Skip to the text

Leviticus · Clementine Vulgate

Leviticus 24 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 2 Præcipe filiis Israël, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter, 3 extra velum testimonii in tabernaculo fœderis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris. 4 Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini. 5 Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas: 6 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues: 7 et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini. 8 Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fœdere sempiterno: 9 eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto: quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo. 10 Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem pepererat de viro ægyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita. 11 Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.) 12 Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus. 13 Qui locutus est ad Moysen, 14 dicens: Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus. 15 Et ad filios Israël loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum; 16 et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur. 17 Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur. 18 Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima. 19 Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei: 20 fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet: qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur. 21 Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur. 22 Æquum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit: quia ego sum Dominus Deus vester. 23 Locutusque est Moyses ad filios Israël: et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Dibri

    Father of Shelomith

    The father of Shelomith, the Danite woman whose son blasphemed the Name.

    Cited in the guide: Leviticus 24:11

  • Moses

    Deliverer and lawgiver

    Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.

    Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34

  • Shelomith

    Mother of the blasphemer

    A Danite woman, daughter of Dibri, whose son by an Egyptian father blasphemed the Name and was stoned outside the camp.

    Cited in the guide: Leviticus 24:11

Cross references (20)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 2 2 Corinthians 4:6; Ephesians 5:8–14; Exodus 27:20–21; John 8:12; Ephesians 1:17–18
  2. 4 Exodus 31:8; Exodus 37:17–24; Exodus 39:37; Jeremiah 52:19; Revelation 11:4
  3. 5 Exodus 25:30; 1 Samuel 21:4–5; Exodus 40:23; 1 Kings 18:31; Matthew 12:4
  4. 6 1 Kings 7:48; Exodus 25:23–24; 2 Chronicles 4:19; Exodus 37:10–16; 2 Chronicles 13:11
  5. 7 Leviticus 2:2; Revelation 8:3–4; Exodus 17:14; Hebrews 7:25; John 6:35
  6. 8 Numbers 4:7; 2 Chronicles 2:4; 1 Chronicles 9:32; Nehemiah 10:33; 1 Chronicles 23:29
  7. 9 Leviticus 8:31; Luke 6:4; Mark 2:26; Matthew 12:4; Leviticus 6:16
  8. 10 Exodus 12:38; Numbers 11:4
  9. 11 Exodus 20:7; Matthew 26:65; Job 2:5; Leviticus 24:15–16; Exodus 3:15
  10. 12 Exodus 18:15–16; Numbers 27:5; Numbers 36:5–6; Numbers 15:34; Exodus 18:23
  11. 14 Deuteronomy 17:7; Deuteronomy 21:21; John 10:31–33; Leviticus 20:27; Leviticus 20:2
  12. 15 Leviticus 5:1; Exodus 22:28; Numbers 9:13; Leviticus 20:16–17
  13. 16 Matthew 12:31; John 10:33–36; James 2:7; Mark 3:28–29; 1 Timothy 1:13
  14. 17 Genesis 9:5–6; Deuteronomy 19:11–12; Numbers 35:30–31; Deuteronomy 27:24; Exodus 21:12–14
  15. 18 Leviticus 24:21; Exodus 21:34–36
  16. 19 Matthew 7:2; Matthew 5:38; Deuteronomy 19:21
  17. 20 Deuteronomy 19:21; Matthew 5:38; Exodus 21:23–25
  18. 21 Leviticus 24:17–18; Exodus 21:33
  19. 22 Exodus 12:49; Numbers 9:14; Numbers 15:15–16; Numbers 15:29; Leviticus 19:34
  20. 23 Numbers 15:35–36; Hebrews 10:28–29; Leviticus 24:14–16; Hebrews 2:2–3

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences