1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Mulier, si suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus juxta dies separationis menstruæ. 3 Et die octavo circumcidetur infantulus: 4 ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suæ. Omne sanctum non tanget, nec ingredietur in sanctuarium, donec impleantur dies purificationis suæ. 5 Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus juxta ritum fluxus menstrui, et sexaginta sex diebus manebit in sanguine purificationis suæ. 6 Cumque expleti fuerint dies purificationis suæ, pro filio sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum, et pullum columbæ sive turturem pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii, et tradet sacerdoti, 7 qui offeret illa coram Domino, et orabit pro ea, et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui: ista est lex parientis masculum aut feminam. 8 Quod si non invenerit manus ejus, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbarum, unum in holocaustum, et alterum pro peccato: orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur.
Leviticus · Clementine Vulgate
Leviticus 12 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34
Cross references (7)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 2 Luke 2:22; Leviticus 15:19; Job 25:4; Job 14:4; Leviticus 18:19
- 3 Luke 2:21; Luke 1:59; John 7:22–23; Genesis 17:11–12; Philippians 3:5
- 4 Haggai 2:13; Leviticus 15:25–28; Luke 2:22–23
- 5 1 Timothy 2:14–15; Leviticus 12:4; Leviticus 12:2; Genesis 3:13
- 6 Luke 2:22; Leviticus 15:29; 2 Corinthians 5:21; 1 Peter 1:18–19; John 1:29
- 7 Job 14:4; Romans 3:26; 1 Corinthians 7:14; Leviticus 1:4; Leviticus 4:20
- 8 Leviticus 5:7; Leviticus 4:26; Leviticus 1:14; Luke 2:22–24; Leviticus 14:22
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences