1 Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: Ecce ego habito in domo cedrina: arca autem fœderis Domini sub pellibus est. 2 Et ait Nathan ad David: Omnia quæ in corde tuo sunt, fac: Deus enim tecum est. 3 Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dicens: 4 Vade, et loquere David servo meo: Hæc dicit Dominus: Non ædificabis tu mihi domum ad habitandum. 5 Neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israël usque ad diem hanc: sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio 6 manens cum omni Israël. Numquid locutus sum saltem uni judicum Israël, quibus præceperam ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non ædificastis mihi domum cedrinam? 7 Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David: Hæc dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israël: 8 et fui tecum quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra. 9 Et dedi locum populo meo Israël: plantabitur, et habitabit in eo, et ultra non commovebitur: nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio, 10 ex diebus quibus dedi judices populo meo Israël, et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi, quod ædificaturus sit tibi Dominus domum. 11 Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis: et stabiliam regnum ejus. 12 Ipse ædificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in æternum. 13 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit. 14 Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum: et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum. 15 Juxta omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David. 16 Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, ut præstares mihi talia? 17 sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum: et fecisti me spectabilem super omnes homines, Domine Deus. 18 Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum? 19 Domine, propter famulum tuum juxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia. 20 Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te, ex omnibus quos audivimus auribus nostris. 21 Quis enim est alius, ut populus tuus Israël, gens una in terra, ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus ejiceret nationes a facie ejus, quem de Ægypto liberarat? 22 Et posuisti populum tuum Israël tibi in populum usque in æternum, et tu, Domine, factus es Deus ejus. 23 Nunc igitur Domine, sermo quem locutus es famulo tuo et super domum ejus confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es. 24 Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: Dominus exercituum Deus Israël, et domus David servi ejus permanens coram eo. 25 Tu enim, Domine Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut ædificares ei domum: et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te. 26 Nunc ergo Domine, tu es Deus, et locutus es ad servum tuum tanta beneficia. 27 Et cœpisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum.
1 Chronicles · Clementine Vulgate
1 Chronicles 17 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (27)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 2 Chronicles 6:7–9; 1 Chronicles 15:1; 1 Chronicles 17:5; Daniel 4:4; Haggai 1:4
- 2 1 Chronicles 28:2; 1 Corinthians 13:9; Zechariah 8:23; Psalm 20:4; 1 Chronicles 22:7
- 3 Amos 3:7; Isaiah 30:21; 2 Kings 20:1–5; Numbers 12:6
- 4 1 Chronicles 28:2–3; Isaiah 55:8–9; 2 Samuel 7:4–5; 1 Kings 8:19; 2 Chronicles 6:8–9
- 5 2 Samuel 7:6; Isaiah 66:1–2; 1 Kings 8:16; Exodus 40:2–3; 2 Chronicles 2:6
- 6 2 Samuel 7:7; 1 Chronicles 11:2; Numbers 10:33–36; Judges 2:16–18; Ezekiel 34:2
- 7 2 Samuel 6:21; Psalm 78:70–71; Exodus 3:1–10; Amos 7:14–15; 1 Samuel 16:11–12
- 8 1 Samuel 18:14; Psalm 113:7–8; 1 Chronicles 17:2; Psalm 46:7; Genesis 28:15
- 9 Ezekiel 36:14–15; Revelation 21:4; Amos 9:15; Ephesians 5:6; Ezekiel 28:4
- 10 2 Samuel 7:11; Psalm 18:40–50; Psalm 89:23; Psalm 21:8–9; Judges 4:3
- 11 Psalm 132:11; 2 Samuel 7:12–13; Romans 1:3–4; Jeremiah 23:5–6; 1 Chronicles 29:15
- 12 Isaiah 9:7; Daniel 2:44; 1 Kings 5:5; Revelation 11:15; Acts 7:47–48
- 13 Hebrews 1:5; Psalm 2:7; 1 Chronicles 10:14; 1 Samuel 15:28; 2 Corinthians 6:18
- 14 Psalm 89:36; Luke 1:32–33; Psalm 72:17; Hebrews 3:6; Psalm 2:6
- 15 Acts 20:27; Jeremiah 23:28; 2 Samuel 7:17
- 16 2 Samuel 7:18; Genesis 32:10; Ephesians 3:8; Psalm 144:3; 1 Samuel 9:21
- 17 Isaiah 49:6; Philippians 2:8–11; Psalm 78:70–72; 1 Chronicles 17:11–15; Ephesians 3:20
- 18 1 Samuel 16:7; Psalm 139:1; Revelation 2:23; John 21:17; 1 Samuel 2:30
- 19 Isaiah 37:35; Isaiah 49:5–6; Ephesians 1:9–11; 2 Samuel 7:21; Psalm 111:6
- 20 Isaiah 44:6; Ephesians 3:20; Exodus 15:11; Jeremiah 10:6–7; Psalm 78:3–4
- 21 Ezekiel 20:9–10; Exodus 3:7–8; Isaiah 63:9; Psalm 44:2–3; Psalm 65:5
- 22 Exodus 19:5–6; 1 Peter 2:9; Zechariah 13:9; 1 Samuel 12:22; Genesis 17:7
- 23 Jeremiah 11:5; Psalm 119:49; Luke 1:38; 2 Samuel 7:25–29; Genesis 32:12
- 24 Psalm 90:17; Jeremiah 31:1; Matthew 6:9; Revelation 21:3; 2 Chronicles 6:33
- 25 1 Samuel 9:15; Psalm 10:17; 1 John 5:14–15; Ezekiel 36:37
- 26 Titus 1:2; Hebrews 6:18; Exodus 34:6–7
- 27 Ephesians 1:3; Romans 11:29; Psalm 72:17
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences