Skip to the text

Proverbs · Clementine Vulgate

Proverbs 17 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 [Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum jurgio. 2 Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet. 3 Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus. 4 Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus. 5 Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus. 6 Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum. 7 Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens. 8 Gemma gratissima exspectatio præstolantis; quocumque se vertit, prudenter intelligit. 9 Qui celat delictum quærit amicitias; qui altero sermone repetit, separat fœderatos. 10 Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum. 11 Semper jurgia quærit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum. 12 Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua. 13 Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus. 14 Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.] 15 [Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum. 16 Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala. 17 Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur. 18 Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo. 19 Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quærit ruinam. 20 Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum. 21 Natus est stultus in ignominiam suam; sed nec pater in fatuo lætabitur. 22 Animus gaudens ætatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa. 23 Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii. 24 In facie prudentis lucet sapientia; oculi stultorum in finibus terræ. 25 Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum. 26 Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat. 27 Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus. 28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.]

Cross references (28)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Proverbs 15:17; Psalm 37:16; Proverbs 21:19; Proverbs 21:9
  2. 2 Proverbs 10:5; Proverbs 14:35; Ecclesiastes 4:13; Proverbs 19:26; Proverbs 11:29
  3. 3 Isaiah 48:10; Jeremiah 17:10; Psalm 26:2; Proverbs 27:21; 1 Chronicles 29:17
  4. 4 2 Timothy 4:3–4; Proverbs 28:4; 1 John 4:5; Isaiah 30:10; Jeremiah 5:31
  5. 5 Proverbs 14:31; Job 31:29; 1 John 3:17; Obadiah 11–13; Proverbs 16:5
  6. 6 Psalm 127:3–5; Proverbs 16:31; Proverbs 13:22; Psalm 128:3–6; Exodus 3:14–15
  7. 7 Proverbs 29:12; Psalm 50:16–17; Psalm 101:3–5; Proverbs 16:10–13; Matthew 7:5
  8. 8 Exodus 23:8; Micah 7:3; Isaiah 1:23; 1 Samuel 25:35; Amos 5:12
  9. 9 Proverbs 10:12; 1 Peter 4:8; Proverbs 16:28; Psalm 32:1
  10. 10 Revelation 3:19; Proverbs 9:8–9; Proverbs 19:25; Psalm 141:5; Proverbs 15:5
  11. 11 1 Kings 2:46; 2 Samuel 18:15; 2 Samuel 16:5–9
  12. 12 2 Samuel 17:8; Hosea 13:8; Proverbs 27:3; Proverbs 28:15; 2 Kings 2:24
  13. 13 Psalm 109:4–13; Psalm 55:12–15; 1 Peter 3:9; Romans 12:17; Psalm 38:20
  14. 14 Proverbs 20:3; Proverbs 25:8; 2 Timothy 2:23–24; 1 Thessalonians 4:11; Ecclesiastes 7:8–9
  15. 15 Exodus 23:7; Isaiah 5:23; Proverbs 18:5; Proverbs 24:23–24; Amos 6:12
  16. 16 Proverbs 21:25–26; Proverbs 23:23; Proverbs 8:4–5; Proverbs 18:15; Acts 28:26–27
  17. 17 Proverbs 18:24; John 15:13–14; 1 Samuel 20:17; Ruth 1:16; 1 Samuel 18:3
  18. 18 Proverbs 11:15; Proverbs 6:1–5; Proverbs 22:26–27; Proverbs 20:16; Proverbs 22:16
  19. 19 Proverbs 16:18; Proverbs 18:12; 1 Samuel 25:36–38; James 3:14–16; James 1:20
  20. 20 James 3:6–8; Proverbs 10:31; Proverbs 10:10; Ecclesiastes 10:12; Proverbs 18:6–7
  21. 21 Proverbs 10:1; Proverbs 19:13; Proverbs 15:20; Proverbs 17:25; Genesis 26:34
  22. 22 Proverbs 15:13; Proverbs 12:25; Proverbs 18:14; 2 Corinthians 7:10; Ecclesiastes 9:7–9
  23. 23 Micah 7:3; Deuteronomy 16:19; Exodus 23:8; Proverbs 17:8; Isaiah 1:23
  24. 24 Ecclesiastes 2:14; Ecclesiastes 8:1; Proverbs 14:6; Psalm 119:37; Proverbs 23:5
  25. 25 Proverbs 10:1; Proverbs 19:13; Proverbs 15:20; 2 Samuel 13:1–22; Ecclesiastes 2:18–19
  26. 26 Proverbs 17:15; Proverbs 18:5; John 18:22; Job 34:18–19; Micah 5:1
  27. 27 James 3:18; James 1:19; Proverbs 10:19; Proverbs 14:29; Proverbs 15:28
  28. 28 Job 13:5; Proverbs 15:2; Ecclesiastes 10:14; Ecclesiastes 5:3; Ecclesiastes 10:3

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences