Skip to the text

1 Kings · Clementine Vulgate

1 Kings 3 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate conjunctus est Pharaoni regi Ægypti: accepit namque filiam ejus, et adduxit in civitatem David, donec compleret ædificans domum suam, et domum Domini, et murum Jerusalem per circuitum. 2 Attamen populus immolabat in excelsis: non enim ædificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum. 3 Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in præceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat, et accendebat thymiama. 4 Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi: illud quippe erat excelsum maximum: mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon. 5 Apparuit autem Dominus Salomoni per somnium nocte, dicens: Postula quod vis ut dem tibi. 6 Et ait Salomon: Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et justitia, et recto corde tecum: custodisti ei misericordiam tuam grandem, et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus, sicut est hodie. 7 Et nunc Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo: ego autem sum puer parvulus, et ignorans egressum et introitum meum. 8 Et servus tuus in medio est populi quem elegisti, populi infiniti, qui numerari et supputari non potest præ multitudine. 9 Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare populum istum, populum tuum hunc multum? 10 Placuit ergo sermo coram Domino, quod Salomon postulasset hujuscemodi rem. 11 Et dixit Dominus Salomoni: Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos, nec divitias, aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium: 12 ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit. 13 Sed et hæc quæ non postulasti, dedi tibi: divitias scilicet, et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus. 14 Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris præcepta mea et mandata mea, sicut ambulavit pater tuus, longos faciam dies tuos. 15 Igitur evigilavit Salomon, et intellexit quod esset somnium: cumque venisset Jerusalem, stetit coram arca fœderis Domini, et obtulit holocausta, et fecit victimas pacificas, et grande convivium universis famulis suis. 16 Tunc venerunt duæ mulieres meretrices ad regem, steteruntque coram eo: 17 quarum una ait: Obsecro, mi domine: ego et mulier hæc habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo. 18 Tertia autem die postquam ego peperi, peperit et hæc: et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus. 19 Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte: dormiens quippe oppressit eum. 20 Et consurgens intempestæ noctis silentio, tulit filium meum de latere meo, ancillæ tuæ dormientis, et collocavit in sinu suo: suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo. 21 Cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo, apparuit mortuus: quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum quem genueram. 22 Responditque altera mulier: Non est ita ut dicis, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. E contrario illa dicebat: Mentiris: filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege. 23 Tunc rex ait: Hæc dicit: Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est: et ista respondit: Non, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. 24 Dixit ergo rex: Afferte mihi gladium. Cumque attulissent gladium coram rege, 25 Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri. 26 Dixit autem mulier, cujus filius erat vivus, ad regem (commota sunt quippe viscera ejus super filio suo): Obsecro, domine, date illi infantem vivum, et nolite interficere eum. E contrario illa dicebat: Nec mihi nec tibi sit, sed dividatur. 27 Respondit rex, et ait: Date huic infantem vivum, et non occidatur: hæc est enim mater ejus. 28 Audivit itaque omnis Israël judicium quod judicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Pharaoh's daughter (wife of Solomon)

    Egyptian wife of Solomon

    The daughter of Pharaoh king of Egypt, whom Solomon married to seal an alliance and for whom he built a house.

    Cited in the guide: 1 Kings 3:1; 1 Kings 7:8; 1 Kings 9:24

  • Solomon

    King of Israel

    David's son who built the temple and became famous for God-given wisdom.

    Cited in the guide: 1 Kings 1-11; 1 Chron. 3:5; Matt. 1:6-7

Cross references (21)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 1 Kings 9:24; 1 Kings 11:1; 2 Chronicles 8:11; 2 Chronicles 2:1–4; 2 Samuel 5:7
  2. 2 1 Kings 22:43; 2 Chronicles 33:17; Deuteronomy 12:2–5; Leviticus 26:30; Acts 7:47–49
  3. 3 1 Corinthians 8:3; Psalm 31:23; Deuteronomy 30:16; Deuteronomy 6:5; 1 Kings 3:6
  4. 4 2 Chronicles 1:3; 1 Chronicles 16:39; 2 Chronicles 7:5; 2 Chronicles 1:6–12; 1 Chronicles 21:29
  5. 5 1 Kings 9:2; James 1:5–6; Numbers 12:6; 2 Chronicles 1:7–12; John 14:13–14
  6. 6 1 Kings 9:4; 1 Kings 1:48; 1 Kings 2:4; 2 Corinthians 9:11; 2 Samuel 7:8–12
  7. 7 1 Chronicles 29:1; Numbers 27:17; Jeremiah 1:6; Matthew 18:3–4; Daniel 4:32
  8. 8 Genesis 15:5; Genesis 13:16; 1 Chronicles 21:2; Genesis 22:17; 1 Chronicles 27:23–24
  9. 9 James 1:5; Hebrews 5:14; Proverbs 16:16; John 5:30; Proverbs 2:3–9
  10. 10 Proverbs 15:8
  11. 11 1 Kings 3:9; James 4:2–3; Proverbs 16:31; Romans 8:26; Psalm 4:6
  12. 12 1 John 5:14–15; Ecclesiastes 1:16; Matthew 12:42; 1 Kings 5:12; 1 Kings 10:23–24
  13. 13 Ephesians 3:20; Matthew 6:33; Proverbs 3:16; Psalm 84:11–12; Romans 8:32
  14. 14 Proverbs 3:2; Psalm 91:16; 1 Kings 15:5; Zechariah 3:7; 2 Chronicles 34:2
  15. 15 Genesis 41:7; 1 Kings 8:65; Esther 1:3; Daniel 5:1; 1 Chronicles 16:1–2
  16. 16 Exodus 18:16; Judges 11:1; Leviticus 19:29; Joshua 2:1; Numbers 27:2
  17. 20 John 3:20; Matthew 13:25; Job 24:13–17; Psalm 139:11
  18. 21 Genesis 21:7; 1 Samuel 1:23
  19. 25 Proverbs 25:8
  20. 26 Isaiah 49:15; Jeremiah 31:20; 1 John 3:17; Genesis 43:30; Hosea 11:8
  21. 28 Colossians 2:3; 1 Kings 3:9–12; Daniel 2:47; 1 Corinthians 1:24; Ecclesiastes 7:19

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences

What the Fathers said

Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).

How these were chosen

“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).

  1. Quotes verse 3:10–14 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily XXIII)

    Do thou also therefore ask nothing worldly, but all things spiritual, and thou wilt surely receive. For so Solomon, because he asked what he ought, behold how quickly he received.

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)