1 Quæ cum audisset Adonisedec rex Jerusalem, quod scilicet cepisset Josue Hai, et subvertisset eam (sicut enim fecerat Jericho et regi ejus, sic fecit Hai et regi illius), et quod transfugissent Gabaonitæ ad Israël, et essent fœderati eorum, 2 timuit valde. Urbs enim magna erat Gabaon, et una civitatum regalium, et major oppido Hai, omnesque bellatores ejus fortissimi. 3 Misit ergo Adonisedec rex Jerusalem ad Oham regem Hebron, et ad Pharam regem Jerimoth, ad Japhia quoque regem Lachis, et ad Dabir regem Eglon, dicens: 4 Ad me ascendite, et ferte præsidium, ut expugnemus Gabaon, quare transfugerit ad Josue, et ad filios Israël. 5 Congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorrhæorum: rex Jerusalem, rex Hebron, rex Jerimoth, rex Lachis, rex Eglon, simul cum exercitibus suis: et castrametati sunt circa Gabaon, oppugnantes eam. 6 Habitatores autem Gabaon urbis obsessæ miserunt ad Josue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei: Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum: ascende cito, et libera nos, ferque præsidium: convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorrhæorum, qui habitant in montanis. 7 Ascenditque Josue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi. 8 Dixitque Dominus ad Josue: Ne timeas eos: in manus enim tuas tradidi illos: nullus ex eis tibi resistere poterit. 9 Irruit itaque Josue super eos repente, tota nocte ascendens de Galgalis. 10 Et conturbavit eos Dominus a facie Israël: contrivitque plaga magna in Gabaon, ac persecutus est eos per viam ascensus Bethoron, et percussit usque Azeca et Maceda. 11 Cumque fugerent filios Israël, et essent in descensu Bethoron, Dominus misit super eos lapides magnos de cælo usque ad Azeca: et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israël. 12 Tunc locutus est Josue Domino, in die qua tradidit Amorrhæum in conspectu filiorum Israël, dixitque coram eis: [Sol, contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Ajalon. 13 Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis.] Nonne scriptum est hoc in libro justorum? Stetit itaque sol in medio cæli, et non festinavit occumbere spatio unius diei. 14 Non fuit antea nec postea tam longa dies, obediente Domino voci hominis, et pugnante pro Israël. 15 Reversusque est Josue cum omni Israël in castra Galgalæ. 16 Fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda. 17 Nuntiatumque est Josue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda. 18 Qui præcepit sociis, et ait: Volvite saxa ingentia ad os speluncæ, et ponite viros industrios, qui clausos custodiant: 19 vos autem nolite stare, sed persequimini hostes, et extremos quosque fugientium cædite: nec dimittatis eos urbium suarum intrare præsidia, quos tradidit Dominus Deus in manus vestras. 20 Cæsis ergo adversariis plaga magna, et usque ad internecionem pene consumptis, hi qui Israël effugere potuerunt, ingressi sunt civitates munitas. 21 Reversusque est omnis exercitus ad Josue in Maceda, ubi tunc erant castra, sani et integro numero: nullusque contra filios Israël mutire ausus est. 22 Præcepitque Josue, dicens: Aperite os speluncæ, et producite ad me quinque reges, qui in ea latitant. 23 Feceruntque ministri ut sibi fuerat imperatum: et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca, regem Jerusalem, regem Hebron, regem Jerimoth, regem Lachis, regem Eglon. 24 Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Israël, et ait ad principes exercitus qui secum erant: Ite, et ponite pedes super colla regum istorum. Qui cum perrexissent, et subjectorum colla pedibus calcarent, 25 rursum ait ad eos: Nolite timere, nec paveatis: confortamini, et estote robusti: sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis. 26 Percussitque Josue, et interfecit eos, atque suspendit super quinque stipites: fueruntque suspensi usque ad vesperum. 27 Cumque occumberet sol, præcepit sociis ut deponerent eos de patibulis. Qui depositos projecerunt in speluncam in qua latuerant, et posuerunt super os ejus saxa ingentia, quæ permanent usque in præsens. 28 Eodem quoque die, Macedam cepit Josue, et percussit eam in ore gladii, regemque illius interfecit, et omnes habitatores ejus: non dimisit in ea saltem parvas reliquias. Fecitque regi Maceda sicut fecerat regi Jericho. 29 Transivit autem cum omni Israël de Maceda in Lebna, et pugnabat contra eam: 30 quam tradidit Dominus cum rege suo in manus Israël: percusseruntque urbem in ore gladii, et omnes habitatores ejus: non dimiserunt in ea ullas reliquias. Feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Jericho. 31 De Lebna transivit in Lachis cum omni Israël: et exercitu per gyrum disposito, oppugnabat eam. 32 Tradiditque Dominus Lachis in manus Israël, et cepit eam die altero, atque percussit in ore gladii, omnemque animam quæ fuerat in ea, sicut fecerat Lebna. 33 Eo tempore ascendit Horam rex Gazer, ut auxiliaretur Lachis: quem percussit Josue cum omni populo ejus usque ad internecionem. 34 Transivitque de Lachis in Eglon, et circumdedit, 35 atque expugnavit eam eadem die: percussitque in ore gladii omnes animas quæ erant in ea, juxta omnia quæ fecerat Lachis. 36 Ascendit quoque cum omni Israël de Eglon in Hebron, et pugnavit contra eam: 37 cepit eam, et percussit in ore gladii, regem quoque ejus, et omnia oppida regionis illius, universasque animas quæ in ea fuerant commoratæ: non reliquit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta quæ in ea reperit consumens gladio. 38 Inde reversus in Dabir, 39 cepit eam atque vastavit: regem quoque ejus atque omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii: non dimisit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius. 40 Percussit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem, et Asedoth, cum regibus suis: non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne quod spirare poterat interfecit, sicut præceperat ei Dominus Deus Israël, 41 a Cadesbarne usque Gazam. Omnem terram Gosen usque Gabaon, 42 universosque reges, et regiones eorum uno impetu cepit atque vastavit: Dominus enim Deus Israël pugnavit pro eo. 43 Reversusque est cum omni Israël ad locum castrorum in Galgala.
Joshua 10 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Adoni-zedek
Amorite king of Jerusalem who led the five-king coalition against Gibeon after it made peace with Israel, and whom Joshua defeated at Gibeon and executed after the kings were…
Cited in the guide: Joshua 10:1; Joshua 10:3
Debir
Amorite king of Eglon who joined Adoni-zedek's alliance against Gibeon and was one of the five kings Joshua struck down.
Cited in the guide: Joshua 10:3
Hoham
Amorite king of Hebron who joined Adoni-zedek's alliance against Gibeon and was one of the five kings Joshua struck down.
Cited in the guide: Joshua 10:3
Horam
King of Gezer who came to help Lachish and was struck down by Joshua along with his people.
Cited in the guide: Joshua 10:33
Japhia
Amorite king of Lachish who joined Adoni-zedek's alliance against Gibeon and was one of the five kings Joshua struck down.
Cited in the guide: Joshua 10:3
Piram
Amorite king of Jarmuth who joined Adoni-zedek's alliance against Gibeon and was one of the five kings Joshua struck down.
Cited in the guide: Joshua 10:3
Cross references (39)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Joshua 11:19–20; Joshua 9:15–27; Joshua 6:21; Genesis 14:18; Hebrews 7:1
- 2 Deuteronomy 11:25; Joshua 2:24; Exodus 15:14–16; Psalm 48:4–6; 2 Samuel 12:26
- 3 2 Chronicles 11:9; Micah 1:13; Genesis 37:14; 2 Samuel 2:11; Joshua 18:28
- 4 Joshua 9:15; Joshua 10:1; Isaiah 8:9–10; Isaiah 41:5–7; John 16:2–3
- 5 Joshua 9:1–2; Numbers 13:29; Genesis 15:16; Isaiah 8:9–10; Joshua 10:6
- 6 Joshua 9:6; Joshua 5:10; Psalm 125:2; 2 Kings 4:24; Joshua 9:15
- 7 Joshua 8:1; Isaiah 8:14; Isaiah 8:12
- 8 Romans 8:31; Joshua 11:6; Deuteronomy 3:2; Judges 4:14–15; Psalm 27:1–2
- 9 Ecclesiastes 9:10; Proverbs 24:11–12; Proverbs 22:29; 2 Timothy 2:3; 1 Samuel 11:9–11
- 10 Psalm 18:14; Joshua 16:3; Joshua 16:5; Isaiah 28:21; 1 Samuel 7:10–12
- 11 Isaiah 28:2; Psalm 18:12–14; Exodus 9:22–26; Judges 5:20; Psalm 77:17–18
- 12 Habakkuk 3:11; Isaiah 38:8; Isaiah 60:20; Joshua 10:13; Isaiah 28:21
- 13 Habakkuk 3:11; Isaiah 38:8; Joshua 10:14; Judges 16:28; 2 Samuel 1:18
- 14 Deuteronomy 1:30; Exodus 14:14; Joshua 10:42; Joshua 23:3; Luke 17:6
- 15 Joshua 10:43; Joshua 10:6
- 16 Revelation 6:15; Isaiah 2:10–12; Micah 7:17; Isaiah 24:21–22; Isaiah 2:19–22
- 18 Matthew 27:66; Amos 9:1; Job 21:30; Amos 5:19; Joshua 10:22
- 19 Psalm 18:37–41; Isaiah 9:14–15; Joshua 10:20; 2 Samuel 20:6; Jeremiah 48:10
- 20 Joshua 8:24; 2 Samuel 20:6; Joshua 10:10; Deuteronomy 20:16; 2 Chronicles 13:17
- 21 Exodus 11:7; Isaiah 54:17; Isaiah 57:4
- 22 1 Samuel 15:32
- 23 Joshua 10:3; Joshua 10:1; Joshua 10:5
- 24 Malachi 4:3; Romans 16:20; Revelation 2:26–27; Psalm 107:40; Psalm 149:8–9
- 25 Joshua 1:9; 2 Corinthians 1:10; Ephesians 6:10; 1 Samuel 17:37; Deuteronomy 7:19
- 26 Joshua 8:29; Matthew 27:25; Galatians 3:13; 2 Samuel 21:9; Deuteronomy 21:22–23
- 27 Joshua 8:29; Deuteronomy 21:22–23; 2 Samuel 18:17; Joshua 7:26; Joshua 4:9
- 28 Joshua 6:21; Deuteronomy 7:2; Deuteronomy 20:16–17; 1 Corinthians 15:25; Joshua 10:30
- 29 Joshua 21:13; Joshua 15:42; Numbers 33:20; Joshua 10:28; 2 Kings 19:8
- 31 Joshua 10:3; 2 Chronicles 11:9; 2 Kings 19:8; Isaiah 37:8; Joshua 12:11
- 33 Joshua 16:10; Judges 1:29; Joshua 16:3; 1 Kings 9:15–17; 1 Chronicles 20:4
- 34 Joshua 10:3; Joshua 15:39; Joshua 12:12
- 35 Leviticus 26:44; Job 19:10; Joshua 10:37
- 36 Judges 1:10; Joshua 15:13; Numbers 13:22; Joshua 14:13–14; 1 Chronicles 12:28
- 38 Joshua 15:15; Joshua 12:13; Joshua 15:49; Judges 1:11–15; Joshua 21:15
- 39 Deuteronomy 3:3; Joshua 10:37; 2 Kings 10:11; Joshua 10:33; Obadiah 18
- 40 Deuteronomy 7:2–16; Exodus 23:31–33; 2 Thessalonians 1:7–9; Joshua 8:2; Joshua 10:37
- 41 Joshua 11:16; Joshua 15:51; Genesis 10:19; Deuteronomy 9:23; Numbers 34:4
- 42 Joshua 10:14; Psalm 46:7; Psalm 80:3; Exodus 14:25; Exodus 14:14
- 43 Joshua 10:15; 1 Samuel 11:14; Joshua 4:19
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
The ephod and the breastplate, and other sacerdotal vestments, were formed out of five materials; for they combined in themselves gold, and blue, and purple, and scarlet, and fine linen. And there were five kings of the Amorites, whom Joshua the son of Nun shut up in a cave, and directed the people to trample upon their heads.