1 Mortuus est autem Samuel, et congregatus est universus Israël, et planxerunt eum, et sepelierunt eum in domo sua in Ramatha. Consurgensque David descendit in desertum Pharan. 2 Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio ejus in Carmelo, et homo ille magnus nimis: erantque ei oves tria millia, et mille capræ: et accidit ut tonderetur grex ejus in Carmelo. 3 Nomen autem viri illius erat Nabal. Et nomen uxoris ejus Abigail: eratque mulier illa prudentissima, et speciosa: porro vir ejus durus, et pessimus, et malitiosus: erat autem de genere Caleb. 4 Cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum, 5 misit decem juvenes, et dixit eis: Ascendite in Carmelum, et venietis ad Nabal, et salutabitis eum ex nomine meo pacifice. 6 Et dicetis: Sit fratribus meis et tibi pax, et domui tuæ pax, et omnibus, quæcumque habes, sit pax. 7 Audivi quod tonderent pastores tui, qui erant nobiscum in deserto: numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit quidquam eis de grege, omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo. 8 Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri tui gratiam in oculis tuis: in die enim bona venimus: quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis, et filio tuo David. 9 Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba hæc ex nomine David: et siluerunt. 10 Respondens autem Nabal pueris David, ait: Quis est David? et quis est filius Isai? hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos. 11 Tollam ergo panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum quæ occidi tonsoribus meis, et dabo viris quos nescio unde sint? 12 Regressi sunt itaque pueri David per viam suam, et reversi venerunt, et nuntiaverunt ei omnia verba quæ dixerat. 13 Tunc ait David pueris suis: Accingatur unusquisque gladio suo. Et accincti sunt singuli gladiis suis, accinctusque est et David ense suo: et secuti sunt David quasi quadringenti viri: porro ducenti remanserunt ad sarcinas. 14 Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis, dicens: Ecce David misit nuntios de deserto, ut benedicerent domino nostro: et aversatus est eos. 15 Homines isti boni satis fuerant nobis, et non molesti: nec quidquam aliquando periit omni tempore quo fuimus conversati cum eis in deserto: 16 pro muro erant nobis tam in nocte quam in die, omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges. 17 Quam ob rem considera, et recogita quid facias: quoniam completa est malitia adversum virum tuum, et adversum domum tuam, et ipse est filius Belial, ita ut nemo possit ei loqui. 18 Festinavit igitur Abigail, et tulit ducentos panes, et duos utres vini, et quinque arietes coctos, et quinque sata polentæ, et centum ligaturas uvæ passæ, et ducentas massas caricarum, et posuit super asinos: 19 dixitque pueris suis: Præcedite me: ecce ego post tergum sequar vos: viro autem suo Nabal non indicavit. 20 Cum ergo ascendisset asinum, et descenderet ad radices montis, David et viri ejus descendebant in occursum ejus: quibus et illa occurrit. 21 Et ait David: Vere frustra servavi omnia quæ hujus erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis quæ ad eum pertinebant: et reddidit mihi malum pro bono. 22 Hæc faciat Deus inimicis David, et hæc addat, si reliquero de omnibus quæ ad ipsum pertinent usque mane mingentem ad parietem. 23 Cum autem vidisset Abigail David, festinavit, et descendit de asino, et procidit coram David super faciem suam, et adoravit super terram, 24 et cecidit ad pedes ejus, et dixit: In me sit, domine mi, hæc iniquitas: loquatur, obsecro, ancilla tua in auribus tuis, et audi verba famulæ tuæ. 25 Ne ponat, oro, dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal: quoniam secundum nomen suum stultus est, et stultitia est cum eo: ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos, domine mi, quos misisti. 26 Nunc ergo, domine mi, vivit Dominus, et vivit anima tua, qui prohibuit te ne venires in sanguinem, et salvavit manum tuam tibi: et nunc fiant sicut Nabal inimici tui, et qui quærunt domino meo malum. 27 Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua tibi domino meo, et da pueris qui sequuntur te dominum meum. 28 Aufer iniquitatem famulæ tuæ: faciens enim faciet Dominus tibi domino meo domum fidelem, quia prælia Domini, domine mi, tu præliaris: malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitæ tuæ. 29 Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et quærens animam tuam, erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum: porro inimicorum tuorum anima rotabitur, quasi in impetu et circulo fundæ. 30 Cum ergo fecerit Dominus tibi domino meo omnia quæ locutus est bona de te, et constituerit te ducem super Israël, 31 non erit tibi hoc in singultum, et in scrupulum cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium, aut ipse te ultus fueris: et cum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis ancillæ tuæ. 32 Et ait David ad Abigail: Benedictus Dominus Deus Israël, qui misit hodie te in occursum meum, et benedictum eloquium tuum, 33 et benedicta tu, quæ prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem, et ulciscerer me manu mea. 34 Alioquin vivit Dominus Deus Israël, qui prohibuit me ne malum facerem tibi: nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem. 35 Suscepit ergo David de manu ejus omnia quæ attulerat ei, dixitque ei: Vade pacifice in domum tuam: ecce audivi vocem tuam, et honoravi faciem tuam. 36 Venit autem Abigail ad Nabal: et ecce erat ei convivium in domo ejus quasi convivium regis, et cor Nabal jucundum: erat enim ebrius nimis: et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque mane. 37 Diluculo autem cum digessisset vinum Nabal, indicavit ei uxor sua verba hæc: et emortuum est cor ejus intrinsecus, et factus est quasi lapis. 38 Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est. 39 Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait: Benedictus Dominus, qui judicavit causam opprobrii mei de manu Nabal, et servum suum custodivit a malo, et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput ejus. Misit ergo David, et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem. 40 Et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum, et locuti sunt ad eam, dicentes: David misit nos ad te, ut accipiat te sibi in uxorem. 41 Quæ consurgens, adoravit prona in terram, et ait: Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei. 42 Et festinavit, et surrexit Abigail, et ascendit super asinum, et quinque puellæ ierunt cum ea, pedissequæ ejus, et secuta est nuntios David: et facta est illi uxor. 43 Sed et Achinoam accepit David de Jezraël: et fuit utraque uxor ejus. 44 Saul autem dedit Michol filiam suam, uxorem David, Phalti filio Lais, qui erat de Gallim.
1 Samuel 25 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Abigail
The intelligent and beautiful wife of Nabal, who met David with provisions and turned aside his vengeance, then became his wife after Nabal's death and bore Chileab.
Cited in the guide: 1 Samuel 25:3; 1 Samuel 25:18; 1 Samuel 25:42
Ahinoam
A woman of Jezreel whom David married; she went with him to Gath, was captured by the Amalekites at Ziklag and rescued, and bore his firstborn Amnon in Hebron.
Cited in the guide: 1 Samuel 25:43; 1 Samuel 27:3; 1 Samuel 30:5
David
The shepherd who became Israel's greatest king and a man after God's own heart.
Cited in the guide: 1 Sam. 16 - 1 Kings 2; 2 Sam. 7; 1 Chron. 2:15; Matt. 1:6
Laish
Named as the father of Palti (Paltiel), to whom Saul gave Michal; Palti is described as being from Gallim.
Cited in the guide: 1 Samuel 25:44; 2 Samuel 3:15
Nabal
A very wealthy Calebite of Maon with a thousand goats and three thousand sheep, who insulted David's men and died about ten days after the LORD struck him.
Cited in the guide: 1 Samuel 25:3; 1 Samuel 25:10; 1 Samuel 25:38
Paltiel
Palti son of Laish, from Gallim, to whom Saul gave his daughter Michal; he followed her weeping to Bahurim when Ish-bosheth took her from him for David.
Cited in the guide: 1 Samuel 25:44; 2 Samuel 3:15
Cross references (44)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 1 Samuel 28:3; Numbers 20:29; Deuteronomy 34:8; 2 Chronicles 33:20; Acts 8:2
- 2 Joshua 15:55; 1 Samuel 23:24; Genesis 38:13; Luke 16:19–25; Job 42:12
- 3 Proverbs 14:1; Proverbs 31:10; Isaiah 32:5–7; Psalm 10:3; Proverbs 31:30–31
- 4 2 Samuel 13:23; Genesis 38:13
- 5 Genesis 43:23; 1 Samuel 17:22
- 6 1 Chronicles 12:18; Psalm 122:7; 1 Timothy 5:6; Luke 10:5; 2 Thessalonians 3:16
- 7 1 Samuel 25:21; 1 Samuel 25:15–16; Isaiah 11:6–9; Philippians 2:15; Luke 3:14
- 8 Esther 9:19; Nehemiah 8:10–12; Ecclesiastes 11:2; 1 Samuel 24:11; 1 Samuel 3:6
- 9 2 Chronicles 14:7; Genesis 8:4; 2 Kings 2:15
- 10 Judges 9:28; Psalm 73:7–8; 2 Samuel 20:1; Isaiah 32:7; Isaiah 32:5
- 11 Judges 8:6; Galatians 6:10; Deuteronomy 8:17; 1 Samuel 24:13; 1 Samuel 25:14–15
- 12 2 Samuel 24:13; Hebrews 13:17; Isaiah 36:21–22
- 13 1 Samuel 23:13; Proverbs 19:2; 1 Samuel 30:21–24; Romans 12:19–21; Proverbs 19:11
- 14 1 Samuel 13:10; Mark 15:29
- 15 1 Samuel 25:7; 1 Samuel 25:21; Philippians 2:15
- 16 Job 1:10; Exodus 14:22; Zechariah 2:5; Jeremiah 15:20
- 17 Deuteronomy 13:13; 1 Samuel 20:7; 1 Samuel 25:25; 1 Samuel 20:9; 1 Samuel 2:12
- 18 2 Samuel 16:1; Proverbs 18:16; Proverbs 6:4–5; Matthew 5:25; Genesis 43:11–14
- 19 Genesis 32:20; Genesis 32:16; Proverbs 31:11–12; Proverbs 31:27
- 20 2 Kings 4:24
- 21 Proverbs 17:13; Ephesians 4:26; Romans 12:21; Ephesians 4:31; 1 Peter 2:20–23
- 22 1 Kings 14:10; 1 Samuel 20:13; 1 Samuel 3:17; 1 Kings 21:21; 2 Kings 9:8
- 23 1 Samuel 20:41; Joshua 15:18; Judges 1:14; 1 Samuel 24:8
- 24 2 Samuel 14:9; Esther 8:3; 1 Samuel 25:28; Philemon 18–19; 2 Kings 4:37
- 25 1 Samuel 25:17; Malachi 2:2; 2 Samuel 13:33; Isaiah 42:25; 1 Samuel 25:26
- 26 2 Samuel 18:32; Romans 12:19–20; Genesis 20:6; Psalm 18:47–48; Hebrews 10:30
- 27 1 Samuel 30:26; Genesis 33:11; 2 Kings 5:15; 2 Samuel 16:2; 2 Corinthians 9:5
- 28 1 Samuel 18:17; 2 Samuel 7:11; 1 Chronicles 17:25; 1 Samuel 24:11; 1 Chronicles 17:10
- 29 John 17:21; Malachi 3:17; Matthew 10:29–30; Jeremiah 10:18; Psalm 116:15
- 30 1 Samuel 13:14; 1 Samuel 23:17; Psalm 89:20; 1 Samuel 15:28
- 31 Genesis 40:14; 1 Samuel 25:33; Romans 12:19; Luke 23:42; Psalm 94:1
- 32 Luke 1:68; Psalm 72:18; Genesis 24:27; Exodus 18:10; Ezra 7:27
- 33 1 Samuel 25:26; Proverbs 28:23; Proverbs 27:21; Proverbs 9:9; Proverbs 17:10
- 34 Joshua 10:6; 1 Samuel 11:11; 1 Samuel 25:18; 1 Samuel 25:26; Joshua 10:9
- 35 1 Samuel 20:42; 2 Kings 5:19; Genesis 19:21; Luke 8:48; Job 34:19
- 36 2 Samuel 13:23; 1 Thessalonians 5:7–8; 2 Samuel 13:28; Proverbs 20:1; 1 Samuel 25:19
- 37 Job 15:21–22; Proverbs 23:29–35; 1 Samuel 25:34; 1 Samuel 25:22; Deuteronomy 28:28
- 38 1 Samuel 25:33; 2 Samuel 6:7; 1 Samuel 26:10; 2 Chronicles 10:15; 2 Kings 19:35
- 39 1 Samuel 25:34; Proverbs 22:23; 1 Samuel 25:26; Psalm 7:16; 1 Samuel 25:32
- 40 Genesis 24:51; Genesis 24:37–38
- 41 1 Timothy 5:10; Ruth 2:10; John 13:3–5; Genesis 18:4; Proverbs 18:12
- 42 Genesis 24:61–67; Psalm 45:10–11
- 43 1 Samuel 27:3; 1 Samuel 30:5; Joshua 15:56; 2 Samuel 3:2; Matthew 19:8
- 44 1 Samuel 18:27; 2 Samuel 3:14; Isaiah 10:30; 1 Samuel 18:20
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences