Saltar al texto

Deuteronomio · Vulgata Clementina

Deuteronomio 30 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedictio sive maledictio, quam proposui in conspectu tuo: et ductus pœnitudine cordis tui in universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus, 2 et reversus fueris ad eum, et obedieris ejus imperiis, sicut ego hodie præcipio tibi, cum filiis tuis, in toto corde tuo, et in tota anima tua: 3 reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam, ac miserebitur tui, et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit. 4 Si ad cardines cæli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus, 5 et assumet, atque introducet in terram, quam possederunt patres tui, et obtinebis eam: et benedicens tibi, majoris numeri te esse faciat quam fuerunt patres tui. 6 Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, ut possis vivere. 7 Omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos, et eos qui oderunt te et persequuntur. 8 Tu autem reverteris, et audies vocem Domini Dei tui, faciesque universa mandata quæ ego præcipio tibi hodie: 9 et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in sobole uteri tui, et in fructu jumentorum tuorum, in ubertate terræ tuæ, et in rerum omnium largitate. Revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis: 10 si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris præcepta ejus et cæremonias, quæ in hac lege conscripta sunt: et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua. 11 Mandatum hoc, quod ego præcipio tibi hodie, non supra te est, neque procul positum, 12 nec in cælo situm, ut possis dicere: Quis nostrum valet ad cælum ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus? 13 neque trans mare positum: ut causeris, et dicas: Quis ex nobis poterit transfretare mare, et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod præceptum est? 14 sed juxta te est sermo valde, in ore tuo, et in corde tuo, ut facias illum. 15 Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo, vitam et bonum, et e contrario mortem et malum: 16 ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et custodias mandata illius ac cæremonias atque judicia: et vivas, atque multiplicet te, benedicatque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam. 17 Si autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris, atque errore deceptus adoraveris deos alienos, et servieris eis: 18 prædico tibi hodie quod pereas, et parvo tempore moreris in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredieris possidendam. 19 Testes invoco hodie cælum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum: 20 et diligas Dominum Deum tuum, atque obedias voci ejus, et illi adhæreas (ipse est enim vita tua, et longitudo dierum tuorum), ut habites in terra, pro qua juravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret eam illis.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Moses

    Deliverer and lawgiver

    Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.

    Citado en la guía: Exodus 2–Deuteronomy 34

Referencias cruzadas (20)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 1 Reyes 8:47–48; Deuteronomio 30:15; Deuteronomio 4:29–30; Deuteronomio 30:19; Deuteronomio 29:28
  2. 2 Joel 2:12–13; Nehemías 1:9; Deuteronomio 4:28–31; Lamentaciones 3:40; Efesios 6:24
  3. 3 Jeremías 29:14; Ezequiel 36:24; Salmo 147:2; Ezequiel 34:12–13; Lamentaciones 3:32
  4. 4 Nehemías 1:9; Ezequiel 39:25–29; Deuteronomio 28:64; Isaías 11:11–16; Isaías 43:6
  5. 5 Jeremías 29:14
  6. 6 Ezequiel 36:26–27; Deuteronomio 10:16; Jeremías 32:39; Ezequiel 11:19–20; Romanos 2:28–29
  7. 7 Deuteronomio 7:15; Lamentaciones 4:21–22; Jeremías 51:24–26; Ezequiel 25:12; Números 24:14
  8. 8 Efesios 2:16; Ezequiel 36:27; Jeremías 32:39–40; Ezequiel 11:19–20; Ezequiel 37:24
  9. 9 Deuteronomio 28:11–14; Jeremías 32:41; Jeremías 33:9; Deuteronomio 28:4; Isaías 65:19
  10. 10 Lamentaciones 3:40–41; Deuteronomio 4:29; Deuteronomio 30:8; 1 Corintios 7:19; Deuteronomio 30:2
  11. 11 Isaías 45:19; Salmo 147:19–20; Romanos 16:25–26; Colosenses 1:26–27
  12. 12 Romanos 10:6–8; Proverbios 30:4; Juan 3:13
  13. 13 Juan 6:27; Proverbios 2:1–5; Proverbios 8:11; Romanos 10:14–15; Hechos 10:33
  14. 14 Romanos 10:8–10; Jeremías 12:2; Juan 5:46; Mateo 7:21; Lucas 10:11–12
  15. 15 Deuteronomio 11:26; Deuteronomio 30:19; Deuteronomio 30:1; Gálatas 3:13–14; 1 Juan 5:11–12
  16. 16 Mateo 22:37–38; Deuteronomio 30:6; 1 Juan 5:2–3; Juan 14:21; Deuteronomio 6:5
  17. 17 2 Timoteo 4:4; Proverbios 1:32; Hebreos 3:12; Juan 3:19–21; 1 Samuel 12:25
  18. 18 Deuteronomio 8:19–20; Deuteronomio 4:26; Isaías 63:17–18; Josué 23:15–16; Deuteronomio 31:29
  19. 19 Deuteronomio 30:15; Deuteronomio 11:26; Salmo 119:30; Josué 24:15–22; Proverbios 8:36
  20. 20 Juan 11:25–26; Deuteronomio 10:20; Juan 17:3; Juan 14:6; Hechos 17:25

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 30:15 Justin Martyr, First Apology (Chapters XLIV–XLVIII)

    And the holy Spirit of prophecy taught us this, telling us by Moses that God spoke thus to the man first created: "Behold, before thy face are good and evil: choose the good." And again, by the other prophet Isaiah, that the following utterance was made as if from God the Father and Lord of all: "Wash you, make you …

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  2. Cita 30:19 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book IV, Chapter IX)

    And therefore Moses says to them again: "Choose life, that thou mayest live, and thy seed, to love the Lord thy God, to hear His voice, to cleave unto Him; for this is thy life, and the length of thy days." Preparing man for this life, the Lord Himself did speak in His own person to all alike the words …

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)