1 Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. 2 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem: 3 et in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, 4 unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem: 5 et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi, 6 præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis: eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino. 7 Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea. 8 Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: 9 et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, 10 decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem: 11 et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum. 12 Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus. 13 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 14 et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus, 15 et decimam decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim: 16 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus. 17 In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 18 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: 19 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. 20 Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 21 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: 22 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. 23 Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 24 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: 25 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. 26 Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 27 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: 28 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. 29 Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 30 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: 31 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. 32 Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: 33 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: 34 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. 35 Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis, 36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: 37 sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: 38 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. 39 Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris: præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.
Números 29 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Citado en la guía: Exodus 2–Deuteronomy 34
Referencias cruzadas (17)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Levítico 23:24–25; Salmo 89:15; Zacarías 9:14; 1 Crónicas 15:28; Marcos 16:15–16
- 2 Números 29:8; Números 28:19; Hebreos 10:10–14; Números 29:36; Números 28:27
- 5 Números 28:15; Números 28:30; Números 28:22
- 6 Números 28:11–15; Números 28:3–8; Éxodo 29:38–42; Números 9:14; Levítico 6:9
- 7 Mateo 5:4; Levítico 16:29–31; Santiago 4:8–10; Romanos 6:6; Zacarías 12:10
- 8 Números 28:19; Números 29:13; Números 29:2
- 9 Números 15:3–12
- 11 Levítico 16:3; Levítico 16:5; Hebreos 9:25–28; Isaías 53:10; Números 29:6
- 12 Deuteronomio 16:13–14; Éxodo 34:22; Nehemías 8:14; Hebreos 11:9–13; Nehemías 8:18
- 13 Esdras 3:4; Números 28:11; Números 28:27; Romanos 12:1; Números 29:2
- 17 Salmo 69:31; Salmo 50:8–9; Hebreos 9:3–14; Isaías 1:11; Hebreos 8:13
- 18 Números 28:7; Números 15:4–12; Números 28:14; Números 29:6; Números 29:3–4
- 19 Amós 8:14; Números 29:25; Números 29:22; Números 29:11
- 22 Joel 2:14; Joel 1:13; Joel 1:9; Salmo 16:4
- 25 Hebreos 10:39; Romanos 2:7; Hebreos 13:15; Gálatas 6:9; Hebreos 3:14
- 35 Levítico 23:36; Apocalipsis 7:9–17; Juan 7:37–39
- 39 Levítico 23:2; 2 Crónicas 31:3; 1 Crónicas 23:31; Esdras 3:5; Nehemías 10:33
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias