicles 7:13–14; Hosea 12:6; Jeremiah 29:12–13
- 13 Psalm 86:15; Psalm 34:18; Isaiah 57:15; Exodus 34:6–7; Matthew 5:3–4
- 14 Jonah 3:9; Haggai 2:19; 2 Samuel 12:22; 2 Kings 19:4; Amos 5:15
- 15 Joel 1:14; Joel 2:1; Numbers 10:3; 1 Kings 21:12; 1 Kings 21:9
- 16 2 Chronicles 20:13; 2 Chronicles 29:5; 1 Corinthians 7:5; 1 Samuel 16:5; Exodus 19:22
- 17 Psalm 115:2; Psalm 79:10; Ezekiel 8:16; Hosea 14:2; Exodus 34:9
- 18 Zechariah 8:2; Psalm 103:13; Zechariah 1:14; James 5:11; Lamentations 3:22
- 19 Ezekiel 34:29; Ezekiel 36:15; Jeremiah 31:12; Isaiah 62:8–9; Joel 2:24
- 20 Zechariah 14:8; Amos 4:10; Isaiah 34:3; Deuteronomy 11:24; Ezekiel 47:18
- 21 Zephaniah 3:16–17; Isaiah 54:4; Psalm 126:1–3; Isaiah 41:10; 1 Samuel 12:16
- 22 Zechariah 8:12; Psalm 65:12; Isaiah 51:3; Psalm 67:6; Amos 9:14–15
- 23 James 5:7–8; Philippians 4:4; Leviticus 26:4; Hosea 6:3; Deuteronomy 11:14
- 24 Malachi 3:10; Amos 9:13; Joel 3:18; Joel 3:13; Leviticus 26:10
- 25 Zechariah 10:6; Joel 1:4–7; Joel 2:2–11
- 26 Romans 10:11; Psalm 22:26; Romans 5:5; Deuteronomy 12:7; Isaiah 49:23
- 27 Ezekiel 37:26–28; Leviticus 26:11–12; Zephaniah 3:17; Ezekiel 39:28; Isaiah 45:5
- 28 Acts 2:16–21; Ezekiel 39:29; Isaiah 32:15; Acts 2:39; Acts 2:2–4
- 29 1 Corinthians 12:13; Galatians 3:28; Colossians 3:11
- 30 Acts 2:19–20; Luke 21:11; Matthew 24:29; Luke 21:25–26; Judges 20:40
- 31 Revelation 6:12–13; Matthew 24:29; Malachi 4:1; Malachi 4:5; Joel 3:15
- 32 Romans 10:11–14; Acts 2:20–21; Isaiah 46:13; Romans 11:26; Jeremiah 33:3
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
… for it was the third hour of the day; but that this was what had been spoken by the prophet: "It shall come to pass in the last days, saith God, I will pour out of my Spirit upon all flesh, and they shall prophesy." The God, therefore, who did promise by the prophet, that He would send His Spirit …
… pour out my Spirit upon all flesh; and your sons and your daughters shall prophesy, and your old men shall dream, and your young men shall see visions: and even on my servants and mine handmaids in those days will I pour out my Spirit." Chapter 31 — Of the Predictions Concerning the Salvation of the World in Christ, in… …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)
Do thou also then groan, even as that holy one, I forbid it not. "Rend," as the prophet commanded, "thine heart, and not thy garments." Out of deeps call upon God, for it is said, "Out of the depths have I cried to Thee, O Lord." From beneath, out of the heart, draw forth a voice, make thy prayer a …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
The sun shall be turned into darkness, and the moon into blood.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)
"The day of the Lord," Scripture says, "is great and very terrible," and elsewhere "Woe unto you that desire the day of the Lord: to what end is it for you?
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 8 (1895)