Skip to the text

Revelation · Clementine Vulgate

Revelation 16 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Et audivi vocem magnam de templo, dicentem septem angelis: Ite, et effundite septem phialas iræ Dei in terram. 2 Et abiit primus, et effudit phialam suam in terram, et factum est vulnus sævum et pessimum in homines, qui habebant caracterem bestiæ, et in eos qui adoraverunt imaginem ejus. 3 Et secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui: et omnis anima vivens mortua est in mari. 4 Et tertius effudit phialam suam super flumina, et super fontes aquarum, et factus est sanguis. 5 Et audivi angelum aquarum dicentem: Justus es, Domine, qui es, et qui eras sanctus, qui hæc judicasti: 6 quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere: digni enim sunt. 7 Et audivi alterum ab altari dicentem: Etiam Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua. 8 Et quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi æstu affligere homines, et igni: 9 et æstuaverunt homines æstu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, neque egerunt pœnitentiam ut darent illi gloriam. 10 Et quintus angelus effudit phialam suam super sedem bestiæ: et factum est regnum ejus tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas præ dolore: 11 et blasphemaverunt Deum cæli præ doloribus, et vulneribus suis, et non egerunt pœnitentiam ex operibus suis. 12 Et sextus angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphraten: et siccavit aquam ejus, ut præpararetur via regibus ab ortu solis. 13 Et vidi de ore draconis, et de ore bestiæ, et de ore pseudoprophetæ spiritus tres immundos in modum ranarum. 14 Sunt enim spiritus dæmoniorum facientes signa, et procedunt ad reges totius terræ congregare illos in prælium ad diem magnum omnipotentis Dei. 15 Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus. 16 Et congregabit illos in locum qui vocatur hebraice Armagedon. 17 Et septimus angelus effudit phialam suam in aërem, et exivit vox magna de templo a throno, dicens: Factum est. 18 Et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terræmotus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram: talis terræmotus, sic magnus. 19 Et facta est civitas magna in tres partes: et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum, dare illi calicem vini indignationis iræ ejus. 20 Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi. 21 Et grando magna sicut talentum descendit de cælo in homines: et blasphemaverunt Deum homines propter plagam grandinis: quoniam magna facta est vehementer.

Cross references (21)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Zephaniah 3:8; Jeremiah 10:25; Revelation 15:1; Psalm 79:6; Revelation 16:17
  2. 2 Revelation 8:7; Revelation 16:11; Revelation 13:15–18; Deuteronomy 28:27; Exodus 9:8–11
  3. 3 Exodus 7:17–21; Revelation 8:8–9; Revelation 11:6; Psalm 105:29; Psalm 78:44
  4. 4 Revelation 8:10–11; Exodus 7:17–20; Hosea 13:15; Revelation 14:7; Isaiah 50:2
  5. 5 Revelation 1:8; Revelation 11:17; Revelation 1:4; Psalm 145:17; Revelation 4:8
  6. 6 Isaiah 49:26; Revelation 11:18; Revelation 6:10–11; Luke 11:49–50; Revelation 18:24
  7. 7 Revelation 19:2; Revelation 6:9; Revelation 15:3–4; Revelation 8:3–5; Isaiah 6:6
  8. 8 Acts 2:20; Luke 21:25; Revelation 14:18; Jonah 4:8; Revelation 7:16
  9. 9 Revelation 2:21; Revelation 16:21; Revelation 16:10–11; Revelation 11:13; Luke 13:5
  10. 10 Revelation 9:2; Matthew 8:12; Isaiah 8:21–22; Exodus 10:21–23; Revelation 18:23
  11. 11 Revelation 16:9; Revelation 16:2; Revelation 11:13; Revelation 16:21; Revelation 2:21
  12. 12 Revelation 9:14; Jeremiah 51:36; Isaiah 44:27; Isaiah 41:25; Isaiah 42:15
  13. 13 Revelation 19:20; 2 Thessalonians 2:9–11; Revelation 20:10; 1 John 4:1–3; Revelation 13:11–18
  14. 14 Revelation 17:14; 1 Timothy 4:1; Revelation 20:8; 2 Corinthians 11:13–15; James 3:15
  15. 15 1 Thessalonians 5:2–3; Matthew 24:42–43; Revelation 3:18; 2 Peter 3:10; Revelation 3:3–4
  16. 16 Zechariah 12:11; Judges 5:19; Joel 3:9–14; 2 Kings 23:29–30; Revelation 17:14
  17. 17 John 19:30; Revelation 21:6; Ephesians 6:12; Ephesians 2:2; Revelation 15:5–6
  18. 18 Daniel 12:1; Revelation 4:5; Revelation 11:13; Revelation 11:19; Matthew 24:21
  19. 19 Revelation 18:5; Revelation 17:18; Revelation 18:10; Revelation 18:21; Revelation 18:2
  20. 20 Revelation 6:14; Revelation 20:11; Isaiah 2:14–17; Jeremiah 4:23–25
  21. 21 Revelation 11:19; Revelation 16:9; Joshua 10:11; Revelation 16:11; Revelation 8:7

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences