1 Quod cum audisset Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israël per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo prædam. 2 At Israël voto se Domino obligans, ait: Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus. 3 Exaudivitque Dominus preces Israël, et tradidit Chananæum, quem ille interfecit subversis urbibus ejus: et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema. 4 Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et tædere cœpit populum itineris ac laboris: 5 locutusque contra Deum et Moysen, ait: Cur eduxisti nos de Ægypto, ut moreremur in solitudine? deest panis, non sunt aquæ: anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo. 6 Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum, 7 venerunt ad Moysen, atque dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te: ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo, 8 et locutus est Dominus ad eum: Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet. 9 Fecit ergo Moyses serpentem æneum, et posuit eum pro signo: quem cum percussi aspicerent, sanabantur. 10 Profectique filii Israël castrametati sunt in Oboth. 11 Unde egressi fixere tentoria in Jeabarim, in solitudine quæ respicit Moab contra orientalem plagam. 12 Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared. 13 Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, quæ est in deserto, et prominet in finibus Amorrhæi. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhæos. 14 Unde dicitur in libro bellorum Domini: [Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon. 15 Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar, et recumberent in finibus Moabitarum.] 16 Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: Congrega populum, et dabo ei aquam. 17 Tunc cecinit Israël carmen istud: [Ascendat puteus.] Concinebant: 18 [Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis.] De solitudine, Matthana. 19 De Matthana in Nahaliel: de Nahaliel in Bamoth. 20 De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum. 21 Misit autem Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, dicens: 22 Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas; non bibemus aquas ex puteis: via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos. 23 Qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos: quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum. 24 A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon: quia forti præsidio tenebantur termini Ammonitarum. 25 Tulit ergo Israël omnes civitates ejus, et habitavit in urbibus Amorrhæi, in Hesebon scilicet, et viculis ejus. 26 Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhæi, qui pugnavit contra regem Moab: et tulit omnem terram, quæ ditionis illius fuerat usque Arnon. 27 Idcirco dicitur in proverbio: [Venite in Hesebon: ædificetur, et construatur civitas Sehon: 28 ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon, et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon. 29 Væ tibi Moab; peristi popule Chamos. Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhæorum Sehon. 30 Jugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon: lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba.] 31 Habitavit itaque Israël in terra Amorrhæi. 32 Misitque Moyses qui explorarent Jazer: cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores. 33 Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og, rex Basan, cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai. 34 Dixitque Dominus ad Moysen: Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus: faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrhæorum habitatori Hesebon. 35 Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum ejus usque ad internecionem, et possederunt terram illius.
Números 21 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Citado en la guía: Exodus 2–Deuteronomy 34
Og
The king of Bashan, last of the remnant of the Rephaim, who came out against Israel at Edrei and was struck down with his sons and his whole army.
Citado en la guía: Numbers 21:33–35; Deuteronomy 3:1; Deuteronomy 3:11
Sihon
The Amorite king who reigned in Heshbon, refused to let Israel pass through his land, fought Israel at Jahaz, and lost his territory from the Arnon to the Jabbok.
Citado en la guía: Numbers 21:21; Numbers 21:23–24; Deuteronomy 2:26
Referencias cruzadas (32)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Números 33:40; Jueces 1:16; Josué 12:14; Josué 7:5; Números 14:45
- 2 Jueces 11:30; Génesis 28:20; 1 Samuel 1:11; Josué 6:26; 2 Samuel 15:7–8
- 3 Números 14:45; Deuteronomio 1:44; Salmo 91:15; Salmo 102:17; Salmo 10:17
- 4 Éxodo 6:9; Jueces 11:18; Hechos 14:22; Números 32:7; Números 32:9
- 5 Salmo 78:19; Éxodo 17:2–3; Números 16:41; Números 16:13–14; Éxodo 14:11
- 6 1 Corintios 10:9; Deuteronomio 8:15; Jeremías 8:17; Amós 9:3–4; Isaías 30:6
- 7 Hechos 8:24; Salmo 78:34; Éxodo 8:8; Números 11:2; Éxodo 8:28
- 8 Juan 3:14; Salmo 106:43–45; Salmo 145:8
- 9 Juan 3:14–15; Hebreos 12:2; Juan 6:40; 2 Reyes 18:4; Juan 12:32
- 10 Números 33:43–45
- 12 Deuteronomio 2:13–14
- 13 Jueces 11:18; Números 22:36; Isaías 16:2; Números 21:14; Jeremías 48:20
- 14 Josué 10:13; 2 Samuel 1:18
- 15 Números 21:28; Deuteronomio 2:18; Deuteronomio 2:9; Deuteronomio 2:29; Isaías 15:1
- 16 Números 20:8; Isaías 41:17–18; Isaías 12:3; Jueces 9:21; Apocalipsis 22:17
- 17 Salmo 105:2; Jueces 5:1; Salmo 106:12; Santiago 5:13; Isaías 12:1–2
- 18 Isaías 33:22; Deuteronomio 33:4; Deuteronomio 5:31; Santiago 4:12; Juan 1:17
- 20 Números 23:28; Números 23:14; Números 22:1; Números 33:49–50; Números 26:63
- 21 Deuteronomio 2:26–28; Jueces 11:19–21; Números 20:14–19
- 22 Números 20:17
- 23 Jueces 11:20; Deuteronomio 29:7–8; Jeremías 48:34; Números 20:21; Deuteronomio 2:30–32
- 24 Amós 2:9; Nehemías 9:22; Génesis 32:22; Josué 24:8; Salmo 136:19
- 25 Deuteronomio 2:12; Ezequiel 16:53; Jeremías 48:34; Números 21:31; Cantar de los Cantares 7:4
- 27 Isaías 14:4; Habacuc 2:6; Números 21:14
- 28 Números 21:15; Jeremías 48:45–46; Amós 2:2; Números 22:41; Amós 1:14
- 29 2 Reyes 23:13; Jueces 11:24; Jeremías 48:46; 1 Reyes 11:7; 1 Reyes 11:33
- 30 Isaías 15:2; Jeremías 48:18; Jeremías 48:22; Números 32:34; Josué 13:17
- 31 Deuteronomio 3:16–17; Josué 12:1–6; Números 32:33–42; Josué 13:8–12
- 32 Jeremías 48:32; Números 32:1; Números 32:35; Números 32:3; Isaías 16:8–9
- 33 Josué 13:12; Deuteronomio 1:4; Deuteronomio 29:7; Deuteronomio 3:1–6; Números 32:33
- 34 Salmo 135:10–11; Números 21:24–25; Josué 8:7; Deuteronomio 3:2–3; Jueces 11:30
- 35 Deuteronomio 3:3–17; Josué 12:4–6; Josué 13:12; Salmo 135:10–12; Deuteronomio 29:7–8
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
… that Moses, by the inspiration and influence of God, took brass, and made it into the figure of a cross, and set it in the holy tabernacle, and said to the people, "If ye look to this figure, and believe, ye shall be saved thereby." And when this was done, it is recorded that the serpents died, and it is …
This was done: men were bitten; they looked and were healed. What are the biting serpents?
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 7 (1888)
This was the figure which Moses completed by fixing the serpent to a cross, that whoso had been bitten by the living serpent, and looked to the brasen serpent, might be saved by believing.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)