1 Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum: quod eis præceptum non erat. 2 Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino. 3 Dixitque Moyses ad Aaron: Hoc est quod locutus est Dominus: Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron. 4 Vocatis autem Moyses Misaële et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos: Ite, et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii, et asportate extra castra. 5 Confestimque pergentes, tulerunt eos sicut jacebant, vestitos lineis tunicis, et ejecerunt foras, ut sibi fuerat imperatum. 6 Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus: Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem cœtum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Israël, plangant incendium quod Dominus suscitavit: 7 vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis: oleum quippe sanctæ unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia juxta præceptum Moysi. 8 Dixit quoque Dominus ad Aaron: 9 Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini: quia præceptum sempiternum est in generationes vestras: 10 et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum; 11 doceatisque filios Israël omnia legitima mea quæ locutus est Dominus ad eos per manum Moysi. 12 Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant residui: Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est. 13 Comedetis autem in loco sancto: quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini, sicut præceptum est mihi. 14 Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui, et filiæ tuæ tecum: tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israël: 15 eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari, elevaverunt coram Domino, et pertineant ad te, et ad filios tuos, lege perpetua, sicut præcepit Dominus. 16 Inter hæc, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum quæreret Moyses, exustum reperit: iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait: 17 Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, quæ Sancta sanctorum est, et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini, 18 præsertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, et comedere debueritis eam in Sanctuario, sicut præceptum est mihi? 19 Respondit Aaron: Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino: mihi autem accidit quod vides; quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in cæremoniis mente lugubri? 20 Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.
Leviticus · Clementine Vulgate
Leviticus 10 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Aaron
Moses' brother and spokesman, Israel's first high priest.
Cited in the guide: Exodus 4–40; Leviticus 8–10
Abihu
Aaron's son who died alongside Nadab for offering unauthorized fire in the sanctuary.
Cited in the guide: Exodus 6:23; Leviticus 10:1-2
Elzaphan
A son of Uzziel who with Mishael carried the bodies of Nadab and Abihu outside the camp, and who was later the leader of the Kohathite families.
Cited in the guide: Exodus 6:22; Leviticus 10:4; Numbers 3:30
Mishael
A son of Uzziel and cousin of Nadab and Abihu, who with Elzaphan carried their bodies outside the camp at Moses' command.
Cited in the guide: Exodus 6:22; Leviticus 10:4
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34
Nadab
Aaron's eldest son, who died offering unauthorized fire before the LORD.
Cited in the guide: Exodus 6:23; Leviticus 10:1-2
Uzziel
Kohath's fourth-listed son, the uncle of Aaron, who fathered Mishael, Elzaphan and Sithri and founded the Uzzielite clan.
Cited in the guide: Exodus 6:18; Exodus 6:22; Leviticus 10:4
Cross references (19)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Numbers 26:61; Deuteronomy 12:32; Leviticus 16:12; Numbers 16:46; Exodus 6:23
- 2 Numbers 26:61; Leviticus 9:24; Numbers 16:35; Numbers 3:3–4; 2 Samuel 6:7
- 3 Exodus 19:22; Isaiah 49:3; Leviticus 21:6; Numbers 20:12; 1 Samuel 2:30
- 4 Exodus 6:22; Exodus 6:18; Numbers 3:30; Acts 5:9–10; Acts 5:6
- 5 Leviticus 8:13
- 6 Numbers 1:53; Numbers 16:22; Joshua 7:1; Joshua 22:18; 2 Samuel 24:1
- 7 Leviticus 21:12; 2 Corinthians 1:21; Acts 10:38; Leviticus 8:30; Exodus 28:41
- 9 Luke 1:15; 1 Timothy 3:3; Ephesians 5:18; Titus 1:7; Ezekiel 44:21
- 10 Ezekiel 22:26; 1 Peter 1:14–16; Leviticus 11:47; Titus 1:15; Ezekiel 44:23
- 11 Malachi 2:7; Matthew 28:20; Nehemiah 8:2; Nehemiah 8:8; Jeremiah 18:18
- 12 Leviticus 21:22; Numbers 18:9–10; Exodus 29:2; Leviticus 6:14–18; Leviticus 7:9
- 13 Leviticus 6:16; Leviticus 2:3; Numbers 18:10
- 14 Numbers 18:11; John 4:34; Leviticus 7:29–34; Leviticus 9:21; Exodus 29:24–28
- 15 Leviticus 7:34; Genesis 17:17; 1 Corinthians 9:13–14; Genesis 13:15; Leviticus 7:29–30
- 16 Leviticus 9:3; Leviticus 9:15; Matthew 5:22; Mark 3:5; Mark 10:14
- 17 Numbers 18:1; Leviticus 7:6–7; Leviticus 6:24–30; Exodus 28:38; John 1:29
- 18 Leviticus 6:30; Leviticus 6:26
- 19 Leviticus 9:12; Leviticus 9:8; Jeremiah 14:12; Jeremiah 6:20; Malachi 1:13
- 20 Matthew 12:20; Zechariah 7:8–9; 2 Chronicles 30:18–20; Matthew 12:3–7
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
And the heretics, indeed, who bring strange fire to the altar of God-- namely, strange doctrines--shall be burned up by the fire from heaven, as were Nadab and Abiud. But such as rise up in opposition to the truth, and exhort others against the Church of God, [shall] remain among those in hell (apud inferos), being swallowed up by an …