1 Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem. 2 [Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes; vanitas vanitatum, et omnia vanitas. 3 Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole?] 4 [Generatio præterit, et generatio advenit; terra autem in æternum stat. 5 Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur; ibique renascens, 6 gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur. 7 Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant. 8 Cunctæ res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur. 9 Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est. 10 Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos. 11 Non est priorum memoria; sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.] 12 [Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem; 13 et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. 14 Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. 15 Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. 16 Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici. 17 Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus: 18 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio; et qui addit scientiam, addit et laborem.]
Ecclesiastes · Clementine Vulgate
Ecclesiastes 1 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (18)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Ecclesiastes 12:8–10; Ecclesiastes 1:12; Ecclesiastes 7:27; 1 Kings 11:42–43; 2 Peter 2:5
- 2 Psalm 144:4; Romans 8:20; Ecclesiastes 5:10; Psalm 39:5–6; Ecclesiastes 12:8
- 3 Ecclesiastes 3:9; Ecclesiastes 5:16; Ecclesiastes 2:22; Mark 8:36–37; Ecclesiastes 2:11
- 4 Psalm 104:5; Zechariah 1:5; Ecclesiastes 6:12; Matthew 24:35; Psalm 119:90–91
- 5 Psalm 42:1; Habakkuk 3:11; Psalm 19:4–6; Psalm 104:19–23; Joshua 10:13–14
- 6 John 3:8; Ecclesiastes 11:5; Job 37:9; Psalm 107:29; Job 37:17
- 7 Job 38:10–11
- 8 Proverbs 27:20; Matthew 11:28; Ecclesiastes 4:8; Ecclesiastes 5:10–11; Psalm 63:5
- 9 Ecclesiastes 3:15; Ecclesiastes 6:10; Revelation 21:1; Ecclesiastes 2:12; Ecclesiastes 7:10
- 10 Acts 7:51; Matthew 23:30–32; Luke 17:26–30; Matthew 5:12; 2 Timothy 3:8
- 11 Ecclesiastes 2:16; Psalm 9:6; Ecclesiastes 9:5; Isaiah 42:9; Isaiah 41:22–26
- 12 Ecclesiastes 1:1; 1 Kings 4:1–19
- 13 Ecclesiastes 3:10; Genesis 3:19; 1 Timothy 4:15; Ecclesiastes 8:16–17; Ecclesiastes 1:17
- 14 Ecclesiastes 2:11; Ecclesiastes 2:17; Ecclesiastes 2:26; Ecclesiastes 6:9; Ecclesiastes 1:17–18
- 15 Ecclesiastes 7:12–13; Matthew 6:27; Ecclesiastes 3:14; Isaiah 40:4; Lamentations 3:37
- 16 Ecclesiastes 2:9; 1 Kings 4:30; 1 Kings 10:7; 1 Kings 3:12–13; Hebrews 5:14
- 17 Ecclesiastes 2:3; 1 Thessalonians 5:21; Ecclesiastes 7:23–25; Ecclesiastes 2:10–12; Ecclesiastes 1:13–14
- 18 Job 28:28; Ecclesiastes 12:12–13; 1 Corinthians 3:18–20; Ecclesiastes 7:16; James 3:13–17
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
"Do I not weep much the more?" For, "He that increaseth knowledge, increaseth sorrow." The more I long for what is not here, do I not so much the more groan for it until it comes?
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 8 (1888)
But thou canst not; for, "vanity of vanities, all is vanity." Let us go to the tombs; show me thy father; show me thy wife.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)