Skip to the text

1 Samuel · Clementine Vulgate

1 Samuel 19 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Locutus est autem Saul ad Jonathan filium suum, et ad omnes servos suos, ut occiderent David. Porro Jonathas filius Saul diligebat David valde: 2 et indicavit Jonathas David, dicens: Quærit Saul pater meus occidere te: quapropter observa te, quæso, mane: et manebis clam, et absconderis. 3 Ego autem egrediens stabo juxta patrem meum in agro, ubicumque fueris: et ego loquar de te ad patrem meum, et quodcumque videro, nuntiabo tibi. 4 Locutus est ergo Jonathas de David bona ad Saul patrem suum: dixitque ad eum: Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi, et opera ejus bona sunt tibi valde. 5 Et posuit animam suam in manu sua, et percussit Philisthæum, et fecit Dominus salutem magnam universo Israëli: vidisti, et lætatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est absque culpa? 6 Quod cum audisset Saul, placatus voce Jonathæ, juravit: Vivit Dominus, quia non occidetur. 7 Vocavit itaque Jonathas David, et indicavit ei omnia verba hæc: et introduxit Jonathas David ad Saul, et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudiustertius. 8 Motum est autem rursum bellum: et egressus David, pugnavit adversum Philisthiim: percussitque eos plaga magna, et fugerunt a facie ejus. 9 Et factus est spiritus Domini malus in Saul: sedebat autem in domo sua, et tenebat lanceam: porro David psallebat manu sua. 10 Nisusque est Saul configere David lancea in pariete, et declinavit David a facie Saul: lancea autem casso vulnere perlata est in parietem, et David fugit, et salvatus est nocte illa. 11 Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua, dicens: Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris: 12 deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et aufugit, atque salvatus est. 13 Tulit autem Michol statuam, et posuit eam super lectum, et pellem pilosam caprarum posuit ad caput ejus, et operuit eam vestimentis. 14 Misit autem Saul apparitores, qui raperent David: et responsum est quod ægrotaret. 15 Rursumque misit Saul nuntios ut viderent David, dicens: Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur. 16 Cumque venissent nuntii, inventum est simulacrum super lectum, et pellis caprarum ad caput ejus. 17 Dixitque Saul ad Michol: Quare sic illusisti mihi, et dimisisti inimicum meum ut fugeret? Et respondit Michol ad Saul: Quia ipse locutus est mihi: Dimitte me, alioquin interficiam te. 18 David autem fugiens salvatus est, et venit ad Samuel in Ramatha, et nuntiavit ei omnia quæ fecerat sibi Saul: et abierunt ipse et Samuel, et morati sunt in Najoth. 19 Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus: Ecce David in Najoth in Ramatha. 20 Misit ergo Saul lictores, ut raperent David: qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium, et Samuelem stantem super eos, factus est etiam spiritus Domini in illis, et prophetare cœperunt etiam ipsi. 21 Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit et alios nuntios: prophetaverunt autem et illi. Et rursum misit Saul tertios nuntios: qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia Saul, 22 abiit etiam ipse in Ramatha, et venit usque ad cisternam magnam quæ est in Socho, et interrogavit, et dixit: In quo loco sunt Samuel et David? Dictumque est ei: Ecce in Najoth sunt in Ramatha. 23 Et abiit in Najoth in Ramatha, et factus est etiam super eum spiritus Domini, et ambulabat ingrediens, et prophetabat usque dum veniret in Najoth in Ramatha. 24 Et expoliavit etiam ipse se vestimentis suis, et prophetavit cum ceteris coram Samuele, et cecidit nudus tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium: Num et Saul inter prophetas?

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • David

    King of Israel

    The shepherd who became Israel's greatest king and a man after God's own heart.

    Cited in the guide: 1 Sam. 16 - 1 Kings 2; 2 Sam. 7; 1 Chron. 2:15; Matt. 1:6

Cross references (22)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 1 Samuel 18:1; 1 Samuel 18:9
  2. 2 Proverbs 17:17; Acts 9:24; Acts 23:16; 1 Samuel 20:2; 1 Samuel 18:1–3
  3. 3 1 Samuel 20:13; 1 Samuel 20:9
  4. 4 Jeremiah 18:20; Proverbs 31:8–9; Genesis 42:22; 1 Samuel 20:32; Proverbs 17:13
  5. 5 1 Chronicles 11:14; 1 Samuel 11:13; 1 Samuel 20:32; Judges 9:17; Matthew 27:4
  6. 6 Proverbs 26:24–25; Jeremiah 5:2; 1 Samuel 28:10; 1 Samuel 19:10–11; Psalm 15:4
  7. 7 1 Samuel 18:2; 1 Samuel 16:21; 1 Samuel 18:13; 1 Samuel 18:10; 1 Chronicles 11:2
  8. 8 Psalm 18:32–50; Psalm 27:3
  9. 9 1 Samuel 16:14; 1 Samuel 16:16; 1 Samuel 18:10–11
  10. 10 1 Samuel 20:33; 1 Samuel 18:11; Proverbs 21:30; Matthew 10:23; Psalm 34:19
  11. 11 Psalm 59:1–17; Judges 16:2
  12. 12 Joshua 2:15; Acts 9:24–25; 2 Corinthians 11:32–33; Psalm 34:19
  13. 13 Genesis 31:19; Judges 18:17; Judges 18:14; Judges 17:5; Hosea 3:4
  14. 14 Joshua 2:5; 2 Samuel 17:20; 2 Samuel 16:17–19
  15. 15 Proverbs 27:3–4; 1 Samuel 19:6; Job 31:31; Psalm 37:12; Romans 3:15
  16. 17 2 Samuel 2:22; Exodus 1:17–19; 1 Samuel 22:17; 1 Samuel 28:12; 1 Samuel 19:14
  17. 18 1 Samuel 7:17; James 5:16; 1 Samuel 28:3; Psalm 116:11; 1 Samuel 15:34
  18. 19 1 Samuel 26:1; 1 Samuel 23:19; Proverbs 29:12; 1 Samuel 22:9–10
  19. 20 Joel 2:28; John 7:32; 1 Samuel 10:5–6; 1 Corinthians 14:24–25; 1 Corinthians 14:3
  20. 21 Jeremiah 13:23; Proverbs 27:22; 2 Kings 1:9–13; Joel 2:28
  21. 23 Proverbs 16:9; 1 Samuel 10:10; Numbers 24:2; 1 Samuel 19:20; Numbers 23:5
  22. 24 1 Samuel 10:10–12; Micah 1:8; 2 Samuel 6:20; Isaiah 20:2; 2 Samuel 6:14

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences

What the Fathers said

Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).

How these were chosen

“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).

  1. Quotes verse 19:11 Augustine of Hippo, Expositions on the Psalms (Psalm LIX)

    There is indeed a story in the Scripture of the Reigns, of the occasion when Saul sent to guard the house in order that he might kill David....But in like manner as Saul effected not his purpose of slaying David: so this could not the government of the Jews effect, that the testimony of guards sleeping should avail more …

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 8 (1888)