Skip to the text

Deuteronomy · Clementine Vulgate

Deuteronomy 27 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Præcepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes: Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie. 2 Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce lævigabis eos, 3 ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso: ut introëas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis. 4 Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et lævigabis eos calce: 5 et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit, 6 et de saxis informibus et impolitis: et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo, 7 et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo. 8 Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide. 9 Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israëlem: Attende, et audi, Israël: hodie factus es populus Domini Dei tui: 10 audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego præcipio tibi. 11 Præcepitque Moyses populo in die illo, dicens: 12 Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso: Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin. 13 Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali. 14 Et pronuntiabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce: 15 Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito: et respondebit omnis populus, et dicet: Amen. 16 Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem: et dicet omnis populus: Amen. 17 Maledictus qui transfert terminos proximi sui: et dicet omnis populus: Amen. 18 Maledictus qui errare facit cæcum in itinere: et dicet omnis populus: Amen. 19 Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli et viduæ: et dicet omnis populus: Amen. 20 Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus: et dicet omnis populus: Amen. 21 Maledictus qui dormit cum omni jumento: et dicet omnis populus: Amen. 22 Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ: et dicet omnis populus: Amen. 23 Maledictus qui dormit cum socru sua: et dicet omnis populus: Amen. 24 Maledictus qui clam percusserit proximum suum: et dicet omnis populus: Amen. 25 Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis: et dicet omnis populus: Amen. 26 Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit: et dicet omnis populus: Amen.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Moses

    Deliverer and lawgiver

    Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.

    Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34

Cross references (25)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 John 15:14; Luke 11:28; James 2:10; Deuteronomy 4:1–3; 1 Thessalonians 4:1–2
  2. 2 Ezekiel 36:26; Joshua 4:1; Joshua 8:31; Deuteronomy 9:1; Deuteronomy 26:1
  3. 3 Joshua 8:32; Deuteronomy 26:9; Numbers 14:8; Jeremiah 31:31–33; Hebrews 10:16
  4. 4 Deuteronomy 11:29–30; Joshua 8:30–33
  5. 5 Exodus 20:25; Exodus 24:4; 1 Kings 18:31–32; Joshua 8:30–31
  6. 6 Leviticus 1:1–17; Ephesians 5:2
  7. 7 Leviticus 3:1–17; Psalm 100:1–2; Hebrews 13:20–21; Isaiah 12:3; Acts 10:36
  8. 8 Habakkuk 2:2; John 16:25; 2 Corinthians 3:12
  9. 9 1 Peter 2:10–11; Deuteronomy 26:16–18; 1 Corinthians 6:9–11; Ephesians 5:8–9; Romans 6:17–18
  10. 10 1 Peter 1:14–16; Deuteronomy 11:1; Micah 6:8; Deuteronomy 11:7–8; Matthew 5:48
  11. 12 Judges 9:7; Deuteronomy 11:26–29; Joshua 8:33–35; Genesis 30:24; Genesis 35:18
  12. 13 Deuteronomy 27:4; Genesis 29:32; Deuteronomy 11:29; Joshua 8:33; Genesis 49:3–4
  13. 14 Daniel 9:11; Deuteronomy 33:9–10; Joshua 8:33; Nehemiah 8:7–8; Malachi 2:7–9
  14. 15 Exodus 34:17; Exodus 20:4; Leviticus 26:1; Deuteronomy 5:8; Leviticus 19:4
  15. 16 Leviticus 19:3; Exodus 21:17; Exodus 20:12; Deuteronomy 21:18–21; Ezekiel 22:7
  16. 17 Deuteronomy 19:14; Proverbs 22:28; Proverbs 23:10–11
  17. 18 Leviticus 19:14; Matthew 15:14; Proverbs 28:10; Job 29:15; Isaiah 56:10
  18. 19 Deuteronomy 10:18; Deuteronomy 24:17; Exodus 22:21–24; Psalm 82:2–4; Exodus 23:2
  19. 20 Deuteronomy 22:30; Leviticus 18:8; 1 Corinthians 5:1; Leviticus 20:11; Ezekiel 22:10
  20. 21 Leviticus 18:23; Exodus 22:19; Leviticus 20:15
  21. 22 Leviticus 18:9; Leviticus 20:17; Ezekiel 22:11; 2 Samuel 13:1; 2 Samuel 13:8–14
  22. 23 Leviticus 20:14; Leviticus 18:17
  23. 24 Numbers 35:31; Leviticus 24:17; Exodus 20:13; 2 Samuel 20:9–10; 2 Samuel 12:9–12
  24. 25 Deuteronomy 10:17; Psalm 15:5; Exodus 23:7–8; Deuteronomy 16:19; Matthew 27:3–4
  25. 26 Galatians 3:10; Deuteronomy 28:15–68; Romans 10:5; Ezekiel 18:24; Psalm 119:21

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences