1 Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere: 2 alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati: 3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. 4 Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. 5◆ Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi: 6◆ holocautomata pro peccato non tibi placuerunt. 7◆ Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam. 8 Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur, 9 tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat. 10 In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel. 11 Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata: 12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, 13 de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. 14 Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos. 15 Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit: 16 Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas: 17 et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius. 18 Ubi autem horum remissio: jam non est oblatio pro peccato. 19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, 20 quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam, 21 et sacerdotem magnum super domum Dei: 22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda, 23 teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit), 24 et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum: 25 non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem. 26 Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia, 27 terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios. 28 Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: 29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit? 30 Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum. 31 Horrendum est incidere in manus Dei viventis. 32 Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum: 33 et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti. 34 Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. 35 Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem. 36 Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. 37 Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit. 38 Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ. 39 Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.
Hebreos 10 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (39)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Hebreos 8:5; Colosenses 2:17; Hebreos 9:11; Hebreos 9:23; Hebreos 7:18–19
- 2 Isaías 43:25; Miqueas 7:19; Salmo 103:12; Isaías 44:22; Hebreos 9:13–14
- 3 Hebreos 9:7; Éxodo 30:10; Levítico 23:27–28; Levítico 16:34; Levítico 16:6–11
- 4 Hebreos 10:11; Isaías 1:11–15; Miqueas 6:6–8; Romanos 11:27; 1 Juan 3:5
- 5 Salmo 40:6–8; Isaías 1:11; Isaías 7:14; 1 Pedro 2:24; Mateo 1:20–23
- 6 Hebreos 10:4; Mateo 3:17; Malaquías 1:10; Levítico 1:1–6; Salmo 147:11
- 7 Salmo 40:7–8; Juan 4:34; Juan 6:38; Juan 5:30; Hebreos 10:9–10
- 8 Hebreos 10:5; Marcos 12:33
- 9 Hebreos 7:18–19; Hebreos 12:27–28; Hebreos 10:7; Hebreos 9:11–14; Hebreos 8:7–13
- 10 Hebreos 10:14; Hebreos 10:12; 1 Corintios 6:11; Hebreos 7:27; Juan 17:19
- 11 Hebreos 10:4; Hebreos 5:1; Números 28:3; Salmo 50:8–13; Hebreos 7:27
- 12 Hebreos 1:3; Colosenses 3:1; Romanos 8:34; Hebreos 8:1; Hechos 2:33–34
- 13 Hebreos 1:13; Salmo 110:1; Lucas 20:43; 1 Corintios 15:25; Marcos 12:36
- 14 Hebreos 9:14; Hebreos 7:25; Hebreos 10:1; Hebreos 2:11; Romanos 15:16
- 15 Hebreos 3:7; Apocalipsis 2:11; Apocalipsis 3:6; 2 Pedro 1:21; Juan 15:26
- 16 Jeremías 31:33–34; Hebreos 8:8–12; Romanos 11:27
- 17 Hebreos 8:12; Jeremías 31:34
- 18 Hebreos 10:2; Hebreos 10:14
- 19 Efesios 2:18; Hebreos 9:12; Hebreos 4:16; Efesios 3:12; Romanos 5:2
- 20 Juan 14:6; Juan 10:9; Hebreos 9:3; Hebreos 9:8; Hebreos 6:19
- 21 Hebreos 2:17; Hebreos 4:14–16; Hebreos 6:20; Hebreos 8:1; Hebreos 3:1
- 22 Ezequiel 36:25; Juan 3:5; Efesios 5:26; 1 Pedro 3:21; 1 Corintios 6:11
- 23 1 Tesalonicenses 5:24; 1 Corintios 1:9; 2 Tesalonicenses 3:3; Hebreos 6:18; Tito 1:2
- 24 1 Tesalonicenses 5:11; 1 Juan 3:18; Hebreos 13:1; Gálatas 5:13; Colosenses 3:16
- 25 Hechos 2:42; 1 Tesalonicenses 5:11; Mateo 18:20; Hebreos 3:13; Hebreos 10:24
- 26 2 Pedro 2:20–22; Hebreos 6:4–6; Juan 9:41; Lucas 12:47; Mateo 12:43–45
- 27 Isaías 26:11; Sofonías 1:18; Hebreos 2:3; Hebreos 9:27; Hebreos 12:25
- 28 Hebreos 2:2; Deuteronomio 19:15; Deuteronomio 17:2–13; 2 Corintios 13:1; Deuteronomio 19:13
- 29 Efesios 4:30; Hebreos 6:6; Isaías 63:10; 1 Corintios 11:27; Lucas 12:10
- 30 Deuteronomio 32:35–36; Romanos 12:19; Nahúm 1:2; Salmo 50:4; 2 Corintios 5:10
- 31 Mateo 10:28; Lucas 12:5; Hebreos 12:29; Isaías 33:14; Salmo 76:7
- 32 Hebreos 6:4; Gálatas 3:3–4; 2 Timoteo 4:7–8; 2 Timoteo 2:3–13; Hebreos 12:4
- 33 1 Corintios 4:9; Filipenses 4:14; Isaías 51:7; 2 Corintios 12:10; Filipenses 1:7
- 34 1 Pedro 1:4; 2 Timoteo 1:16; Mateo 6:19–20; Santiago 1:2; Colosenses 1:5
- 35 1 Corintios 15:58; Gálatas 6:8–10; Hebreos 3:6; Lucas 14:14; Hebreos 11:26
- 36 Hebreos 12:1; Salmo 37:7; Santiago 5:7–11; 1 Corintios 13:7; Lucas 21:19
- 37 Santiago 5:7–9; Habacuc 2:3–4; Lucas 18:8; Isaías 26:20; Isaías 60:22
- 38 Gálatas 3:11; Habacuc 2:4; Romanos 1:17; Salmo 85:8; Hebreos 6:4–6
- 39 1 Juan 5:5; 1 Pedro 1:5; Marcos 16:16; 2 Tesalonicenses 2:12–14; 1 Samuel 15:11
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
¿Por qué mi Biblia dice algo distinto?
- Salmo 40:6 y Hebreos 10:5: ¿«oídos» o «un cuerpo»?
En el texto hebreo del Salmo 40, Dios ha «cavado» o «abierto» los oídos del salmista. En la Septuaginta griega (Salmo 39:7), Dios le ha «preparado un cuerpo», y la Epístola a los Hebreos cita ese texto griego al hablar de la venida de Cristo al mundo. La Iglesia ortodoxa lee el griego. Los estudiosos siguen debatiendo cómo surgió la lectura griega.
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
In what has gone before he had shown that the sacrifices were unavailing for perfect purification, and were a type, and greatly defective. Since then there was this objection to his argument, If they are types, how is it that, after the truth is come, they have not ceased, nor given place, but are still performed?
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 14 (1889)
… incur danger, or are deprived of their goods, but of these also, thus saying, "Call to remembrance the former days, in which after ye were illuminated ye endured a great fight of afflictions; partly whilst ye were made a gazing stock by reproaches, and afflictions." On this account then Christ hath appointed the reward also to be great.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
… one incorporeal for the incorporeal part, and the other bodily for the body: the water cleanses the body, and the Spirit seals the soul; that we may draw near unto God, having our heart sprinkled by the Spirit, and our body washed with pure water.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)
You hope to "reign with" Christ; but you "do despite unto the Spirit of grace" by assigning Him the rank of a slave and a subordinate.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 8 (1895)
Hear him saying, "Yet a little while, and He that cometh will come, and will not tarry. The Lord is at hand, be careful for nothing;" and again, "The fashion of this world passeth away." For neither doth he command only, but also soothes, as a physician should.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)