Saltar al texto

Sabiduría · Vulgata Clementina

Sabiduría 7 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Sabiduría no está en RV1909.

VUL Vulgata Clementina
RV1909 Reina-Valera 1909
1 [Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius qui prior factus est: et in ventre matris figuratus sum caro;
·
2 decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine: ex semine hominis, et delectamento somni conveniente.
·
3 Et ego natus accepi communem aërem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans.
·
4 In involumentis nutritus sum, et curis magnis:
·
5 nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.
·
6 Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus.
·
7 Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ:
·
8 et præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius.
·
9 Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius.
·
10 Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius.
·
11 Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius;
·
12 et lætatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est.
·
13 Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo.
·
14 Infinitus enim thesaurus est hominibus; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei, propter disciplinæ dona commendati.
·
15 Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et præsumere digna horum quæ mihi dantur: quoniam ipse sapientiæ dux est, et sapientium emendator.
·
16 In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina.
·
17 Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,
·
18 initium, et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum,
·
19 anni cursus, et stellarum dispositiones,
·
20 naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum.
·
21 Et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici: omnium enim artifex docuit me sapientia.]
·
22 [Est enim in illa spiritus intelligentiæ, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens,
·
23 humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis.
·
24 Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam.
·
25 Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit:
·
26 candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius.
·
27 Et cum sit una, omnia potest; et in se permanens omnia innovat: et per nationes in animas sanctas se transfert; amicos Dei et prophetas constituit.
·
28 Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat.
·
29 Est enim hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum: luci comparata, invenitur prior.
·
30 Illi enim succedit nox; sapientiam autem non vincit malitia.]
·

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 7:22 Augustine of Hippo, The City of God (Book XI, Chapters 8–10)

    In Holy Scripture, it is true, the Spirit of wisdom is called "manifold" because it contains many things in it; but what it contains it also is, and it being one is all these things.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)

  2. Cita 7:26 Gregory of Nazianzus, Theological Orations (The Third Theological Oration)

    … the Light of the World." Wisdom and Power, "Christ, the Wisdom of God, and the Power of God." The Effulgence, the Impress, the Image, the Seal; "Who being the Effulgence of His glory and the Impress of His Essence," and "the Image of His Goodness," and "Him hath God the Father sealed." Lord, King, He That Is, The Almighty.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)

  3. Cita 7:16 Augustine of Hippo, On Christian Doctrine (Book IV, Chapters 29–31)

    … they address it may give ear; and when the discourse has a happy issue, they ought to render thanks to Him from whom they know such blessings come, so that all the praise may be His "in whose hand are both we and our words." Chapter 31 — Apology for the Length of the Work

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)

  4. Cita 7:26 Augustine of Hippo, Our Lord's Sermon on the Mount (Book I, Chapter XXIII)

    … good, and sendeth rain on the just and on the unjust." Whether you are to understand His sun as being not that which is visible to the fleshly eyes, but that wisdom of which it is said, "She is the brightness of the everlasting light;" of which it is also said, "The Sun of righteousness has arisen upon me;" and …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)