1 Dixitque David: Hæc est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israëli. 2 Et præcepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israël, et constituit ex eis latomos ad cædendos lapides et poliendos, ut ædificaretur domus Dei. 3 Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras atque juncturas, præparavit David: et æris pondus innumerabile. 4 Ligna quoque cedrina non poterant æstimari, quæ Sidonii et Tyrii deportaverant ad David. 5 Et dixit David: Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus: domus autem, quam ædificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur: præparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes præparavit impensas. 6 Vocavitque Salomonem filium suum, et præcepit ei ut ædificaret domum Domino Deo Israël. 7 Dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis meæ fuit ut ædificarem domum nomini Domini Dei mei: 8 sed factus est sermo Domini ad me, dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti: non poteris ædificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me: 9 filius qui nascetur tibi, erit vir quietissimus: faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum: et ob hanc causam Pacificus vocabitur: et pacem et otium dabo in Israël cunctis diebus ejus. 10 Ipse ædificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem: firmaboque solium regni ejus super Israël in æternum. 11 Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et ædifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te. 12 Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israël, et custodire legem Domini Dei tui. 13 Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et judicia quæ præcepit Dominus Moysi ut doceret Israël. Confortare, et viriliter age: ne timeas, neque paveas. 14 Ecce ego in paupertate mea præparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum: æris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine; ligna et lapides præparavi ad universa impendia. 15 Habes quoque plurimos artifices, latomos, et cæmentarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos, 16 in auro et argento et ære et ferro, cujus non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum. 17 Præcepit quoque David cunctis principibus Israël ut adjuvarent Salomonem filium suum: 18 Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subjecta sit terra coram Domino, et coram populo ejus. 19 Præbete igitur corda vestra et animas vestras, ut quæratis Dominum Deum vestrum: et consurgite, et ædificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca fœderis Domini, et vasa Domino consecrata, in domum quæ ædificatur nomini Domini.
1 Chronicles · Clementine Vulgate
1 Chronicles 22 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (19)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 2 Chronicles 3:1; 1 Chronicles 21:18–28; Genesis 28:17; 2 Samuel 24:18; 2 Kings 18:22
- 2 2 Chronicles 2:17; 1 Kings 5:17–18; 1 Kings 9:20–21; 2 Kings 12:12; 1 Kings 7:9–12
- 3 1 Chronicles 22:14; 1 Kings 7:47; 1 Chronicles 29:2; 1 Chronicles 29:7; 2 Chronicles 4:18
- 4 1 Kings 5:6–10; Ezra 3:7; 2 Samuel 5:11; 2 Chronicles 2:3
- 5 1 Kings 3:7; 1 Chronicles 29:1; John 3:30; John 13:1; 2 Chronicles 2:5
- 6 2 Timothy 4:1; Numbers 27:23; 1 Timothy 6:13–17; Matthew 28:18–20; 1 Timothy 5:21
- 7 Psalm 132:5; Deuteronomy 12:5; 1 Kings 8:16–20; Deuteronomy 12:11; 2 Chronicles 6:7–9
- 8 1 Chronicles 28:3; 1 Kings 5:3; 1 Chronicles 17:4–10; 2 Samuel 7:5–11; Numbers 31:24
- 9 1 Kings 4:25; 1 Kings 5:4; 1 Kings 4:20; Isaiah 9:6–7; 2 Samuel 12:24–25
- 10 Hebrews 1:5; 1 Chronicles 17:12–14; 2 Samuel 7:13–14; Psalm 89:26; Zechariah 6:12–13
- 11 1 Chronicles 22:16; Romans 15:33; 1 Chronicles 28:20; Isaiah 26:12; Matthew 1:23
- 12 James 1:5; 1 Kings 3:9–12; Proverbs 14:8; 2 Chronicles 1:10; 1 John 2:3
- 13 1 Chronicles 28:20; Joshua 1:6–9; 1 Chronicles 28:7; Ephesians 6:10; 1 Kings 2:3
- 14 1 Chronicles 22:3; 1 Chronicles 29:4–7; 1 Kings 10:14; 2 Kings 25:16; 2 Corinthians 8:2
- 15 Exodus 28:6; Exodus 31:3–5; 1 Kings 7:14; Exodus 35:35; Exodus 35:32
- 16 1 Chronicles 22:11; Ephesians 5:14; Philippians 4:13; 1 Corinthians 15:58; Joshua 1:9
- 17 1 Chronicles 28:1–6; 1 Chronicles 29:6; Philippians 4:3; 3 John 8; 1 Chronicles 28:21
- 18 1 Chronicles 23:25; 1 Chronicles 22:9; 2 Samuel 7:1; Acts 9:31; Romans 8:31
- 19 1 Chronicles 28:9; Deuteronomy 4:29; 1 Chronicles 16:11; Psalm 27:4; 1 Chronicles 22:7
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences