1 Verba Nehemiæ filii Helchiæ. Et factum est in mense Casleu, anno vigesimo, et ego eram in Susis castro. 2 Et venit Hanani, unus de fratribus meis, ipse et viri ex Juda: et interrogavi eos de Judæis qui remanserant, et supererant de captivitate, et Jerusalem. 3 Et dixerunt mihi: Qui remanserunt, et relicti sunt de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt, et in opprobrio: et murus Jerusalem dissipatus est, et portæ ejus combustæ sunt igni. 4 Cumque audissem verba hujuscemodi, sedi, et flevi, et luxi diebus multis: jejunabam, et orabam ante faciem Dei cæli: 5 et dixi: Quæso, Domine Deus cæli fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua: 6 fiant aures tuæ auscultantes, et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israël servis tuis: et confiteor pro peccatis filiorum Israël, quibus peccaverunt tibi: ego et domus patris mei peccavimus, 7 vanitate seducti sumus, et non custodivimus mandatum tuum, et cæremonias, et judicia quæ præcepisti Moysi famulo tuo. 8 Memento verbi quod mandasti Moysi servo tuo, dicens: Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos: 9 et si revertamini ad me, et custodiatis præcepta mea, et faciatis ea: etiamsi abducti fueritis ad extrema cæli, inde congregabo vos, et reducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi. 10 Et ipsi servi tui, et populus tuus, quos redemisti in fortitudine tua magna, et in manu tua valida. 11 Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui, et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum: et dirige servum tuum hodie, et da ei misericordiam ante virum hunc. Ego enim eram pincerna regis.
Nehemías 1 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Hacaliah
Named as the father of Nehemiah the governor.
Citado en la guía: Nehemiah 1:1; Nehemiah 10:1
Hanani
One of Nehemiah’s brothers who brought the report from Judah about Jerusalem’s ruin; later put in charge of Jerusalem with Hananiah because he was faithful.
Citado en la guía: Nehemiah 1:2; Nehemiah 7:2
Nehemiah
Son of Hacaliah and cupbearer to Artaxerxes at Susa; grieved over Jerusalem, was sent as governor, rebuilt the wall in 52 days despite opposition, led the covenant renewal, and…
Citado en la guía: Nehemiah 1:1; Nehemiah 8:9; Nehemiah 10:1
Referencias cruzadas (11)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Zacarías 7:1; Nehemías 10:1; Ester 1:2; Daniel 8:2; Esdras 7:7
- 2 Nehemías 7:2; Ezequiel 6:9; Salmo 137:5–6; Jeremías 44:14; Ezequiel 7:16
- 3 Nehemías 2:17; 2 Reyes 25:10; Nehemías 9:36–37; Nehemías 7:6; Nehemías 2:13
- 4 Daniel 9:3; Salmo 137:1; Esdras 10:1; Salmo 69:9–10; Salmo 102:13–14
- 5 Éxodo 20:6; Daniel 9:4–19; Deuteronomio 7:21; Deuteronomio 7:9; Nehemías 4:14
- 6 Daniel 9:20; Daniel 9:4; Salmo 34:15; Salmo 106:6; Daniel 9:17–18
- 7 Daniel 9:5–6; Daniel 9:11; Daniel 9:13; Salmo 106:6; Oseas 9:9
- 8 Deuteronomio 28:64; Deuteronomio 4:25–27; Levítico 26:33–46; 1 Reyes 9:6–7; Deuteronomio 32:26–28
- 9 Jeremías 29:11–14; Deuteronomio 30:2–5; Deuteronomio 4:29–31; Jeremías 32:37; Levítico 26:39–42
- 10 Deuteronomio 9:29; Daniel 9:15–27; Éxodo 32:11; Salmo 74:2; Deuteronomio 15:15
- 11 Nehemías 1:6; Nehemías 2:8; Nehemías 2:1; Proverbios 21:1; Hebreos 13:18
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias