1 Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumæas, et Sidonias, et Hethæas: 2 de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israël: Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras: certissime enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore. 3 Fueruntque ei uxores quasi reginæ septingentæ, et concubinæ trecentæ: et averterunt mulieres cor ejus. 4 Cumque jam esset senex, depravatum est cor ejus per mulieres, ut sequeretur deos alienos: nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus. 5 Sed colebat Salomon Astarthen deam Sidoniorum, et Moloch idolum Ammonitarum. 6 Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino, et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David pater ejus. 7 Tunc ædificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Jerusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon. 8 Atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis, quæ adolebant thura, et immolabant diis suis. 9 Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens ejus a Domino Deo Israël, qui apparuerat ei secundo, 10 et præceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos: et non custodivit quæ mandavit ei Dominus. 11 Dixit itaque Dominus Salomoni: Quia habuisti hoc apud te, et non custodisti pactum meum, et præcepta mea quæ mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo. 12 Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum: de manu filii tui scindam illud, 13 nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum, et Jerusalem, quam elegi. 14 Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumæum de semine regio, qui erat in Edom. 15 Cum enim esset David in Idumæa, et ascendisset Joab princeps militiæ ad sepeliendum eos qui fuerant interfecti, et occidisset omnem masculinum in Idumæa 16 (sex enim mensibus ibi moratus est Joab, et omnis Israël, donec interimeret omne masculinum in Idumæa), 17 fugit Adad ipse, et viri Idumæi de servis patris ejus cum eo, ut ingrederetur Ægyptum: erat autem Adad puer parvulus. 18 Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan, et introierunt Ægyptum ad Pharaonem regem Ægypti: qui dedit ei domum, et cibos constituit, et terram delegavit. 19 Et invenit Adad gratiam coram Pharaone valde, in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suæ germanam Taphnes reginæ. 20 Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium, et nutrivit eum Taphnes in domo Pharaonis: eratque Genubath habitans apud Pharaonem cum filiis ejus. 21 Cumque audisset Adad in Ægypto dormisse David cum patribus suis, et mortuum esse Joab principem militiæ, dixit Pharaoni: Dimitte me, ut vadam in terram meam. 22 Dixitque ei Pharao: Qua enim re apud me indiges, ut quæras ire ad terram tuam? At ille respondit: Nulla: sed obsecro te ut dimittas me. 23 Suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Eliada, qui fugerat Adarezer regem Soba dominum suum: 24 et congregavit contra eum viros, et factus est princeps latronum cum interficeret eos David: abieruntque Damascum, et habitaverunt ibi, et constituerunt eum regem in Damasco: 25 eratque adversarius Israëli cunctis diebus Salomonis: et hoc est malum Adad, et odium contra Israël: regnavitque in Syria. 26 Jeroboam quoque filius Nabat, Ephrathæus, de Sareda, servus Salomonis, cujus mater erat nomine Sarva, mulier vidua, levavit manum contra regem. 27 Et hæc est causa rebellionis adversus eum, quia Salomon ædificavit Mello, et coæquavit voraginem civitatis David patris sui. 28 Erat autem Jeroboam vir fortis et potens: vidensque Salomon adolescentem bonæ indolis et industrium, constituerat eum præfectum super tributa universæ domus Joseph. 29 Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo: erant autem duo tantum in agro. 30 Apprehendensque Ahias pallium suum novum quo coopertus erat, scidit in duodecim partes. 31 Et ait ad Jeroboam: Tolle tibi decem scissuras: hæc enim dicit Dominus Deus Israël: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus. 32 Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Jerusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israël: 33 eo quod dereliquerit me, et adoraverit Astarthen deam Sidoniorum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum filiorum Ammon: et non ambulaverit in viis meis, ut faceret justitiam coram me, et præcepta mea et judicia, sicut David pater ejus. 34 Nec auferam omne regnum de manu ejus, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitæ suæ, propter David servum meum quem elegi, qui custodivit mandata mea et præcepta mea. 35 Auferam autem regnum de manu filii ejus, et dabo tibi decem tribus: 36 filio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Jerusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi. 37 Te autem assumam, et regnabis super omnia quæ desiderat anima tua, erisque rex super Israël. 38 Si igitur audieris omnia quæ præcepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea et præcepta mea, sicut fecit David servus meus: ero tecum, et ædificabo tibi domum fidelem, quomodo ædificavi David domum: et tradam tibi Israël: 39 et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus. 40 Voluit ergo Salomon interficere Jeroboam: qui surrexit, et aufugit in Ægyptum ad Sesac regem Ægypti, et fuit in Ægypto usque ad mortem Salomonis. 41 Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia quæ fecit, et sapientia ejus, ecce universa scripta sunt in libro verborum dierum Salomonis. 42 Dies autem quos regnavit Salomon in Jerusalem super omnem Israël, quadraginta anni sunt. 43 Dormivitque Salomon cum patribus suis, et sepultus est in civitate David patris sui: regnavitque Roboam filius ejus pro eo.
1 Kings 11 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Ahijah
Prophet whose word to Jeroboam is fulfilled when Rehoboam rejects the people's plea; his prophecy is also a source for Solomon's acts.
Cited in the guide: 1 Kings 11:29; 1 Kings 12:15; 1 Kings 14:4
Eliada
Named as the father of Rezon, who ruled over Aram.
Cited in the guide: 1 Kings 11:23
Genubath
The son born to Hadad and Tahpenes' sister, weaned by Tahpenes in Pharaoh's palace and raised among Pharaoh's sons.
Cited in the guide: 1 Kings 11:20
Hadad the Edomite
A young boy of Edom's royal line who fled to Egypt when Joab struck down Edom's males, married the sister of Queen Tahpenes, and was raised up by the LORD as an adversary of…
Cited in the guide: 1 Kings 11:14; 1 Kings 11:17; 1 Kings 11:19
Jeroboam
An Ephraimite from Zeredah, son of Nebat, whom Solomon put over the labor force of the house of Joseph and whom Ahijah told he would rule ten tribes; he became king of Israel,…
Cited in the guide: 1 Kings 11:26; 1 Kings 11:28; 1 Kings 12:20
Nebat
Named as the father of Jeroboam, first king of the northern kingdom; the sins of 'Jeroboam son of Nebat' become the standard for later kings of Israel.
Cited in the guide: 1 Kings 11:26; 1 Kings 12:2; 1 Kings 16:3
Rezon
Son of Eliada who fled from his master Hadadezer king of Zobah, gathered a band of raiders, took control of Damascus, and ruled over Aram as Israel's enemy throughout Solomon's…
Cited in the guide: 1 Kings 11:23; 1 Kings 11:24; 1 Kings 11:25
Shishak
King of Egypt who sheltered Jeroboam from Solomon and in Rehoboam's fifth year attacked Jerusalem and took the temple and palace treasures, including Solomon's gold shields.
Cited in the guide: 1 Kings 11:40; 1 Kings 14:25; 2 Chronicles 12:2
Solomon
David's son who built the temple and became famous for God-given wisdom.
Cited in the guide: 1 Kings 1-11; 1 Chron. 3:5; Matt. 1:6-7
Tahpenes
Pharaoh's wife, whose sister Pharaoh gave to Hadad in marriage and who herself weaned Hadad's son Genubath in Pharaoh's palace.
Cited in the guide: 1 Kings 11:19; 1 Kings 11:20
Zeruah
A widow named as the mother of Jeroboam son of Nebat.
Cited in the guide: 1 Kings 11:26
Cross references (42)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Deuteronomy 17:17; Proverbs 6:24; Nehemiah 13:23–27; 1 Kings 11:8; Proverbs 2:16
- 2 Exodus 34:16; Deuteronomy 7:3–4; Joshua 23:12–13; 2 Corinthians 6:14–16; 1 Corinthians 15:33
- 3 2 Samuel 5:13–16; Ecclesiastes 7:28; Judges 9:5; 2 Chronicles 11:21; 2 Samuel 3:2–5
- 4 1 Kings 9:4; 1 Kings 8:61; 1 Chronicles 28:9; 1 Kings 11:6; 2 Chronicles 17:3
- 5 Judges 2:13; 1 Kings 11:7; 2 Kings 23:13; 1 Kings 11:33; Judges 10:6
- 6 Numbers 14:24; Joshua 14:14; Joshua 14:8
- 7 Numbers 21:29; Judges 11:24; Acts 7:43; Leviticus 26:30; Psalm 78:58
- 8 1 Kings 11:1; Ezekiel 16:22–29; Hosea 4:11–12; 1 Corinthians 10:11–12; 1 Corinthians 10:20–22
- 9 1 Kings 9:2; 1 Kings 3:5; Numbers 12:9; 2 Samuel 6:7; Exodus 4:14
- 10 1 Kings 6:12–13; 1 Kings 9:4–7; 2 Chronicles 7:17–22
- 11 1 Kings 12:15–16; 1 Kings 11:31; 2 Kings 17:21; Isaiah 29:13–14; 1 Kings 12:20
- 12 Genesis 12:2; Genesis 19:29; 2 Kings 22:19–20; 2 Kings 20:17; 2 Kings 20:19
- 13 1 Kings 12:20; Deuteronomy 12:11; 1 Kings 11:32; Deuteronomy 12:5; Psalm 132:13–14
- 14 2 Samuel 7:14; Isaiah 10:26; Isaiah 13:17; Psalm 89:30–34; 1 Kings 12:15
- 15 2 Samuel 8:14; 1 Chronicles 18:12–13; Deuteronomy 20:13; Numbers 24:18–19; Psalm 108:10
- 17 Matthew 2:13–14; 2 Kings 11:2; 2 Samuel 4:4; Exodus 2:1–10
- 18 Numbers 10:12; Deuteronomy 33:2; Deuteronomy 1:1; Genesis 25:4; Numbers 22:4
- 19 Genesis 39:21; Acts 7:10; Genesis 39:4; Jeremiah 43:7–9; Acts 7:21
- 20 1 Samuel 1:24; Genesis 21:7
- 21 1 Kings 2:10; 1 Samuel 9:26; Joshua 2:21; 2 Samuel 3:21; 1 Kings 2:34
- 22 Luke 22:35; Psalm 37:8; 2 Samuel 18:22–23; Mark 14:31; Jeremiah 2:31
- 23 2 Samuel 8:3; 1 Kings 11:14; 1 Chronicles 18:3–9; 1 Chronicles 19:16–19; Isaiah 45:5
- 24 2 Samuel 10:18; 2 Samuel 10:8; 1 Kings 19:15; 1 Kings 20:34; Acts 9:2
- 25 Zechariah 11:8; 2 Samuel 16:21; Deuteronomy 23:7; 2 Chronicles 15:2; Psalm 106:40
- 26 2 Chronicles 13:6; 1 Kings 12:2; 1 Samuel 1:1; 2 Samuel 20:21; 1 Kings 11:11
- 27 1 Kings 9:24; 1 Kings 9:15; 2 Samuel 5:7; 2 Samuel 20:21; Amos 9:11
- 28 Proverbs 22:29; 2 Samuel 19:20; 1 Kings 5:16; Isaiah 14:25; Judges 1:22–23
- 29 2 Chronicles 9:29; 1 Kings 14:2; 1 Kings 12:15; Genesis 4:8; Joshua 18:1
- 30 1 Samuel 15:27–28; 1 Samuel 24:4–5
- 31 1 Kings 11:11–12
- 32 1 Kings 11:13; 1 Kings 12:20–21; 1 Kings 14:21
- 33 1 Kings 11:5–7; 1 Kings 11:9; Hosea 4:17; Jeremiah 2:13; 1 Kings 6:12–13
- 34 Habakkuk 3:2; Job 11:6; 1 Kings 11:31; Psalm 103:10; 1 Kings 11:12–13
- 35 Exodus 20:5–6; 1 Kings 12:20; 2 Chronicles 10:15–17; 1 Kings 11:12; 1 Kings 12:15–17
- 36 1 Kings 11:13; 2 Kings 8:19; 1 Kings 15:4; Psalm 132:17; 2 Chronicles 21:7
- 37 2 Samuel 3:21; 1 Kings 11:26; Deuteronomy 14:26
- 38 2 Samuel 7:11; Joshua 1:5; Deuteronomy 31:8; 1 Kings 14:7–14; Deuteronomy 15:5
- 39 Isaiah 9:7; Luke 2:11; Isaiah 11:1–10; Luke 1:32–33; 1 Kings 14:25–26
- 40 2 Chronicles 12:2–9; Proverbs 21:30; Isaiah 46:10; Lamentations 3:37; 1 Kings 14:25–26
- 41 2 Chronicles 9:29–31
- 42 1 Kings 2:11
- 43 2 Kings 21:18; 1 Kings 2:10; Matthew 1:7; Matthew 1:5; 2 Chronicles 28:27
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
… him Scripture is not silent, but accuses him of being a lover of strange women; for in the beginning of his reign he was inflamed with a desire for wisdom, but after he had attained it through spiritual love, he lost it through carnal lust.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)