1 Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in atrio domus regiæ, quod erat interius, contra basilicam regis: at ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus. 2 Cumque vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis ejus, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu: quæ accedens, osculata est summitatem virgæ ejus. 3 Dixitque ad eam rex: Quid vis, Esther regina? quæ est petitio tua? etiam si dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi. 4 At illa respondit: Si regi placet, obsecro ut venias ad me hodie, et Aman tecum, ad convivium quod paravi. 5 Statimque rex: Vocate, inquit, cito Aman ut Esther obediat voluntati. Venerunt itaque rex et Aman ad convivium, quod eis regina paraverat. 6 Dixitque ei rex, postquam vinum biberat abundanter: Quid petis ut detur tibi? et pro qua re postulas? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis. 7 Cui respondit Esther: Petitio mea, et preces sunt istæ: 8 si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet ut det mihi quod postulo, et meam impleat petitionem: veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis, et cras aperiam regi voluntatem meam. 9 Egressus est itaque illo die Aman lætus et alacer. Cumque vidisset Mardochæum sedentem ante fores palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suæ, indignatus est valde: 10 et dissimulata ira reversus in domum suam, convocavit ad se amicos suos, et Zares uxorem suam, 11 et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset. 12 Et post hæc ait: Regina quoque Esther nullum alium vocavit ad convivium cum rege præter me: apud quam etiam cras cum rege pransurus sum. 13 Et cum hæc omnia habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro Mardochæum Judæum sedentem ante fores regias. 14 Responderuntque ei Zares uxor ejus, et ceteri amici: Jube parari excelsam trabem, habentem altitudinis quinquaginta cubitos, et dic mane regi ut appendatur super eam Mardochæus, et sic ibis cum rege lætus ad convivium. Placuit ei consilium, et jussit excelsam parari crucem.
Esther 5 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Esther
Hadassah, an orphan raised by her cousin Mordecai, was made queen in place of Vashti; she risked her life to plead for her people, exposed Haman, and with Mordecai confirmed the…
Cited in the guide: Esther 2:7; Esther 2:17; Esther 5:2
Zeresh
Haman’s wife, who with his friends advised building a gallows fifty cubits high for Mordecai and later warned Haman he would fall before him.
Cited in the guide: Esther 5:10; Esther 5:14; Esther 6:13
Cross references (13)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Esther 6:4; Esther 4:16; 1 Peter 3:3–5; Revelation 3:21; Esther 8:15
- 2 Esther 8:4; Esther 4:11; Proverbs 21:1; Esther 2:9; Acts 7:10
- 3 Mark 6:23; Esther 7:2; Esther 9:12; Esther 5:6; Matthew 20:20–22
- 4 Esther 5:8; Proverbs 29:11; 1 Corinthians 14:20; Esther 3:15; Psalm 112:5
- 5 Esther 6:14
- 6 Esther 7:2; Esther 5:3; Esther 9:12
- 8 Proverbs 16:9; Esther 7:3; Esther 8:5; Esther 6:1–14
- 9 Esther 3:5; Matthew 2:16; Job 20:5; Amos 6:12–13; Daniel 3:16–19
- 10 Esther 6:13; Ecclesiastes 7:9; Genesis 45:1; 2 Samuel 13:22–23; Genesis 43:30–31
- 11 Esther 9:7–10; Esther 3:1; Luke 12:19–20; Genesis 31:1; 1 Timothy 6:17
- 12 Proverbs 27:1; Psalm 37:35–36; Luke 21:34–35; 1 Thessalonians 5:3; Job 20:5–8
- 13 Philippians 4:11–12; Job 15:20; Job 18:4; 1 Kings 21:4–6; Ecclesiastes 1:2
- 14 Esther 6:4; Esther 7:9–10; Psalm 37:14; 1 Kings 21:7; Psalm 37:32
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences