1 In die autem illo, lectum est in volumine Moysi, audiente populo: et inventum est scriptum in eo, quod non debeant introire Ammonites et Moabites in ecclesiam Dei usque in æternum: 2 eo quod non occurrerint filiis Israël cum pane et aqua, et conduxerint adversum eos Balaam ad maledicendum eis: et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem. 3 Factum est autem, cum audissent legem, separaverunt omnem alienigenam ab Israël. 4 Et super hoc erat Eliasib sacerdos, qui fuerat præpositus in gazophylacio domus Dei nostri, et proximus Tobiæ. 5 Fecit ergo sibi gazophylacium grande, et ibi erant ante eum reponentes munera, et thus, et vasa, et decimam frumenti, vini, et olei, partes Levitarum, et cantorum, et janitorum, et primitias sacerdotales. 6 In omnibus autem his non fui in Jerusalem, quia anno trigesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem, et in fine dierum rogavi regem. 7 Et veni in Jerusalem, et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobiæ, ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei. 8 Et malum mihi visum est valde. Et projeci vasa domus Tobiæ foras de gazophylacio: 9 præcepique et emundaverunt gazophylacia: et retuli ibi vasa domus Dei, sacrificium, et thus. 10 Et cognovi quod partes Levitarum non fuissent datæ, et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis, et cantoribus, et de his qui ministrabant: 11 et egi causam adversus magistratus, et dixi: Quare dereliquimus domum Dei? et congregavi eos, et feci stare in stationibus suis. 12 Et omnis Juda apportabat decimam frumenti, vini, et olei, in horrea. 13 Et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem, et Sadoc scribam, et Phadaiam de Levitis, et juxta eos Hanan filium Zachur, filium Mathaniæ: quoniam fideles comprobati sunt, et ipsis creditæ sunt partes fratrum suorum. 14 Memento mei, Deus meus, pro hoc, et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei, et in cæremoniis ejus. 15 In diebus illis vidi in Juda calcantes torcularia in sabbato, portantes acervos, et onerantes super asinos vinum, et uvas, et ficus, et omne onus, et inferentes in Jerusalem, die sabbati. Et contestatus sum ut in die qua vendere liceret, venderent. 16 Et Tyrii habitaverunt in ea, inferentes pisces, et omnia venalia: et vendebant in sabbatis filiis Juda in Jerusalem. 17 Et objurgavi optimates Juda, et dixi eis: Quæ est hæc res mala quam vos facitis, et profanatis diem sabbati? 18 numquid non hæc fecerunt patres nostri, et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc, et super civitatem hanc? et vos additis iracundiam super Israël violando sabbatum. 19 Factum est autem, cum quievissent portæ Jerusalem in die sabbati, dixi: et clauserunt januas, et præcepi ut non aperirent eas usque post sabbatum: et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die sabbati. 20 Et manserunt negotiatores, et vendentes universa venalia, foris Jerusalem semel et bis. 21 Et contestatus sum eos, et dixi eis: Quare manetis ex adverso muri? si secundo hoc feceritis, manum mittam in vos. Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato. 22 Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam diem sabbati: et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum. 23 Sed et in diebus illis vidi Judæos ducentes uxores Azotidas, Ammonitidas, et Moabitidas. 24 Et filii eorum ex media parte loquebantur azotice, et nesciebant loqui judaice, et loquebantur juxta linguam populi et populi. 25 Et objurgavi eos, et maledixi. Et cecidi ex eis viros, et decalvavi eos, et adjuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum, et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimetipsis, dicens: 26 Numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Israël? et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israël: et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenæ. 27 Numquid et nos inobedientes faciemus omne malum grande hoc ut prævaricemur in Deo nostro, et ducamus uxores peregrinas? 28 De filiis autem Jojada filii Eliasib sacerdotis magni, gener erat Sanaballat Horonites, quem fugavi a me. 29 Recordare, Domine Deus meus, adversum eos qui polluunt sacerdotium, jusque sacerdotale et Leviticum. 30 Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis, et constitui ordines sacerdotum et Levitarum, unumquemque in ministerio suo: 31 et in oblatione lignorum in temporibus constitutis, et in primitivis: memento mei, Deus meus, in bonum. Amen.
Nehemías 13 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Hanan
Son of Zaccur, the son of Mattaniah, appointed with Shelemiah, Zadok and Pedaiah to distribute supplies to the Levites because they were trustworthy.
Citado en la guía: Nehemiah 13:13
Joiada
Son of Eliashib and father of Jonathan; Neh 13:28 (Jehoiada) says one of his sons became Sanballat’s son-in-law and Nehemiah drove him away.
Citado en la guía: Nehemiah 12:10; Nehemiah 12:22; Nehemiah 13:28
Mattaniah
Pedaiah
Levite appointed by Nehemiah as a treasurer over the storerooms.
Citado en la guía: Nehemiah 13:13
Shelemiah
Priest appointed by Nehemiah as a treasurer over the storerooms.
Citado en la guía: Nehemiah 13:13
Zaccur
Son of Mattaniah and father of Hanan the storeroom assistant.
Citado en la guía: Nehemiah 13:13
Zadok
Scribe appointed by Nehemiah as a treasurer over the storerooms.
Citado en la guía: Nehemiah 13:13
Referencias cruzadas (30)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Deuteronomio 23:3–5; Nehemías 9:3; Deuteronomio 31:11–12; Nehemías 13:23; Ezequiel 25:1–11
- 2 Deuteronomio 23:5; Josué 24:9–10; Salmo 109:28; Miqueas 6:5; Mateo 25:40
- 3 Nehemías 9:2; Éxodo 12:38; Nehemías 10:28; Números 11:4; Santiago 1:27
- 4 Nehemías 12:44; Nehemías 2:10; Nehemías 13:28; Nehemías 6:17–18; Nehemías 12:10
- 5 Nehemías 12:44; Nehemías 10:38; Números 18:21–24; 2 Crónicas 34:11
- 6 Nehemías 5:14; Nehemías 2:5–6; Esdras 6:22; 2 Crónicas 24:17–18; Mateo 13:25
- 7 Nehemías 13:5; Mateo 21:12–13; Nehemías 13:1; Lamentaciones 1:10; Hechos 21:28–29
- 8 Esdras 10:1; Salmo 69:9; Marcos 11:15–17; Juan 2:13–17; Esdras 9:3–4
- 9 2 Crónicas 29:5; Nehemías 12:45; 2 Crónicas 29:15–19
- 10 Nehemías 10:37; Malaquías 3:8; Nehemías 12:47; Nehemías 12:28–29; Malaquías 1:6–14
- 11 Nehemías 10:39; Nehemías 13:17; Nehemías 13:25; Job 31:34; Proverbios 28:4
- 12 Nehemías 10:37–39; Malaquías 3:10; Nehemías 12:44; Deuteronomio 14:22; Levítico 27:30
- 13 Nehemías 7:2; 2 Reyes 22:7; Hechos 6:3; 1 Corintios 4:2; Hechos 6:1
- 14 Salmo 122:6–9; Hebreos 6:10; Nehemías 13:31; Nehemías 13:22; 2 Crónicas 31:20–21
- 15 Nehemías 10:31; Éxodo 34:21; Nehemías 13:21; Isaías 58:13; Éxodo 20:8–11
- 16 Éxodo 23:12; Deuteronomio 5:14
- 17 Nehemías 13:11; Nehemías 13:25; Jeremías 22:2–23; Miqueas 3:9; Salmo 82:1–2
- 18 Jeremías 17:21–23; Ezequiel 23:26; Josué 22:17–18; Esdras 9:13–15; Jeremías 44:9
- 19 Levítico 23:32; Éxodo 31:14–17; Jeremías 17:19–22
- 21 Romanos 13:3–4; Esdras 7:26; 1 Pedro 2:14; Nehemías 13:15
- 22 Nehemías 12:30; Nehemías 13:14; Nehemías 13:31; Salmo 130:3–4; Isaías 38:3
- 23 Esdras 9:1–2; Nehemías 10:30; Esdras 10:10; Nehemías 13:1; 2 Corintios 6:14
- 24 Sofonías 3:9
- 25 Deuteronomio 7:3; Nehemías 10:29–30; Nehemías 13:17; Esdras 10:5; Nehemías 5:13
- 26 1 Reyes 11:1–8; 1 Reyes 3:13; Eclesiastés 7:26; 2 Crónicas 1:12; 2 Samuel 12:24–25
- 27 Esdras 10:2; 1 Samuel 30:24
- 28 Nehemías 2:19; Nehemías 6:17–19; Nehemías 12:10; Nehemías 3:1; Nehemías 12:22
- 29 Nehemías 6:14; Números 16:9–10; Malaquías 2:4–8; Números 25:12–13; Levítico 21:1–7
- 30 Nehemías 10:30; Nehemías 12:1–26; 1 Crónicas 23:1–26
- 31 Nehemías 13:14; Nehemías 13:22; Salmo 106:4; Salmo 26:8–9; Nehemías 10:34
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias