Skip to the text

Joshua · Clementine Vulgate

Joshua 2 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Misit igitur Josue filius Nun de Setim duos viros exploratores in abscondito: et dixit eis: Ite, et considerate terram, urbemque Jericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Rahab, et quieverunt apud eam. 2 Nuntiatumque est regi Jericho, et dictum: Ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israël, ut explorarent terram. 3 Misitque rex Jericho ad Rahab, dicens: Educ viros, qui venerunt ad te, et ingressi sunt domum tuam: exploratores quippe sunt, et omnem terram considerare venerunt. 4 Tollensque mulier viros, abscondit, et ait: Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent: 5 cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt; nescio quo abierunt: persequimini cito, et comprehendetis eos. 6 Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suæ, operuitque eos stipula lini, quæ ibi erat. 7 Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, quæ ducit ad vadum Jordanis: illisque egressis statim porta clausa est. 8 Necdum obdormierant qui latebant, et ecce mulier ascendit ad eos, et ait: 9 Novi quod Dominus tradiderit vobis terram: etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terræ. 10 Audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum, quando egressi estis ex Ægypto: et quæ feceritis duobus Amorrhæorum regibus, qui erant trans Jordanem, Sehon et Og, quos interfecistis. 11 Et hæc audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum: Dominus enim Deus vester ipse est Deus in cælo sursum et in terra deorsum. 12 Nunc ergo jurate mihi per Dominum, ut quomodo ego misericordiam feci vobiscum, ita et vos faciatis cum domo patris mei: detisque mihi verum signum, 13 ut salvetis patrem meum et matrem, et fratres ac sorores meas, et omnia quæ illorum sunt, et eruatis animas nostras a morte. 14 Qui responderunt ei: Anima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodideris nos: cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam et veritatem. 15 Demisit ergo eos per funem de fenestra: domus enim ejus hærebat muro. 16 Dixitque ad eos: Ad montana conscendite, ne forte occurrant vobis revertentes: ibique latitate tribus diebus, donec redeant, et sic ibitis per viam vestram. 17 Qui dixerunt ad eam: Innoxii erimus a juramento hoc, quo adjurasti nos: 18 si ingredientibus nobis terram, signum fuerit funiculus iste coccineus, et ligaveris eum in fenestra, per quam demisisti nos: et patrem tuum ac matrem, fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam. 19 Qui ostium domus tuæ egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput ejus, et nos erimus alieni. Cunctorum autem sanguis, qui tecum in domo fuerint, redundabit in caput nostrum, si eos aliquis tetigerit. 20 Quod si nos prodere volueris, et sermonem istum proferre in medium, erimus mundi ab hoc juramento, quo adjurasti nos. 21 Et illa respondit: Sicut locuti estis, ita fiat: dimittensque eos ut pergerent, appendit funiculum coccineum in fenestra. 22 Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana, et manserunt ibi tres dies, donec reverterentur qui fuerant persecuti: quærentes enim per omnem viam, non repererunt eos. 23 Quibus urbem ingressis, reversi sunt, et descenderunt exploratores de monte: et, transmisso Jordane, venerunt ad Josue filium Nun, narraveruntque ei omnia quæ acciderant sibi, 24 atque dixerunt: Tradidit Dominus omnem terram hanc in manus nostras, et timore prostrati sunt cuncti habitatores ejus.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Rahab

    Mother of Boaz

    The woman of Jericho who hid the spies and became mother of Boaz.

    Cited in the guide: Joshua 2, 6; Matthew 1:5; Hebrews 11:31

Cross references (21)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Hebrews 11:31; James 2:25; Matthew 1:5; Numbers 13:17–21; Numbers 25:1
  2. 2 Daniel 4:35; Isaiah 43:13; Proverbs 21:30; Psalm 127:1
  3. 3 2 Samuel 10:3; John 19:4; Leviticus 24:14; Acts 12:6; Joshua 10:23
  4. 4 2 Kings 6:19; 2 Samuel 17:19–20; 2 Samuel 16:18–19; Exodus 1:19
  5. 5 Ezekiel 47:1–2; Isaiah 60:11; Nehemiah 13:19; Revelation 21:25; Jeremiah 50:20
  6. 6 James 2:25; Hebrews 11:23; Colossians 3:3; 2 Samuel 17:19; 1 Kings 18:13
  7. 7 Judges 3:28; Joshua 2:5; Acts 5:23; Judges 12:5
  8. 9 Exodus 23:27; Deuteronomy 2:25; Ecclesiastes 8:12; Joshua 2:11; Genesis 35:5
  9. 10 Numbers 21:21–35; Exodus 14:21–31; Exodus 15:14–16; Numbers 23:22; Deuteronomy 2:30–3:8
  10. 11 Deuteronomy 4:39; Joshua 5:1; Isaiah 13:7; Joshua 7:5; Jeremiah 16:19–21
  11. 12 Joshua 2:18; James 2:13; Joshua 9:15; Joshua 2:13; 1 Samuel 30:15
  12. 14 Matthew 5:7; Judges 1:24–25; Proverbs 18:24; Genesis 24:49; 1 Samuel 20:8
  13. 15 Acts 9:25; 2 Corinthians 11:33; 1 Samuel 19:12–17; Joshua 6:20
  14. 16 1 Samuel 23:14; James 2:25; 1 Samuel 23:29; Joshua 2:22; Psalm 11:1
  15. 17 2 Samuel 21:7; Numbers 30:2; Leviticus 19:11–12; Genesis 24:3–8; 2 Samuel 21:1–2
  16. 18 Joshua 6:23; Joshua 2:21; Joshua 2:12–13; Hebrews 9:19; Leviticus 14:4
  17. 19 Acts 27:31; Exodus 12:13; Acts 18:6; 1 Kings 2:36–42; Ezekiel 33:4–5
  18. 20 Proverbs 11:13
  19. 21 Joshua 2:18; John 2:5; Matthew 7:24
  20. 22 2 Samuel 17:20; 1 Samuel 19:10–12; Psalm 32:6–7
  21. 24 Exodus 23:31; Exodus 15:15; Numbers 13:32–33; Joshua 2:9–11; Proverbs 25:13

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences