1 Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus: 2 animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius, 3 maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum. 4 Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges, 5 dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius: Deus autem patris mei fuit mecum. 6 Et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro. 7 Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus: et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi. 8 Si quando dixit: Variæ erunt mercedes tuæ: pariebant omnes oves varios fœtus; quando vero e contrario, ait: Alba quæque accipies pro mercede: omnes greges alba pepererunt. 9 Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi. 10 Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum. 11 Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Jacob? Et ego respondi: Adsum. 12 Qui ait: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban. 13 Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ. 14 Responderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri? 15 nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum? 16 Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris: unde omnia quæ præcepit tibi Deus, fac. 17 Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit. 18 Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan. 19 Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui. 20 Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret. 21 Cumque abiisset tam ipse quam omnia quæ juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad, 22 nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob. 23 Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem: et comprehendit eum in monte Galaad. 24 Viditque in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob. 25 Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum: cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium. 26 Et dixit ad Jacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio? 27 cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis? 28 Non es passus ut oscularer filios meos et filias: stulte operatus es: et nunc quidem 29 valet manus mea reddere tibi malum: sed Deus patris vestri heri dixit mihi: Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius. 30 Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos? 31 Respondit Jacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas. 32 Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris: scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola. 33 Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et Liæ, et utriusque famulæ, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis, 34 illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper: scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti, 35 ait: Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo: quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi: sic delusa sollicitudo quærentis est. 36 Tumensque Jacob, cum jurgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me, 37 et scrutatus es omnem supellectilem meam? quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et judicent inter me et te. 38 Idcirco viginti annis fui tecum? oves tuæ et capræ steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi: 39 nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam: quidquid furto peribat, a me exigebas: 40 die noctuque æstu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis. 41 Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis: immutasti quoque mercedem meam decem vicibus. 42 Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses: afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri. 43 Respondit ei Laban: Filiæ meæ et filii, et greges tui, et omnia quæ cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis? 44 Veni ergo, et ineamus fœdus, ut sit in testimonium inter me et te. 45 Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum: 46 dixitque fratribus suis: Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum: 47 quem vocavit Laban Tumulum testis: et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguæ suæ. 48 Dixitque Laban: Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis. 49 Intueatur et judicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis, 50 si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas: nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui præsens respicit. 51 Dixitque rursus ad Jacob: En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te, 52 testis erit: tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu præterieris, malum mihi cogitans. 53 Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac: 54 immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi: 55 Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum.
Genesis 31 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Jacob
He wrestled with God through the night and rose as Israel, father of twelve tribes.
Cited in the guide: Genesis 25–35; 46–49
Rachel
Jacob's beloved wife, mother of Joseph and Benjamin, who died in childbirth.
Cited in the guide: Genesis 29-35
Cross references (51)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Ecclesiastes 4:4; Psalm 17:14; Proverbs 27:4; Proverbs 14:30; 1 Peter 1:24
- 2 Daniel 3:19; 1 Samuel 18:9–11; Genesis 4:5; Genesis 30:27; 1 Samuel 19:7
- 3 Genesis 28:15; Hebrews 13:5; Genesis 32:9; Genesis 31:13; Psalm 50:15
- 5 Genesis 31:2–3; Genesis 31:53; Genesis 48:15; Genesis 31:42; Genesis 32:9
- 6 Genesis 30:29; Ephesians 6:5–8; Colossians 3:22–25; Genesis 31:38–42; Titus 2:9–10
- 7 Zechariah 8:23; Genesis 31:29; Genesis 31:41; Nehemiah 4:12; Numbers 14:22
- 8 Genesis 30:32
- 9 Genesis 31:1; Genesis 31:16; Proverbs 13:22; Matthew 20:15; Esther 8:1–2
- 10 Deuteronomy 13:1; Genesis 20:6; Numbers 12:6; 1 Kings 3:5; Genesis 31:24
- 11 Isaiah 58:9; Genesis 31:13; Genesis 48:15–16; Genesis 18:17; 1 Samuel 3:16
- 12 Exodus 3:7; Genesis 31:42; Deuteronomy 24:15; Ecclesiastes 5:8; Ephesians 6:9
- 13 Genesis 31:3; Genesis 32:9; Genesis 28:12–22; Genesis 35:7
- 14 Ruth 4:11; Genesis 2:24; Genesis 29:29; Genesis 29:24
- 15 Genesis 29:15–20; Genesis 29:27–30; Nehemiah 5:8; Genesis 30:26; Exodus 21:7–11
- 16 Genesis 31:9; Genesis 30:35–31:1; Psalm 45:10
- 17 Genesis 24:61; 1 Samuel 30:17; Genesis 24:10
- 18 Genesis 27:41; Genesis 28:21; Genesis 27:1–2; Genesis 35:27–29
- 19 1 Samuel 19:13; Hosea 3:4; Genesis 31:30; Ezekiel 21:21; Genesis 35:2
- 21 2 Kings 12:17; Joshua 24:2–3; Genesis 37:25; Genesis 15:18; Luke 9:51–53
- 22 Exodus 14:5–31; Genesis 30:36; Job 5:12–13
- 23 Genesis 13:8; Exodus 2:11; Exodus 2:13; Genesis 24:27
- 24 Genesis 24:50; Genesis 20:3; Genesis 31:29; Numbers 24:13; Genesis 31:42
- 25 Genesis 33:18; Hebrews 11:9; Genesis 12:8
- 26 1 Samuel 30:2; Genesis 4:10; Genesis 31:36; 1 Samuel 17:29; Genesis 2:24
- 27 Exodus 15:20; Genesis 31:3–5; Proverbs 26:23–26; Job 21:11–14; Genesis 31:20–21
- 28 Genesis 31:55; 1 Kings 19:20; Ruth 1:14; Acts 20:37; Genesis 31:24
- 29 Genesis 31:42; Genesis 31:53; Joshua 24:2–3; Genesis 31:24; Genesis 28:13
- 30 Jeremiah 10:11; Genesis 31:19; Judges 18:24; 1 Samuel 5:2–6; 2 Samuel 5:21
- 31 Proverbs 29:25; Genesis 31:26–27; Genesis 20:11
- 32 Genesis 31:19; Genesis 31:23; 1 Samuel 12:3–5; Genesis 44:9–12; Genesis 31:30
- 33 Genesis 24:28; Genesis 24:67
- 34 Genesis 31:19; Genesis 31:17
- 35 Leviticus 19:32; Exodus 20:12; Ephesians 6:1; 1 Kings 2:19; Genesis 18:11–12
- 36 Ephesians 4:26; Genesis 30:2; 2 Kings 5:11; Mark 3:5; Numbers 16:15
- 37 1 Peter 2:12; Hebrews 13:18; 1 Corinthians 6:4–5; 1 Thessalonians 2:10; Joshua 7:23
- 38 Deuteronomy 28:4; Ezekiel 34:2–4; Exodus 23:26; Genesis 30:27; Genesis 30:30
- 39 Exodus 22:10–13; Leviticus 22:8; Luke 2:8; Exodus 22:31; John 10:12–13
- 40 Psalm 78:70–71; Luke 2:8; Exodus 2:19–22; John 21:15–17; Hebrews 13:7
- 41 Genesis 31:7; Genesis 31:38; 2 Corinthians 11:26; Genesis 30:33–40; 1 Corinthians 15:10
- 42 Psalm 31:7; Isaiah 8:13; Genesis 31:53; Genesis 31:29; Genesis 31:24
- 44 Joshua 24:25–27; 1 Samuel 20:14–17; Genesis 15:18; Joshua 22:27; Deuteronomy 31:19
- 45 Genesis 28:18–22
- 46 Ecclesiastes 3:5; Genesis 31:37; Genesis 31:32; Joshua 4:5–9; Joshua 7:26
- 47 Hebrews 12:1
- 48 Joshua 24:27; Joshua 13:8–9; Genesis 31:23; Deuteronomy 3:16; Deuteronomy 2:36
- 49 Judges 11:29; Judges 10:17; 1 Samuel 7:5–6; Judges 11:11; 1 Kings 15:22
- 50 Jeremiah 42:5; Jeremiah 29:23; Micah 1:2; Judges 11:10; 1 Thessalonians 2:5
- 52 Genesis 31:48; Genesis 31:44–45
- 53 Genesis 31:42; Genesis 16:5; Exodus 3:6; Joshua 24:2; Genesis 11:24–29
- 54 Exodus 18:12; Genesis 26:30; 2 Samuel 3:20–21; Genesis 21:8; Genesis 37:25
- 55 Genesis 31:28; Deuteronomy 23:5; Genesis 30:25; Genesis 18:33; Proverbs 16:7
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
For not only did not the nations in this life serve this Jacob; but even after he had received the blessing, he himself going forth [from his home], served his uncle Laban the Syrian for twenty years; and not only was he not made lord of his brother, but he did himself bow down before his brother Esau, upon his …
In fact, "a testament" is a name given in the Scriptures not only to that which is of no avail till the death of the testators, but every covenant and decree they used to call a testament. For Laban and Jacob made a testament, which was certainly to have force between the living; and such cases without number are read …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 8 (1888)
Moreover, Joshua, the son of Nun, even set up a stone as witness of his words (already a heap somewhere had been called a witness by Jacob), for he says, "Behold this stone shall be a witness unto you this day to the end of days, when ye lie to the Lord our God," perhaps believing that by God's power …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 8 (1895)