Skip to the text

Wisdom of Solomon · Clementine Vulgate

Wisdom of Solomon 18 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Wisdom of Solomon is not in RV1909.

VUL Clementine Vulgate
RV1909 Reina-Valera 1909
1 [Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te;
·
2 et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias agebant, et ut esset differentia, donum petebant.
·
3 Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ, et solem sine læsura boni hospitii præstitisti.
·
4 Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari.]
·
5 [Cum cogitarent justorum occidere infantes, et uno exposito filio et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida.
·
6 Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus juramentis crediderunt, animæquiores essent.
·
7 Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum, injustorum autem exterminatio.
·
8 Sicut enim læsisti adversarios, sic et nos provocans magnificasti.
·
9 Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitiæ legem in concordia disposuerunt; similiter et bona et mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes.
·
10 Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.
·
11 Simili autem pœna servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus.
·
12 Similiter ergo omnes, uno nomine mortis, mortuos habebant innumerabiles: nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est.
·
13 De omnibus enim non credentes, propter veneficia; tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse.
·
14 Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet,
·
15 omnipotens sermo tuus de cælo, a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,
·
16 gladius acutus insimulatum imperium tuum portans: et stans, replevit omnia morte, et usque ad cælum attingebat stans in terra.
·
17 Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati.
·
18 Et alius alibi projectus semivivus, propter quam moriebatur causam demonstrabat mortis.
·
19 Visiones enim quæ illos turbaverunt hæc præmonebant, ne inscii quare mala patiebantur perirent.
·
20 Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis, et commotio in eremo facta est multitudinis: sed non diu permansit ira tua.
·
21 Prosperans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suæ scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit iræ, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus.
·
22 Vicit autem turbas non in virtute corporis, nec armaturæ potentia: sed verbo illum qui se vexabat subjecit, juramenta parentum et testamentum commemorans.
·
23 Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit, et amputavit impetum, et divisit illam quæ ad vivos ducebat viam.
·
24 In veste enim poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum; et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificentia tua in diademate capitis illius sculpta erat.
·
25 His autem cessit qui exterminabat, et hæc extimuit: erat enim sola tentatio iræ sufficiens.]
·

What the Fathers said

Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).

How these were chosen

“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).

  1. Quotes verse 18:15 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily II)

    For consider what a thing it is to hear, how on the one side God from Heaven, arising "out of the royal thrones, leaped down " unto the earth, and even unto hell itself, and stood in the battle array; and how the devil on the other hand set himself in array against Him; or rather not against God unveiled, …

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)