1 Fecit quoque altare æneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis. 2 Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum: quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus. 3 Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis quædam extrinsecus cælaturæ, quasi duobus versibus alvum maris circuibant. Boves autem erant fusiles: 4 et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem: porro tres alii meridiem, et tres qui reliqui erant, orientem, habentes mare superpositum: posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari. 5 Porro vastitas ejus habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis, vel repandi lilii: capiebatque tria millia metretas. 6 Fecit quoque conchas decem: et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant: porro in mari sacerdotes lavabantur. 7 Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri: et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris. 8 Necnon et mensas decem: et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris: phialas quoque aureas centum. 9 Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem: et ostia in basilica, quæ texit ære. 10 Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem. 11 Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas: et complevit omne opus regis in domo Dei: 12 hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quædam retiacula, quæ capita tegerent super epistylia. 13 Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quæ protegerent epistylia, et capita columnarum. 14 Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus: 15 mare unum, boves quoque duodecim sub mari, 16 et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo. 17 In regione Jordanis, fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot et Saredatha. 18 Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus æris. 19 Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis: 20 candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum juxta ritum ex auro purissimo: 21 et florentia quædam, et lucernas, et forcipes aureos: omnia de auro mundissimo facta sunt. 22 Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia cælavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum: et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini.
2 Chronicles · Clementine Vulgate
2 Chronicles 4 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (21)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 1 Kings 8:64; Ezekiel 43:13–17; 2 Chronicles 1:5; Exodus 27:1–8; 1 Kings 9:25
- 2 1 Kings 7:23–26; Titus 3:5; Zechariah 13:1; Revelation 7:14; Exodus 30:18–21
- 3 Revelation 4:7; Ezekiel 10:14; 1 Corinthians 9:9–10; Ezekiel 1:10; 1 Kings 7:24–26
- 4 Matthew 28:19–20; Ephesians 2:20; Luke 24:46–47; Acts 9:15; Matthew 16:18
- 5 1 Kings 7:26
- 6 1 Kings 7:38; Exodus 30:18–21; Ezekiel 40:38; 1 Kings 7:40; Psalm 51:2
- 7 Exodus 25:31–40; 1 Kings 7:49; John 8:12; 1 Chronicles 28:12; Zechariah 4:11–14
- 8 1 Kings 7:48; Exodus 37:10–16; Zechariah 14:20; Isaiah 25:6; 1 Corinthians 10:21
- 9 1 Kings 6:36; 2 Kings 21:5; 1 Kings 7:12
- 10 1 Kings 7:39
- 11 1 Kings 7:14; 1 Kings 7:40–51
- 12 1 Kings 7:41; 2 Chronicles 3:15–17
- 13 1 Kings 7:20; Jeremiah 52:23; Exodus 28:33–34; Song of Songs 4:13; 1 Kings 7:42
- 14 1 Kings 7:27–43
- 16 2 Chronicles 2:13; 1 Kings 7:13–14; 1 Chronicles 28:17; 2 Chronicles 4:11; 1 Kings 7:45
- 17 1 Kings 7:46
- 18 1 Kings 7:47; Jeremiah 52:20; 1 Chronicles 22:14; 1 Chronicles 22:3
- 19 Revelation 9:13; 1 Kings 7:48–50; Jeremiah 52:18–19; Revelation 8:3; 2 Chronicles 4:8
- 20 2 Chronicles 4:7; Exodus 25:31–37; 1 Kings 6:16–17; Psalm 28:2; Exodus 27:20–21
- 21 1 Kings 6:29; Exodus 25:31–40; 1 Kings 6:35; 1 Kings 6:18; Exodus 37:20
- 22 2 Kings 25:14; 1 Kings 7:50; Jeremiah 52:18; 1 Kings 6:31–32; 2 Kings 12:13
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences