1 Ecce autem in Ephraim orta est seditio: nam transeuntes contra aquilonem, dixerunt ad Jephte: Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon, vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum? igitur incendemus domum tuam. 2 Quibus ille respondit: Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens: vocavique vos, ut præberetis mihi auxilium, et facere noluistis. 3 Quod cernens, posui animam meam in manibus meis, transivique ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui, ut adversum me consurgatis in prælium? 4 Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim: percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat: Fugitivus est Galaad de Ephraim, et habitat in medio Ephraim et Manasse. 5 Occupaveruntque Galaaditæ vada Jordanis, per quæ Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero, fugiens, atque dixisset: Obsecro ut me transire permittatis: dicebant ei Galaaditæ: Numquid Ephrathæus es? quo dicente: Non sum: 6 interrogabant eum: Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur Spica. Qui respondebat: Sibboleth: eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia. 7 Judicavit itaque Jephte Galaadites Israël sex annis: et mortuus est, ac sepultus in civitate sua Galaad. 8 Post hunc judicavit Israël Abesan de Bethlehem: 9 qui habuit triginta filios, et totidem filias, quas emittens foras, maritis dedit, et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores, introducens in domum suam. Qui septem annis judicavit Israël: 10 mortuusque est, ac sepultus in Bethlehem. 11 Cui successit Ahialon Zabulonites: et judicavit Israël decem annis: 12 mortuusque est, ac sepultus in Zabulon. 13 Post hunc judicavit Israël Abdon filius Illel Pharathonites: 14 qui habuit quadraginta filios, et triginta ex eis nepotes, ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et judicavit Israël octo annis: 15 mortuusque est, ac sepultus in Pharathon terræ Ephraim, in monte Amalec.
Judges 12 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Abdon
Son of Hillel from Pirathon who judged Israel eight years, had forty sons and thirty grandsons who rode seventy donkeys, and was buried at Pirathon in Ephraim.
Cited in the guide: Judges 12:13; Judges 12:15
Elon
Zebulunite who judged Israel ten years and was buried in Aijalon in the land of Zebulun.
Cited in the guide: Judges 12:11; Judges 12:12
Hillel
Named as the father of the judge Abdon of Pirathon.
Cited in the guide: Judges 12:13; Judges 12:15
Ibzan
Judge from Bethlehem who judged Israel seven years, had thirty sons and thirty daughters whom he married outside his clan, and was buried in Bethlehem.
Cited in the guide: Judges 12:8; Judges 12:9; Judges 12:10
Cross references (11)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Judges 8:1; John 10:32; James 3:16; James 4:1–2; Judges 14:15
- 2 Judges 11:12–33
- 3 Job 13:14; 1 Samuel 19:5; 1 Samuel 28:21; Psalm 119:109; 2 Chronicles 13:12
- 4 Proverbs 12:13; 1 Samuel 25:10; Numbers 32:39–40; Nehemiah 4:4; Judges 11:10
- 5 Judges 3:28; Joshua 22:11; Judges 7:24; Joshua 2:7
- 6 Ecclesiastes 10:12; Matthew 12:25; Isaiah 27:12; Psalm 69:2; Proverbs 17:14
- 8 1 Samuel 16:1; Matthew 2:1; Genesis 15:19; Micah 5:2
- 9 Judges 10:4; Judges 12:14
- 12 Joshua 19:42; 1 Chronicles 6:69; 1 Chronicles 8:13
- 14 Judges 5:10; Judges 10:4
- 15 Judges 5:14; 1 Samuel 15:7; Genesis 14:7; Judges 3:27; 2 Samuel 23:30
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences