Skip to the text

2 Kings · Clementine Vulgate

2 Kings 12 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Anno septimo Jehu, regnavit Joas: et quadraginta annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Sebia de Bersabee. 2 Fecitque Joas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Jojada sacerdos. 3 Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc enim populus immolabat, et adolebat in excelsis incensum. 4 Dixitque Joas ad sacerdotes: Omnem pecuniam sanctorum, quæ illata fuerit in templum Domini a prætereuntibus, quæ offertur pro pretio animæ, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini: 5 accipiant illam sacerdotes juxta ordinem suum, et instaurent sartatecta domus, si quid necessarium viderint instauratione. 6 Igitur usque ad vigesimum tertium annum regis Joas, non instauraverunt sacerdotes sartatecta templi. 7 Vocavitque rex Joas Jojadam pontificem et sacerdotes, dicens eis: Quare sartatecta non instauratis templi? nolite ergo amplius accipere pecuniam juxta ordinem vestrum, sed ad instaurationem templi reddite eam. 8 Prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo, et instaurare sartatecta domus. 9 Et tulit Jojada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper, et posuit illud juxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini: mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia, omnem pecuniam quæ deferebatur ad templum Domini. 10 Cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazophylacio, ascendebat scriba regis, et pontifex, effundebantque et numerabant pecuniam quæ inveniebatur in domo Domini: 11 et dabant eam juxta numerum atque mensuram in manu eorum qui præerant cæmentariis domus Domini: qui impendebant eam in fabris lignorum et in cæmentariis, iis qui operabantur in domo Domini, 12 et sartatecta faciebant: et in iis qui cædebant saxa, et ut emerent ligna, et lapides, qui excidebantur, ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis quæ indigebant expensa ad muniendam domum. 13 Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriæ templi Domini, et fuscinulæ, et thuribula, et tubæ, et omne vas aureum et argenteum, de pecunia quæ inferebatur in templum Domini. 14 Iis enim qui faciebant opus, dabatur ut instauraretur templum Domini: 15 et non fiebat ratio iis hominibus qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus, sed in fide tractabant eam. 16 Pecuniam vero pro delicto, et pecuniam pro peccatis non inferebant in templum Domini, quia sacerdotum erat. 17 Tunc ascendit Hazaël rex Syriæ, et pugnabat contra Geth, cepitque eam: et direxit faciem suam ut ascenderet in Jerusalem. 18 Quam ob rem tulit Joas rex Juda omnia sanctificata quæ consecraverant Josaphat, et Joram, et Ochozias, patres ejus reges Juda, et quæ ipse obtulerat: et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis: misitque Hazaëli regi Syriæ, et recessit ab Jerusalem. 19 Reliqua autem sermonum Joas, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda? 20 Surrexerunt autem servi ejus, et conjuraverunt inter se, percusseruntque Joas in domo Mello in descensu Sella. 21 Josachar namque filius Semaath, et Jozabad filius Somer servi ejus, percusserunt eum, et mortuus est: et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David: regnavitque Amasias filius ejus pro eo.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Amaziah

    King of Judah, son of Joash

    Joash's son, who became king at twenty-five and reigned twenty-nine years, executed his father's murderers, struck down 10,000 Edomites in the Valley of Salt, was routed by…

    Cited in the guide: 2 Kings 12:21; 2 Kings 14:1; 2 Kings 14:7

  • Jehozabad

    Servant who killed Joash

    A servant of Joash, called 'son of Shomer', who struck Joash down at Beth-millo.

    Cited in the guide: 2 Kings 12:21; 2 Chronicles 24:26

  • Joash

    King of Judah, hidden by Jehosheba

    Son of Ahaziah, hidden for six years in the house of the LORD, crowned at seven by Jehoiada, who reigned forty years, repaired the temple, bought off Hazael with the temple…

    Cited in the guide: 2 Kings 11:2; 2 Kings 11:19; 2 Kings 12:1

  • Jozabad

    Servant who killed Joash

    A servant of Joash, called 'son of Shimeath', who struck Joash down at Beth-millo.

    Cited in the guide: 2 Kings 12:21; 2 Chronicles 24:26

  • Zibiah

    Mother of Joash

    A woman of Beersheba named as the mother of King Joash of Judah.

    Cited in the guide: 2 Kings 12:1; 2 Chronicles 24:1

Cross references (19)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 2 Kings 11:21; 1 Chronicles 3:11; 2 Kings 9:27; 2 Kings 11:1–4; 2 Chronicles 24:1–14
  2. 2 2 Chronicles 24:17–22; 2 Kings 14:3; 2 Chronicles 25:2; 2 Chronicles 26:4; 2 Chronicles 24:2
  3. 3 2 Kings 14:4; 2 Kings 15:35; 1 Kings 15:14; 2 Kings 18:4; 1 Kings 22:43
  4. 4 2 Kings 22:4; Exodus 30:12–16; Exodus 35:5; Exodus 35:29; 1 Chronicles 29:3–9
  5. 5 Isaiah 58:12; 1 Kings 11:27; 2 Chronicles 24:5; 2 Kings 22:5–6; 2 Kings 12:12
  6. 6 Malachi 1:10; 1 Samuel 2:29–30; Philippians 2:21; Isaiah 56:10–12; 2 Chronicles 29:34
  7. 7 2 Kings 11:4; 2 Chronicles 24:5–14; 2 Kings 12:2; 2 Chronicles 24:16; 2 Chronicles 23:1
  8. 9 Mark 12:41; 1 Chronicles 15:24; Psalm 84:10; Jeremiah 35:4; Luke 21:1
  9. 10 2 Samuel 8:17; 2 Kings 22:12; 2 Kings 19:2; 2 Samuel 20:25; 2 Kings 5:23
  10. 11 2 Chronicles 34:9–11; 2 Kings 22:5–6; 2 Chronicles 24:11–12
  11. 12 2 Kings 22:5–6; 1 Kings 5:17–18; Luke 21:5; Ezra 5:8; Ezra 3:7
  12. 13 2 Chronicles 24:14; 1 Kings 7:48–50; Numbers 7:13–14; Ezra 1:9–11; Numbers 10:2
  13. 15 2 Kings 22:7; Nehemiah 7:2; Luke 16:1; 2 Chronicles 34:12; 1 Corinthians 4:2–3
  14. 16 Leviticus 7:7; Leviticus 5:15–18; Leviticus 4:24; Leviticus 4:29; Hosea 4:8
  15. 17 2 Chronicles 24:23–24; 1 Kings 2:39–40; Jeremiah 42:15; Luke 9:53; 2 Kings 8:12–15
  16. 18 1 Kings 15:18; 2 Kings 18:15–16; 2 Kings 12:4; 2 Chronicles 16:2; 2 Kings 16:8
  17. 19 1 Kings 14:29; 1 Kings 14:19; 2 Kings 8:23; 1 Kings 11:41
  18. 20 2 Chronicles 24:24–27; 2 Kings 14:5; 2 Samuel 5:9; Judges 9:6; 1 Kings 11:27
  19. 21 2 Chronicles 24:26–27; 2 Kings 14:1

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences