1 Et dixit Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem: ego enim induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea hæc in eo: 2 et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Ægyptios, et signa mea fecerim in eis: et sciatis quia ego Dominus. 3 Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Usquequo non vis subjici mihi? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. 4 Sin autem resistis, et non vis dimittere eum: ecce ego inducam cras locustam in fines tuos: 5 quæ operiat superficiem terræ, ne quidquam ejus appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini: corrodet enim omnia ligna quæ germinant in agris. 6 Et implebunt domos tuas, et servorum tuorum, et omnium Ægyptiorum, quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in præsentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone. 7 Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit Ægyptus? 8 Revocaveruntque Moysen et Aaron ad Pharaonem: qui dixit eis: Ite, sacrificate Domino Deo vestro: quinam sunt qui ituri sunt? 9 Ait Moyses: Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis: est enim solemnitas Domini Dei nostri. 10 Et respondit Pharao: Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis? 11 non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino: hoc enim et ipsi petistis. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis. 12 Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super terram Ægypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam quæ residua fuerit grandini. 13 Et extendit Moyses virgam super terram Ægypti: et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte: et mane facto, ventus urens levavit locustas. 14 Quæ ascenderunt super universam terram Ægypti: et sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futuræ sunt. 15 Operueruntque universam superficiem terræ, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terræ, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quæ grando dimiserat: nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terræ, in cuncta Ægypto. 16 Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis: Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos. 17 Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam. 18 Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum. 19 Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum: non remansit ne una quidem in cunctis finibus Ægypti. 20 Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël. 21 Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in cælum: et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ, ut palpari queant. 22 Extenditque Moyses manum in cælum: et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus. 23 Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat: ubicumque autem habitabant filii Israël, lux erat. 24 Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Ite, sacrificate Domino: oves tantum vestræ et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum. 25 Ait Moyses: Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quæ offeramus Domino Deo nostro. 26 Cuncti greges pergent nobiscum; non remanebit ex eis ungula: quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri: præsertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus. 27 Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos. 28 Dixitque Pharao ad Moysen: Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam: quocumque die apparueris mihi, morieris. 29 Respondit Moyses: Ita fiet ut locutus es: non videbo ultra faciem tuam.
Exodus 10 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Aaron
Moses' brother and spokesman, Israel's first high priest.
Cited in the guide: Exodus 4–40; Leviticus 8–10
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34
Cross references (29)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Exodus 4:21; Exodus 7:13–14; Romans 9:17; Exodus 3:20; Psalm 7:11
- 2 Joel 1:3; Deuteronomy 4:9; Deuteronomy 6:20–22; Exodus 13:14; Psalm 78:5–6
- 3 1 Peter 5:6; James 4:10; 1 Kings 21:29; Romans 2:4; Jeremiah 13:18
- 4 Revelation 9:3; Joel 2:25; Exodus 9:18; Joel 1:4–7; Joel 2:2–11
- 5 Exodus 9:32; Joel 1:4; Joel 2:25
- 6 Exodus 8:3; Exodus 8:21; Exodus 11:8; Exodus 11:6; Hebrews 11:27
- 7 1 Samuel 18:21; Ecclesiastes 7:26; Exodus 23:33; Joshua 23:13; Jeremiah 48:4
- 8 Exodus 10:24; Exodus 12:31; Exodus 10:16; Exodus 8:8
- 9 1 Corinthians 5:7–8; Deuteronomy 31:12–13; Exodus 5:1; Exodus 3:18; Joshua 24:15
- 10 Exodus 13:21; 2 Chronicles 32:15; Exodus 12:30–31; Lamentations 3:37
- 11 Exodus 10:28; Psalm 119:69; Psalm 52:3–4; Exodus 5:4
- 12 Exodus 7:19; Exodus 10:4–5
- 13 Genesis 41:6; Psalm 105:34; Psalm 78:26; Psalm 107:25–28; Matthew 8:27
- 14 Psalm 78:46; Joel 1:2–4; Joel 2:1–11; Revelation 9:3–7; Deuteronomy 28:42
- 15 Exodus 10:5; Psalm 105:34–35; Joel 1:6–7; Joel 2:1–11; Joel 2:25
- 16 Exodus 9:27; Numbers 21:7; Matthew 27:4; 1 Samuel 15:30; Job 34:31–32
- 17 Exodus 8:8; Exodus 9:28; 1 Kings 13:6; 2 Corinthians 1:10; Acts 8:24
- 18 Luke 6:28; Matthew 5:44; Exodus 8:9; Exodus 8:28–30
- 19 Joel 2:20; Exodus 15:4; Exodus 13:18; Hebrews 11:29
- 20 Exodus 4:21; Exodus 11:10; Deuteronomy 2:30; Isaiah 6:9–10; Exodus 9:12
- 21 Revelation 16:10–11; Luke 23:44; 2 Peter 2:4; 2 Peter 2:17; Jude 6
- 22 Psalm 105:28; Revelation 16:10; Deuteronomy 4:11; Amos 4:13; Joel 2:2
- 23 Exodus 8:22; Isaiah 42:16; Exodus 9:4; 1 Peter 2:9; Joshua 24:7
- 24 Exodus 8:28; Exodus 10:8–10; Exodus 9:28; Genesis 34:23
- 25 Leviticus 16:9; Exodus 29:1–46; Leviticus 9:22; Exodus 36:1–38
- 26 2 Corinthians 8:5; Hebrews 11:8; Acts 2:44–45; Isaiah 23:18; Hosea 5:6
- 27 Exodus 10:20; Exodus 4:21; Exodus 14:8; Exodus 14:4; Revelation 9:20
- 28 2 Chronicles 16:10; 2 Chronicles 25:16; Amos 7:13
- 29 Hebrews 11:27; Exodus 12:30–31; Exodus 11:4–8
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences