1 [Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit. 2 Ego os regis observo, et præcepta juramenti Dei. 3 Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo: quia omne quod voluerit faciet. 4 Et sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest: Quare ita facis? 5 Qui custodit præceptum non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit. 6 Omni negotio tempus est, et opportunitas: et multa hominis afflictio, 7 quia ignorat præterita, et futura nullo scire potest nuntio. 8 Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis: nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium.] 9 [Omnia hæc consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum. 10 Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum. Sed et hoc vanitas est. 11 Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. 12 Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus. 13 Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini. 14 Est et alia vanitas quæ fit super terram: sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum: et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico. 15 Laudavi igitur lætitiam; quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole. 16 Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem quæ versatur in terra. Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis. 17 Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quæ fiunt sub sole; et quanto plus laboraverit ad quærendum, tanto minus inveniat: etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.]
Ecclesiastes · Clementine Vulgate
Ecclesiastes 8 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (17)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Acts 6:15; Deuteronomy 28:50; 2 Peter 1:20; Proverbs 24:5; Proverbs 17:24
- 2 Proverbs 24:21; Titus 3:1; 1 Peter 2:13–17; 1 Kings 2:43; Romans 13:1–5
- 3 Ecclesiastes 10:4; Daniel 4:35; Acts 5:8–9; Daniel 5:19; Proverbs 14:29
- 4 Romans 13:1–4; Job 9:12; Proverbs 20:2; Daniel 4:35; Romans 9:20
- 5 Hebrews 5:14; 1 Peter 3:13–14; Philippians 1:9–10; Acts 4:19; Luke 20:25
- 6 Ecclesiastes 3:1; Ecclesiastes 3:17; Luke 19:42–44; Ecclesiastes 3:11; Luke 17:26–30
- 7 Ecclesiastes 10:14; Ecclesiastes 9:12; Matthew 24:50; Ecclesiastes 6:12; Proverbs 24:22
- 8 Psalm 89:48; Job 14:5; Hebrews 9:27; Psalm 49:6–9; Ecclesiastes 3:21
- 9 Ecclesiastes 5:8; Ecclesiastes 4:7–8; Ecclesiastes 5:13; Ecclesiastes 3:10; Ecclesiastes 7:25
- 10 Ecclesiastes 2:16; Proverbs 10:7; Ecclesiastes 9:5; Job 21:32–33; Jeremiah 17:13
- 11 Isaiah 26:10; Psalm 50:21–22; Romans 2:4–5; 2 Peter 3:3–10; Matthew 24:49–50
- 12 Psalm 37:11; Luke 1:50; 2 Peter 2:9; Psalm 37:18–19; Ecclesiastes 7:15
- 13 Ecclesiastes 6:12; Isaiah 3:11; Job 14:2; Malachi 3:18; Isaiah 57:21
- 14 Ecclesiastes 7:15; Malachi 3:15; Ecclesiastes 2:14; Ecclesiastes 9:1–3; Psalm 73:3
- 15 Ecclesiastes 2:24; Ecclesiastes 5:18; Ecclesiastes 3:12–13; Ecclesiastes 9:7–9; Ecclesiastes 3:22
- 16 Ecclesiastes 2:23; Ecclesiastes 1:13; Psalm 127:2; Ecclesiastes 8:7; Ecclesiastes 8:9
- 17 Ecclesiastes 3:11; Psalm 73:16; Romans 11:33; Isaiah 40:28; Job 11:7–9
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
… which is done upon the earth; that there be just men unto whom it happeneth according to the work of the wicked: again, there be wicked men, to whom it happeneth according to the work of the righteous. I said, that this also is vanity." This wisest man devoted this whole book to a full exposure of this vanity, evidently …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)