1 Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duorum filiorum Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt: 2 et præcepit ei, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum), 3 nisi hæc ante fecerit: vitulum pro peccato offeret, et arietem in holocaustum. 4 Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit: accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti: hæc enim vestimenta sunt sancta: quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur. 5 Suscipietque ab universa multitudine filiorum Israël duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum. 6 Cumque obtulerit vitulum, et oraverit pro se et pro domo sua, 7 duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii: 8 mittensque super utrumque sortem, unam Domino, alteram capro emissario: 9 cujus exierit sors Domino, offeret illum pro peccato: 10 cujus autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem. 11 His rite celebratis, offeret vitulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolabit eum: 12 assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in sancta: 13 ut, positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra testimonium, et non moriatur. 14 Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem. 15 Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem ejus intra velum, sicut præceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi, 16 et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israël, et a prævaricationibus eorum, cunctisque peccatis. Juxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii, quod fixum est inter eos, in medio sordium habitationis eorum. 17 Nullus hominum sit in tabernaculo, quando pontifex sanctuarium ingreditur, ut roget pro se, et pro domo sua, et pro universo cœtu Israël, donec egrediatur. 18 Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum: 19 aspergensque digito septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israël. 20 Postquam emundaverit sanctuarium, et tabernaculum, et altare, tunc offerat hircum viventem: 21 et posita utraque manu super caput ejus, confiteatur omnes iniquitates filiorum Israël, et universa delicta atque peccata eorum: quæ imprecans capiti ejus, emittet illum per hominem paratum, in desertum. 22 Cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam, et dimissus fuerit in deserto, 23 revertetur Aaron in tabernaculum testimonii, et depositis vestibus, quibus prius indutus erat, cum intraret sanctuarium, relictisque ibi, 24 lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque vestibus suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum, ac plebis, rogabit tam pro se quam pro populo: 25 et adipem, qui oblatus est pro peccatis, adolebit super altare. 26 Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium, lavabit vestimenta sua, et corpus aqua, et sic ingredietur in castra. 27 Vitulum autem, et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est in sanctuarium, ut expiatio compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam pelles quam carnes eorum, ac fimum: 28 et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et carnem aqua, et sic ingredietur in castra. 29 Eritque vobis hoc legitimum sempiternum: mense septimo, decima die mensis, affligetis animas vestras, nullumque opus facietis, sive indigena, sive advena qui peregrinatur inter vos. 30 In hac die expiatio erit vestri, atque mundatio ab omnibus peccatis vestris: coram Domino mundabimini. 31 Sabbatum enim requietionis est, et affligetis animas vestras religione perpetua. 32 Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cujus manus initiatæ sunt ut sacerdotio fungatur pro patre suo: indueturque stola linea et vestibus sanctis, 33 et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare, sacerdotes quoque et universum populum. 34 Eritque vobis hoc legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israël, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Fecit igitur sicut præceperat Dominus Moysi.
Leviticus · Clementine Vulgate
Leviticus 16 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34
Cross references (33)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Leviticus 10:1–2
- 2 Exodus 30:10; 1 Kings 8:10–12; Hebrews 10:19–20; Hebrews 9:25; Hebrews 9:7–8
- 3 Leviticus 4:3; Hebrews 9:24–25; Leviticus 8:18; Hebrews 9:7; Leviticus 1:10
- 4 Exodus 28:39–43; Exodus 30:20; Ezekiel 44:17–18; Hebrews 7:26; Leviticus 8:6–7
- 5 2 Chronicles 29:21; Numbers 29:11; Ezra 6:17; Leviticus 8:2; Ezekiel 45:22–23
- 6 Leviticus 9:7; Hebrews 9:7; Hebrews 5:2–3; Ezra 10:18–19; Leviticus 8:14–17
- 7 Romans 12:1; Leviticus 1:3; Leviticus 12:6–7; Leviticus 4:4; Matthew 16:21
- 8 Acts 1:23–26; Proverbs 16:33; Jonah 1:7; Numbers 26:55; 1 Samuel 14:41–42
- 9 Acts 2:23; Acts 4:27–28
- 10 1 John 2:2; Leviticus 16:21–22; Hebrews 9:23–24; 1 John 3:16; Isaiah 53:4–11
- 11 Leviticus 16:6; Hebrews 9:7; Leviticus 16:3; Hebrews 7:27
- 12 Exodus 30:34–38; Leviticus 10:1; Revelation 8:3–4; Numbers 16:46; Isaiah 6:6–7
- 13 Exodus 25:21; Exodus 30:1; Exodus 30:7–8; 1 John 2:1–2; Numbers 16:46
- 14 Hebrews 9:25; Leviticus 4:5–6; Hebrews 9:13; Leviticus 8:11; Leviticus 4:17
- 15 Hebrews 9:7; Hebrews 9:12; Hebrews 2:17; Hebrews 9:3; Hebrews 6:19
- 16 Hebrews 9:22–23; Ezekiel 45:18–19; Exodus 29:36–37; Leviticus 16:18; Leviticus 8:15
- 17 Leviticus 16:10–11; Isaiah 53:6; Luke 1:10; Exodus 34:3; Hebrews 1:3
- 18 Leviticus 4:7; Leviticus 16:16; Hebrews 5:7–8; Exodus 30:10; Leviticus 4:18
- 19 Zechariah 13:1; Ezekiel 43:18–22
- 20 Ezekiel 45:20; Leviticus 16:16; Leviticus 8:15; Revelation 1:18; Leviticus 6:30
- 21 Isaiah 53:6; 2 Corinthians 5:21; Ezra 10:1; Psalm 51:3; Proverbs 28:13
- 22 John 1:29; Isaiah 53:11–12; Psalm 103:10; Galatians 3:13; Micah 7:19
- 23 Ezekiel 44:19; Ezekiel 42:14; Philippians 2:6–11; Leviticus 16:4; Romans 8:3
- 24 Leviticus 16:3–5; Hebrews 10:19–22; Leviticus 22:6; Revelation 1:5–6; Leviticus 14:9
- 25 Exodus 29:13; Leviticus 4:8–10; Leviticus 16:6; Leviticus 4:19
- 26 Leviticus 16:10; Hebrews 7:19; Numbers 19:21; Leviticus 14:8; Leviticus 16:28
- 27 Leviticus 4:21; Leviticus 6:30; Leviticus 4:11–12; Hebrews 13:11–14; Matthew 27:31–33
- 29 Numbers 29:7; Isaiah 58:3; Psalm 35:13; Leviticus 23:21; Leviticus 23:7–8
- 30 Jeremiah 33:8; Psalm 51:2; Ephesians 5:26; 1 John 1:7–9; Psalm 51:7
- 31 Leviticus 23:32; Isaiah 58:5; Leviticus 25:4; Exodus 31:15; Exodus 35:2
- 32 Leviticus 16:4; Exodus 29:29–30; Leviticus 4:16; Numbers 20:26–28; Exodus 29:9
- 33 Leviticus 16:16; Leviticus 16:6; Leviticus 16:24; Exodus 20:25–26; Leviticus 16:11
- 34 Hebrews 9:7; Hebrews 9:25; Exodus 30:10; Hebrews 10:14; Hebrews 10:3
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences