Skip to the text

Leviticus · Clementine Vulgate

Leviticus 11 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: 2 Dicite filiis Israël: Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ: 3 omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis. 4 Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis. 5 Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est. 6 Lepus quoque: nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit. 7 Et sus: qui cum ungulam dividat, non ruminat. 8 Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis. 9 Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est: omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis. 10 Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis, 11 execrandumque erit: carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis. 12 Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt. 13 Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam, et gryphem, et haliæetum, 14 et milvum ac vulturem juxta genus suum, 15 et omne corvini generis in similitudinem suam, 16 struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum: 17 bubonem, et mergulum, et ibin, 18 et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem, 19 herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem. 20 Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis. 21 Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram, 22 comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum. 23 Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis: 24 et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum: 25 et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis. 26 Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit: et qui tetigerit illud, contaminabitur. 27 Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum. 28 Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia hæc immunda sunt vobis. 29 Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum, 30 mygale, et chamæleon, et stellio, et lacerta, et talpa. 31 Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum: 32 et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia: et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur. 33 Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est. 34 Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit. 35 Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt. 36 Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur. 37 Si ceciderit super sementem, non polluet eam. 38 Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur. 39 Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum: 40 et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. 41 Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum. 42 Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est. 43 Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis. 44 Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram. 45 Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum. 46 Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra, 47 ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Moses

    Deliverer and lawgiver

    Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.

    Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34

Cross references (34)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 2 Hebrews 9:10; Leviticus 11:11; Matthew 15:11; Deuteronomy 14:3–21; Daniel 1:8
  2. 3 Proverbs 2:10; 2 Corinthians 6:17; Acts 17:11; Deuteronomy 16:3–8; Proverbs 9:6
  3. 5 Psalm 104:18; Proverbs 30:26; Matthew 7:26; Romans 2:18–24; 2 Timothy 3:5
  4. 6 Deuteronomy 14:7
  5. 7 Isaiah 66:17; Isaiah 65:4; Deuteronomy 14:8; Isaiah 66:3; Luke 8:33
  6. 8 Colossians 2:16; Hebrews 9:10; Hosea 9:3; Leviticus 5:2; Isaiah 52:11
  7. 9 Deuteronomy 14:9–10; Acts 20:21; James 2:18; 1 John 5:2–5; Galatians 5:6
  8. 10 Proverbs 29:27; Leviticus 7:18; Proverbs 13:20; Deuteronomy 14:3; Psalm 139:21–22
  9. 13 Titus 3:3; Lamentations 4:19; Jeremiah 4:13; Romans 3:13–17; Hosea 8:1
  10. 15 Luke 12:24; 1 Kings 17:4; Proverbs 30:17; 1 Kings 17:6; Genesis 8:7
  11. 16 Revelation 18:2; John 3:19–21; Ephesians 2:2–3; Philippians 3:18–19; 1 Thessalonians 5:5–7
  12. 20 Leviticus 11:27; 2 Kings 17:28–41; 1 John 2:15–17; Deuteronomy 14:19; Leviticus 11:23
  13. 22 Mark 1:6; Matthew 3:4; Exodus 10:4–5; Isaiah 35:3; Hebrews 12:12–13
  14. 24 Leviticus 11:31; Leviticus 17:15–16; 1 Corinthians 15:33; 1 John 1:7; Leviticus 11:8
  15. 25 Leviticus 14:8; Numbers 31:24; Leviticus 15:5; Leviticus 11:40; Leviticus 16:28
  16. 27 Leviticus 11:23
  17. 28 Leviticus 11:24–25
  18. 29 Leviticus 11:41–42; Hebrews 13:5; Isaiah 66:17; Colossians 3:5; Luke 16:14
  19. 31 Leviticus 11:24–25; Leviticus 11:8
  20. 32 Leviticus 15:12; Titus 3:5; Leviticus 6:28; Titus 2:14
  21. 33 Leviticus 6:28; Leviticus 15:12; Jeremiah 48:38; Leviticus 11:35; Leviticus 14:45
  22. 34 Proverbs 15:8; Titus 1:15; Proverbs 21:4; Proverbs 28:8; Proverbs 21:27
  23. 35 Leviticus 11:33; Leviticus 15:12; Leviticus 6:28; 2 Corinthians 5:1–7
  24. 36 John 4:14; Zechariah 13:1
  25. 37 1 John 3:9; 1 Peter 1:23; 1 John 5:18; 1 Corinthians 15:37
  26. 39 Numbers 19:16; Leviticus 15:7; Leviticus 15:5; Numbers 19:11; Leviticus 11:28
  27. 40 Leviticus 22:8; Ezekiel 44:31; Deuteronomy 14:21; Ezekiel 4:14; Exodus 22:31
  28. 41 Leviticus 11:29; Leviticus 11:20; Leviticus 11:23
  29. 42 Matthew 23:23; 2 Corinthians 11:3; Genesis 3:14–15; Isaiah 65:25; 2 Corinthians 11:13
  30. 43 Leviticus 20:25; Leviticus 11:41–42
  31. 44 Exodus 20:2; 1 Peter 1:15–16; Leviticus 19:2; Leviticus 20:7; 1 Thessalonians 4:7
  32. 45 Leviticus 11:44; Exodus 20:2; Exodus 6:7; 1 Peter 1:16; 1 Thessalonians 4:7
  33. 46 Leviticus 7:37; Ezekiel 43:12; Leviticus 15:32; Leviticus 14:54
  34. 47 Leviticus 10:10; Ezekiel 44:23; Romans 14:13–23; Romans 14:2–3; Malachi 3:18

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences