1 [Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur. 2 In multiplicatione justorum lætabitur vulgus; cum impii sumpserint principatum, gemet populus. 3 Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum; qui autem nutrit scorta perdet substantiam. 4 Rex justus erigit terram; vir avarus destruet eam. 5 Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus. 6 Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit. 7 Novit justus causam pauperum; impius ignorat scientiam. 8 Homines pestilentes dissipant civitatem; sapientes vero avertunt furorem. 9 Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem. 10 Viri sanguinum oderunt simplicem; justi autem quærunt animam ejus. 11 Totum spiritum suum profert stultus; sapiens differt, et reservat in posterum. 12 Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. 13 Pauper et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus. 14 Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.] 15 [Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam. 16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt. 17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ. 18 Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem beatus est. 19 Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit. 20 Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correptio. 21 Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem.] 22 [Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior. 23 Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria. 24 Qui cum fure participat odit animam suam; adjurantem audit, et non indicat. 25 Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur. 26 Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum. 27 Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.]
Proverbs 29 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (26)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Proverbs 6:15; Proverbs 1:24–31; Proverbs 28:18; 1 Samuel 2:25; Zechariah 7:11–14
- 2 Proverbs 28:12; Proverbs 11:10; Proverbs 28:28; Esther 8:15; Ecclesiastes 10:5
- 3 Proverbs 27:11; Proverbs 15:20; Proverbs 10:1; Luke 15:30; Proverbs 28:7
- 4 Proverbs 29:14; Proverbs 20:8; Daniel 11:20; Micah 7:3; 2 Chronicles 9:8
- 5 Proverbs 26:24–25; Psalm 5:9; Hosea 5:1; Job 17:5; Psalm 12:2
- 6 Exodus 15:1; Ecclesiastes 9:12; 2 Timothy 2:26; Job 18:7–10; Psalm 132:16
- 7 Job 29:16; Psalm 41:1; Proverbs 21:13; Proverbs 31:8–9; Galatians 6:1
- 8 Proverbs 11:11; Jeremiah 15:1; Proverbs 16:14; James 5:15–18; James 3:5–6
- 9 Proverbs 26:4; Ecclesiastes 10:13; Matthew 7:6; Matthew 11:17–19
- 10 1 John 3:12–13; John 15:18–19; Genesis 4:5–8; 1 Samuel 22:11–23; 1 Samuel 20:31–33
- 11 Proverbs 19:11; Proverbs 12:16; Micah 7:5; Amos 5:13; Proverbs 12:23
- 12 Proverbs 20:8; 1 Samuel 22:8–23; Psalm 101:5–7; 2 Kings 10:6–7; Psalm 52:2–4
- 13 Matthew 5:45; Proverbs 22:2; Psalm 13:3; Ephesians 2:1; Leviticus 25:35–37
- 14 Proverbs 16:12; Isaiah 11:4; Proverbs 20:28; Proverbs 29:4; Psalm 72:2–4
- 15 Proverbs 10:1; Proverbs 17:25; Proverbs 29:17; Proverbs 13:24; Proverbs 22:15
- 16 Psalm 37:34; Psalm 37:36; Psalm 92:11; Psalm 58:10; Psalm 91:8
- 17 Proverbs 29:15; Proverbs 10:1; Proverbs 23:13–14; Proverbs 13:24; Proverbs 22:15
- 18 James 1:25; Luke 11:28; Hosea 4:6; John 13:17; Psalm 1:1–2
- 19 Job 19:16; Proverbs 26:3; Proverbs 30:22
- 20 James 1:19; Proverbs 26:12; Proverbs 14:29; Ecclesiastes 5:2; Proverbs 29:11
- 22 Proverbs 15:18; Proverbs 17:19; Proverbs 26:21; Proverbs 14:17; Proverbs 22:24
- 23 Matthew 23:12; Luke 14:11; Proverbs 11:2; Isaiah 66:2; James 4:6–10
- 24 Leviticus 5:1; Proverbs 8:36; Proverbs 1:11–19; Isaiah 1:23; Psalm 50:18–22
- 25 Psalm 118:8; Luke 12:4; Proverbs 18:10; Psalm 91:14; Proverbs 16:20
- 26 Proverbs 19:6; Psalm 20:9; Proverbs 19:21; Isaiah 46:9–11; Psalm 62:12
- 27 1 John 3:13; Psalm 139:21; John 15:17–19; John 15:23; John 7:7
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences